Balduinus Iuvenis Reynardus Vulpes

Reference basis text: R. B. C. Huygens, 2000


Fabula Reynardi, sicut reor agnita multis

      Teutonice scripta, metrificata sonet.

Assit principio nature summa potestas,

      Tocius muse fons et origo boni.

5

Brugis preposite, cui nobilitatis origo

      Nomen Lidrici pervenit usque ducis -

Primus Flandrensis fuit hic comes, hocque creati

      Sunt reges, comites sunt quoque, suntque duces;

At proavus cesar Constantinopolitanus

10

      Flandrensisque comes Hannonieque fuit,

Ac princeps avia, cui nobilitate secunda

      Nec dux sive comes nec reperitur hera:

Regia stirps illam cum sanguine prodit utroque

      Et vivens patrie preficit illa patrem -

15

Nobilitate nites formaque choruscus haberis

      Coniugiumque decor nobilitatis alit.

Gracia dat nomen merito tibi vera, Iohannes,

      Diligerisque ipso sic quoque, credo, deo.

Tu faveas clero, cum <pars> sis illius, immo

20

      Tocius hic cleri forma caputque simul.

Sis pius, oro, michi, cum sim dignus pietate,

      Asscribique tibi carmina nostra sinas.

Iam Pentecostes aderat lux. Florida Tempe

      Derident, tellus gramine, fronde nemus,

25

Pratum flore nitens ridet spiratque rosarum

      Suavis odor, redolent lilia mixta rosis.

Nobilis ille Leo, rector dominusque ferarum,

      Cogit ubique feras ad sua festa vocans

Edictumque facit treugas avibusque ferisque,

30

      Ne quis perturbet turbine festa sua.

Conveniunt omnes - vulpes Reynardus abesse

      Proponit, sua quem culpa venire vetat:

Vt venit ad lucem invite factor iniqui,

      Sic et Reynardus regia festa fugit

35

Et nisi Grimbertus taxus, sunt ipsius omnes

      Hostes, incusant facta parantque queri.

Ysengrinus adest, stipatus prole suisque

      Fetibus aggreditur alloquiturque ducem:

"Rex, tibi monstro querens Reynardus que michi sepe

40

      Intulerit damna, dedecus atque nefas,

Et mea cum nequeat ex ordine lingua referre

      Crimina que fecit perfidus ille michi,

Et quamvis taceam de multis, probra satorum

      Vxorisque lupe non reticere queo:

45

Fecit adulterium cum coniuge, lumina ademit

      Natis urinans: cecus uterque manet.

Vt tractaretur de pace diesque statuta

      Est: offert sese subdere iusticie;

Tradunt iura quod is se cum iuramine purget,

50

      Assunt sacra - negans in sua castra fugit.

Suntque tui testes michi primates: misereri

      Te, rex, posco meis dedecorique meo!"

Finierat lupus atque venit Curtoys canis. Intrat

      Ad regem: "Quando bruma rigeret", ait,

55

"Pauper inopsque fui, nisi sola lyencrea nullus

      Pastus erat: vulpes me spoliavit <et hac>!"

Audit Tibertus catus hoc, irascitur, ipsum

      Prosilit in cetum sicque profatus ait:

"Tu quia Reynardo, bone rex, irasceris, omnes

60

      Sunt hostes. Canis hic quod loquitur nichil <est>.

Elapsos ultra multos hoc contigit annos:

      Cum vetus existat, iure querela cadit.

Non sua sed nostra fuit esca moleque magistro

      Abstuleram furtis, abstulit ille michi,

65

Cumque nichil iuris habeat Curtois canis, illam

      Cum sit predatus, desinat inde queri."

Pancetus castor respondet ad hec: "Tace! Quidnam

      Est quod vis? Curtois desinat ergo queri?

Ille nephanda lues Reinardus et invida cunctis

70

      Non excusandus sed cruciandus erit:

Nec domino regi nec cuiquam parceret ille,

      Is quin traderet hunc, premia parva ferens.

Hesterna magnum scelus hic michi luce peregit:

      Quem male tractavit ecce Cuardus adest.

75

Infra regales treugas fedusque statutum

      Promittebat eum cantibus instruere.

Cantibus intendunt ambo. Pertranseo, novi

      Acceleroque vias invenioque duos.

Iamque magister adest veterique ioco vacat, ipsum

80

      Discipulum leporem strangulat ore fero

Huncque peremisset nisi presens forte fuissem:

      Ecce recens vulnus comprobat ista suum.

Ni, rex, punieris pro tali fraude nephandum,

      Dedecus a sera posteritate feres!"

85

Isengrinus ait: "Verum, Pancete, profaris,

      Perfidus hoc dignus quod moriatur erit:

Hoc scelus indultum sit ei, breviter quis ab illo

      Qui non presumit, estimo, lesus erit."

Audit id iratus Grimbertus, surgit ad illos

90

      (Reinardi fratris filius irte fuit):

"Est vetus exemplum, lupe", dixerat, "os inimicum,

      Quod bene iam scitur, rarius equa refert.

Arguis in multis patruum, quibus ipse teneris

      Iure reus si rem cum racione notes.

95

Si duce dilectus foret et primatibus eius

      Patruus et simili curia iure favens,

Nequaquam posses evadere, quin reus esses

      Et damnandus in hiis tu, quibus arguis hunc:

Dente momordisti tu pellem sepius huius,

100

      Morsu dum valuit non resilire tuo;

Non partiris ei pladis bigis tibi iactis,

      Quamvis hiis nimium tu saturatus eras:

Rodendum prebes ex hiis os piscibus illi.

      Hunc quoque fraudabas ipse bacone bono:

105

Dum partem peciit, tu restem rodere perne

      Precipis: "Hanc", dicens, "rodito, pinguis enim est."

Hunc acquisivit per summa pericula vulpes:

      In sacco capitur sicque retentus erat

Ille, per ingenium licet evasit. - Graviora

110

      Hiis et maiora sustulit ille lupo.

Preterea magis est mirandum, coniugis eius

      Herses quod patulo probra notanda refert.

Quod dilexit eum lupa per tempus scio longum,

      Tali ferventes igne dedere fidem.

115

Si se Reynardo subiecit amore, quid inde?

      Statim sana fuit, tristia nulla tulit.

Sic lepus iniustam parat exercere querelam,

      Discere qui peciit monachus esse volens.

Si male cantavit, non mirum, iure magister

120

      Reynardus potuit cedere discipulum.

Pro sibi sublatis queritur Curtoys canis extis,

      Que male quesivit per sua furta catus:

Que male queruntur, male perduntur, patruusque

      Furta quod arripuit, nil forefecit in hoc.

125

Postquam sunt regis facte treuge, scio certe

      Quod nichil arripuit quo reus esse potest:

Vestibus induitur duris et cuncta reliquid,

      Ieiunat, vigilat pallidus atque macer,

Dimisitque domos, castella velutque reclusus

130

      Non gustat carnes, pinguia, degit inops."

Talia dum fatur spectant de valle venire

      Canclerum gallum prole suisque satis,

Impositam feretro Coppam quoque sive Copitam

      Cernunt, quam vulpes reddidit acephalam.

135

Canclerus quaciens pennas precessit, utrimque

      De feretro gallus ibat eratque dolens,

Craiart et Cantart, gestant duo lumina, fratres

      Defuncte, feretri stipat uterque latus.

Pintaque cum Sprota feretrum gestat, dolor harum

140

      Non modicus fuerat, flent nimis atque gemunt:

Germane Coppe fuerant. Sic ante tribunal

      Regis perveniunt incipiuntque queri.

Prosilit in cetum Canclerus et ista profatur:

      "Audi me, bone rex, et miserere mei!

145

Dum transivit hyemps et mensis Aprilis adesset,

      Audax extiteram prole satisque meis:

Octo satos habui septemque satas, michi prudens

      Trutula quos uno protulit accubitu.

Fortis eram iuvenisque potens, infra quoque curtis

150

      Septa manebamus firma tenore suo

Custodesque canes nostri fuerant ibi multi,

      Qui bene noverunt exagitare feras.

Insidians vulpes tociens inviderat ipse

      Quod clausi et tuti nos fueramus ibi;

155

Circuiens muros semel a canibus reprehensus

      Et quoque pellis ei dilacerata fuit,

Sed tamen evasit quam noverat arte nefanda;

      Post rediit vestes religionis habens,

Protulit et cartam signatam nomine regis

160

      Hocque michi titulo scripta legenda datur:

"Rex Leo precipio treugas avibusque ferisque,

      Sub pena mortis quas fore mando ratas."

Insuper et dixit: "De me, Canclere, valebis

      Ammodo securus vivere nilque timens:

165

Devovi carnes et pinguia mandere cuncta,

      Ammodo iam sancte vivere quero senex.

Vado, vale: cursus ego sum dicturus et horas."

      Sic abiens cepit dicere 'Credo' suum.

Hiis super exultans abii puerosque petivi,

170

      Cum quibus exivi septa timore carens ...

Furtive latebras fruticum transiverat iste,

      Dum pervenit ubi sum puerique mei:

Protinus e numero puerorum surripit unum,

      Vescitur hoc, instant tristia multa michi.

175

Postquam gustavit, nec custos nec canis illos

      Illius potuit morsibus eripere:

Perduxit pueros ter quinos usque quaternos,

      In tanto numerus est minor iste meus.

Illi luce canes hesterna surripuere

180

      Coppam presentem. Rex, miserere mei!"

Rex ait: "O taxe, patruus tuus atque reclusus,

      Annum si vivam, tam sacra facta luet!

Iam, Canclere, sine: tua filia mortua constat

      Quam nos non quimus plus retinere diu;

185

Exequiis pulchris terre tradamus humandam;

      Consilium super hiis post habiturus ero."

Iam defunctorum carmen cantare iubebat:

      Inchoat altissimo turba 'Placebo' sono.

Quis lector vel quis cantor fuit, hoc michi longum

190

      Enarrare foret vel recitare grave.

Exequiis factis, tilia sub amena Copita

      Ponitur in tumulo, condita sarcophago.

Marmor par vitro tumulo superadditur alto

      Insculptumque gerit istud epitaphium:

195

FVNCTA SVA VITA IACET HIC TVMVLATA COPITA

      VITAM DEMIT EI VVLPES FERA PROGENIEI

Rex hiis finitis barones cogit in unum

      Vt super hiis tractent iudiciumque ferant.

Consultus super hiis tractans deliberat omnis,

200

      Iudicium regi consiliumque parant.

Tandem decernunt quod debeat ille citari,

      Pareat ut iuri Brunus et istud agat.

Rex ait: "Vrse, tibi commendo negocia cause,

      Te rogo sis cautus et sapienter agas:

205

Gestiet ille nimis te ludere <teque dolosis>

      Fraudabit verbis, si queat arte sua."

Brunus ait: "Rex, me iam castigare recusa:

      Non volo quod pro <me> solliciteris in hoc.

Si me deludat, peream, vel decipiat me,

210

      Hunc quin compellam deteriora pati."

Sicque valefaciens abit indignando superbus -

      Huic tamen eveniet tristia multa pati.

Iamque iter arripuit indignum pectore gestans

      Quod leve Reynardus fallere posset eum.

215

Sic per opaca ruit nemorum vicinaque silve,

      Proxima que stabat, ad loca vasta venit,

Pascua Reynardus querens fuerat quibus usus.

      Invenit hic curvas multimodasque vias.

Est mons vicinus quem scandere debet et altus,

220

      Si Malepertusum Brunus adire velit:

Plurima castella servat, sed dum metus instat

      Incolit hoc, reliquis firmius istud erat.

Iamque iter expediens transitque suburbia valli

      Brunus et ad portam pervenit usque domus

225

Et cauda residens: "Regis legatus", ait, "sum,

      Qui sacra testatur, ni venias, quod obis:

Illius ex parte iuri parere cito te,

      O Reynarde, veni, ne moriare male:

Te cruce suspendet vel membra rotis tua franget.

230

      Ergo celer mecum, consulo nempe, veni."

Audit Reynardus, iacet in porta, sed ad ima

      Iam loca descendit, plurima premeditans:

Iam Brunum novit, sed concilio parat uti

      Illum quo salvo fallat honore suo,

235

Et sic premeditans illi respondet aitque:

      "Grates concilio do tibi, Brune, tuo:

Vt non venisses, ego curtim regis adissem.

      Iamque novis plenus ventre tumesco cibis,

Iam nequeo stare timeoque quod ire nequibo:

240

      Vltra mensuram sum satur ipse nimis!"

"Dicque quod edisti!" "Quod edebam? Vilia certe,

      Vili nos inopes vescimur usque cibo:

Mella favis edi, quorum michi copia grandis,

      Sed tamen hiis esis usque dolore gravor."

245

"Quid, Reynarde, refers? Reputas tu vilia mella?

      Dulcius hiis nichil est, nil amo melle magis!

O bone Reynarde, tu procura michi mella,

      Ad finem vite dulcis amicus ero!"

"Brune, quid est? Vis mel? Credo loqueris michi ludens!"

250

      "Non facio, sed mel, dulcis amice, rogo."

"Dum fuerim certus quod mella velis, bone Brune,

      Quod nequias denis mandere, tanta dabo."

"Ne dicas denis, Reynarde, scias quia mella,

      Que procul aut prope sunt, omnia solus edam."

255

"Brune, quid est quod agis? Prope degit rusticus unus,

      Lanfreidus dictus; mella tot ille tenet,

Quod non per senos annos consumere posses:

      Hec tibi cuncta dabo, si michi fidus eris

Et pro me placites ad curtim." Vovit idipsum

260

      Brunus, quod fieret fidus ubique suus.

Nunc Bruno dixit: "Michi tam promptum foret omne,

      Brune, bonum, sicut quam cito mella tibi,

Quamvis metretas septem cupias!" Ea Bruno

      Dicta placent, ridet, vix quoque cessat ab hoc.

265

Cogitat hic: "Si vim tenet ars mea, Brune, brevi te

      Ducam quo ridens non eris, ymmo dolens."

Exit ad hec: "Care mi, salve," dixit, "habere

      Si lucra vis, poteris non remanere diu.

Vadamus curvamque viam teneamus, habebis

270

      Iam satis, ingenium si valet usque meum."

Penas, non cenas, non mel sed fel vovet illi,

      Sic mel in ore gerens, corde venena ferens.

Sic multos quos consultos firmam tibi reris

      Ferre fidem, † sed idem iam dare certus eris.

275

Iamque iter expediunt, Lanfreidi septa subintrant.

      Lignorumque faber optimus iste fuit:

Lignum quercinum videre iacens ibi, clavis

      In quo confixis rimula facta fuit.

Panditur: hoc gaudensque videt Reynardus et inquid:

280

      "Melle fluit vas hoc: i properans et ede!

Dulce licet mel sit, sapiens age: perditus essem

      Si tibi mel noceat: tu sapienter edas!"

"Nil timeas", ait hic, "non sum stultus, bene norim

      Istis quis rebus debeat esse modus."

285

"Vera refers", ait hic, "ede!" Tunc Brunus caput infert

      Cum pedibus primis, mella vorare parans.

Extrahit hic clavos - iam lignum clauditur, intus

      Captus cum capite cum pedibusque manet.

Quid modo Brunus agat? Licet is robustus et audax

290

      Extitit, hoc illi non valet, immo nocet.

Sic captus nunquam se solvi credit in altum.

      Reynardus stans est undique prospiciens:

Lanfreidum celerem vidit ille venire securi

      Et dolabro; Bruno talia dixit ovans:

295

"Gaude, manduca, mi Brune! Tuus venit ecce

      Lanfreidus, fundet pocula nempe tibi."

Hec dicens abiit. Lanfreidus adest, videt ursum

      Sic captum, rediens concito querit opem,

Ad villam stantem propius ruit ille palamque

300

      Vrsum sic captum nunciat ille viris.

Omnis eum sequitur populus, ruit omnis in arma

      Vtraque plebs capiens spicula multimoda,

Fustes, temones, fossoria, flagra, ligones,

      Vncos et stivas, ut veniunt ab agro.

305

Custos vexillum, crucis hastam presbiter, uxor

      Illius gestat ipsa Iulocca colum,

Sicque ruunt vetule que vix dentes habuere

      Queque movere pedes vix valuere suos.

Sic fit, ut a vulgo solet assidue recitari:

310

      "Dum currus stat aqua, plurima verba sonant."

Quisque sibi caveat: dum damna, pericula servat,

      Sepe gravare magis nititur omnis eum,

Quod patet in Bruno, cui multi multa minantur

      Qui non auderent si suus ipse foret.

315

Brunus stat dubius: licet ipse pericula, penas

      Atque metus retinet, deteriora timet.

Audiit ut voces hominum tot totque tumultus,

      Cogitat intra se: "Fata probare licet ..."

Extrahit ergo caput, manet intus pellis et auris

320

      Leva; suosque pedes nititur extrahere;

Hii licet extracti sint, ungues pelle priorum

      In trunco cunctos deserit ille pedum,

Sanguis et offuscans oculos de vulnere manat:

      Sic nec abire potest et remanere timet.

325

Dum dubitat quid agat, sub sole videt venientem

      Lanfreidum, sequitur plurima turba minax,

Tityrus <et> Damoetas, Daphnis, Alexis, Iollas,

      <>

Aegon et Damon, sic Alphesiboeus, Amyntas,

330

      Cum Lycida Moeris, Thyrside Codrus adest

Et plures alii, quorum male nomina novi,

      Assunt, invadunt: hic ferit, ille iacit,

Custos vexillum movet et miserum ferit illum

      Presbiterique trucis hunc ferit hasta crucis ;

335

Contum cornutum movet Otris et hunc male tutum

      Invadit feriens, lumina percuciens,

Lanfreidusque magis addens fera verbera plagis

      Non parcit misero, quem ferit ense fero.

Nec minus, Hacto, furis, ferit hunc tua seva securis:

340

      Iuncturis humeri se gemit ille teri.

Sed licet elisus, de verbere fit sibi nisus

      Fortis, et insanus prosilit inter anus,

Quarum de numero quinas proiecit in amnem

      Labentem subtus: una Iulocca fuit.

345

Presbiter ut vidit dominam sic amne natantem,

      Dimittit miserum, vociferatur ita:

"Ecce Iulocca natat! Properate cito, moneo vos,

      Vncis hanc liquidis fluctibus eripite,

Et vobis penas relevans bis quinque carenas

350

      Do vestrum cuique, dummodo detis opem!"

Dimittunt omnes miserum parentque monentis

      Indictis, dominam fluctibus eripiunt.

Talibus intentos dum Brunus viderat omnes,

      Volvitur in fluvio sicque natando fugit.

355

Ruricule stantes spectant ripamque tenentes

      Improperant illi: "Quo fugis? Adde moram!"

Ille natat qua parte magis declinior unda

      Labitur, in preceps volvitur atque fugit

Cunctorumque memor tristi iam corde retractat

360

      Ictus et iactus quos modo passus erat.

Primo Reynardo maledicit, qui modo mella

      In rima trunci querere iussit ei,

Otris, Lanfreidi, custodis presbiterique

      Hactonisque memor iam maledicit eis.

365

Sic aliquantisper longe nans, sanguine plenus,

      Saucius et fessus debile fecit iter.

Iam natat ad ripam properans, iacet ylia pulsans,

      Reynardum cunctis iudicat esse reum.

Reynardus gallum Lanfreidi iam prope septa

370

      Ceperat: hunc defert, abdita montis adit.

Nullius hac iter est ; placet hoc ipsum, quia nemo

      Arceat, ut predam deserat ipse suam.

Implumem gallum iam reddit, vescitur illo.

      Iamque sitit: siciens querere currit aquam.

375

Estus erat, ruit ille cito sudorque per ora

      Defluit: hinc et aquas amnis adire cupit.

Cor letum gestat et gaudia corde volutat:

      Lanfreidum Brunum decoriasse putat.

Sic fatur: "Iure iam gaudia debeo ferre,

380

      Mortuus est michi qui maximus hostis erat.

Est actum nostro de concilio tamen istud,

      Non tamen a quoquam iudicer ipse reus"

Sic ait, ad vallem tendit Brunumque iacentem

      In ripa cernit ulterioris aque.

385

Cumque videt Brunum, dolet et quo gaudia pridem

      Gestabat, gestat pectore tristiciam

Et dicit: "Lanfreide miser, tu sis maledictus!

      Qualiter evasit qui tibi captus erat?

Nescis quanta latet dulcedo carnibus eius:

390

      Vescitur usque libens nobilis omnis eis".

Ille facit finem dictis, descendit ut ipsum

      Cercius exploret et videat quid agat.

Egrum dum videt hunc et vulnera multa gerentem,

      Ylia pulsantem, iam videt irta libens.

395

Dicit: "Presul, ave! Reynardus adest, tuus ille

      Hostis et invisus, quem modo cerne, precor!

Quis barbam rasit, et tonsuram tibi talem

      Quis dedit? Hec leva transit ab aure caput!

Abbas aut prior es? Tonsura probat tua talem,

400

      Namque tuum decorat magna corona caput

Atque cirotecas hirsutas exposuisti,

      Quod manibus nudis, estimo, sacra colas" .

Audiit hec Brunus, vindictam non valet inde

      Sumere, sed surda preterit aure probra

405

Et redit in fluvium velox et tranat eundem

      Et venit ad ripam citerioris aque.

Qualiter ignorat iam regem possit adire:

      Suntque pedes egri, stare vel ire nequid.

Sic iter arripuit, caudaque sua residendo

410

      Per femur utrumque verrere cepit humum,

Sicque fatigatus se per sua menbra volutat

      Et rotat in girum sic abeundo procul.

Quando venire vident hunc, qui cum rege fuerunt

      Mirantur. Primo rex bene novit eum.

415

Rex ait: "Ecce venit Brunus meus ille satelles,

      Saucius et lesus per caput ipse rubet;

En, quis eum lesit?" Prope regem venerat ille.

      Dum fari potuit, iam gemit hic et ait:

"Rex, pro Reynardo queror, hic quia perdere fraude

420

      Aurem me levam fecerit atque genas:

Sic quoque me lesit". Sed rex ait: "Vlcio digna

      Ni super hiis fiat, sim maledictus ego!"

Denotat hoc illos quos gloria vexit inanis,

      Prelatinus honor quando paratur eis:

425

Nec curant leges sed querunt lucra, rapinas,

      Propria non tribuunt, ast aliena vorant.

Nec mora, barones ad consilium vocat omnes

      Vt iam decernant quid faciant super hiis.

Decernunt cupiuntque quod hic iterato citetur

430

      Tibertusque catus nuncius ibit ad hunc,

Reynardo quoniam privatus is est et amicus

      Et quamvis parvus corpore, mente valet.

Regi consilium placet hoc: "Cate", dicit, "abito,

      Vt tecum veniat fac cito, namque potes:

435

Ex istis quidam dicunt tibi quod bene credit

      Consiliisque tuis utitur ille libens;

I celer ergo". Catus respondet: "Me, bone, noli

      Mittere, rex: dubito qualiter istud agam.

Et cum non potuit Brunus tam fortis et audax,

440

      Istud perficiam quomodo parvus ego?"

Rex ait: "Es prudens quamvis parvus: quia multi

      Per vim quod nequeunt, artibus illud agant.

Quod iubeo cito fac". Ait hic: "Iam mittor ad istud

      Tristi mente, bonum det deus inde michi!"

445

Sepe futurorum mens est presaga malorum,

      Affore testatur que mala sepe sibi.

Tiberto patet hoc, qui tali mente tetendit

      Regis ad imperium, nam mala multa tulit.

Iamque iter aggreditur currens, procul inde venire

450

      Fatalem larum prospicit hic et ovat:

"Salve, lare!", refert, "latus ad dextrum michi pennas

      Verte tuas, transi sic et ad alta vola!"

Iam videt hic fruticem per quem transire volebat,

      Perque latus levum transiit ille suum.

455

Sic per avem factum Tibertus idem sibi signum

      Pro tristi reputat nec placet omen ei.

Mente tamen valida suffert et gaudia monstrat

      Exterius, que non intima cordis habent.

Ad Malepertusum veniens iam repperit illuc

460

      Reynardum, portam qui stetit ante domus.

Stabat enim cantans, iubilans quoque deliciose,

      Vt princeps regni tocius ille foret.

"Salve Reynarde!", Tibertus dicit, "amice,

      Atque bonam noctem det deus ipse tibi!

465

Rex iubet ut venias mecum mortemve minatur

      Hic tibi ni venias: tu celer ergo veni".

"Care nepos", Reynardus ait, "bene iam venias tu,

      Tu michi dilectus, sum tibi nempe favens".

Nil valet inter eos Reynardo blanda loquela:

470

      Corde dolos tractat dulciter ore loquens.

Apparens istud fiet notumque priusquam

      Cunctorum finis venerit inter eos.

Sic quoque sunt multi qui coram dulce loquuntur,

      Sed tamen est nequam post et iniqua ides.

475

Dicit item: "Mecum pernocta, maneque primo

      Ad regis pariter ibimus ambo domos.

Non cognatorum cuiquam plus quam tibi fido,

      Tu quia cognatus es meus atque nepos.

Venerat hic Brunus: tam fortis, tam ferus ille

480

      Extitit, ut secum currere pertimui.

Ibo tamen tecum; dum crastina venerit hora

      Ortus Aurore, suscipiamus iter.

Ergo morare, veni!" "Quid edemus, si moror?" inquid.

      Alter ad hec: "Rara nunc", ait, "esca michi.

485

Melle potes vesci: vis mel?" "Non, estne tibi mus?

      Iam murem tantum da, satis illud erit".

"Vis mures?" dixit. "Volo, mures diligo, nam mus

      Est dulcis, cunctis plus placet ille cibus:

Muribus erga me posset redimi tua culpa,

490

      Quamvis occisor iam patris ipse fores!"

Hic ait: "Ergo veni: hic <est> prope presbiter unus,

      Tot pingues mures horrea cuius habent,

Quos non gestaret currus: tot sunt ibi mures,

      Quod sua, conqueritur, horrea cuncta replent" .

495

"Essem nunc utinam presens!" ait ille. "Veni nunc,

      Te ducam mecum, nunc et eamus", ait.

Iam properant ambo, veniunt ad tecta cupita

      Et cingit paries terreus omnis ea.

Preterita nocte fracturam fecerat ille

500

      Reynardus, gallum dum tulit inde bonum,

Presbiterique puer est iratus laqueumque,

      Vt vulpem capiat, insidiando struit,

In lustro laqueum sistit: Reynardus idipsum

      Noverat, intrare suadet et ipse catum:

505

"Intra, manduca", Reynardus dicit, "et audi

      Qualiter alludens mus ruit omnis ibi".

Dicit Tibertus: "Intrem suadesne? Nocivos

      Novi presbiteros tot quoque scire dolos:

Hos attemptare dubito". Reynardus ait tunc:

510

      "Audax esse soles: hic metus unde venit?"

Iam pudet hoc dixisse catum; cito prosilit, intrat

      Et cadit in laqueum qui sua colla ligat.

Paret adulantis infida fides: ita demon

      Vel caro vel mundus istius instar habet;

515

Sic et adulantes per mundi nos mala ducunt,

      Donec nos faciant mortis adire mala:

Ergo resistamus istis suasoribus omnes,

      Ne nos in laqueum per mala facta trahant.

Stat catus in laqueo, delusum se videt, alto

520

      Clamorem miserum protulit ille sono,

Martinusque puer excitur, clamitat: "Eya,

      Vulpes est capta, percuciamus eam!"

Suscitat inde patrem, matrem, reliquos quoque cunctos,

      Nudus et e lecto transvolat ipse pater,

525

Et puer accelerans it ad illum, clamitat: "Hic est!"

      Accendit lumen ipsa Iulocca cito

Vxorisque colum sumit pater et ferit illum,

      Invadunt omnes nemoque parcit ei.

Martinus petram sumit quam iecit in illum,

530

      Et percussurus elevat ipse colum,

Tibertusque videns metuensque mori ruit illi

      Inter utrumque femur, dentibus, ungue fero

Extrahit huic unum de testibus, idque Iulocca

      Quando videt, nimium condolet hec et ayt:

535

"Non ego pro magno vellem iam munere, testor,

      Quod dolor hic nobis contigit atque pudor!

Vellem quod nunquam laqueus situs iste fuisset:

      Is pereat pro quo iste statutus erat!

Care puer, patris hoc est de testibus unus,

540

      Damnum nempe meum dedecus atque suum.

Et quamvis fuerit sanatus vulnere tali,

      Non hic ad Venerem promptus et aptus erit".

Audit Reynardus sicut stetit ante foramen,

      Pre magno risu sibilat ille culo

545

Iamque: "Iulocca, sine", dixit, "dolor immodicus cur

      Est tibi? Solare tristia corda tua:

Vidi multociens oracula que resonabant

      Vna campana, nec pudor extat eis.

Presbiter allisus dum sanus erit, bene sola

550

      Campana poterit hic resonare tibi

Sicque parum perdes resonando locumque prioris

      Fratris qui superest suppleat ille tibi!"

Hec dicens abiit Reynardus presbiterumque

      Ad molles portant iam recubare thoros.

555

Designantur in hoc bene mores presbiterorum

      Qui sunt incesti luxuriamque colunt:

Dicuntur merito nudi virtute, pudore,

      Cum nichil hos sceleris luxurieque pudet.

Testiculos perdunt, cum per mala sunt muliebres

560

      Actibus et fugiunt mollibus esse viri:

Sic in derisum populi veniunt, inhonorant

      Se per luxuriam perque gulosa mala.

Clade sacerdotis videt illos quando morari,

      Molitur funem rumpere dente catus,

565

Quo rupto properat fugiens extraque foramen

      Prosilit atque suas arripit ille vias

Et venit ad regem sol quando cepit oriri:

      Saucius et lesus constitit ante ducem.

Hunc amisisse dum rex lumen videt unum,

570

      Reynardo duras protulit inde minas

Ac ad consilium primates cogit in unum,

      Ignorat quoniam quid faciat super hiis.

Sed de consilio dubitant. Consurgit ad illos

      Grimbertus: "Multa vos agitatis", ait:

575

"Sit licet in duplo patruus nocuus, vice trina,

      Postulat ut iuris ordo, citatus erit,

Vtque solet liber; si iam non venerit, horum

      In quibus arguitur tunc erit ille reus"

Rex: "Grimberte" refert, "quis vis trino citet illum?

580

      Quis quoque vult oculum perdere sive genas?

Audax nullus erit". Grimbertus dicit ad ista:

      "Audeo: si iubeas, hoc opus aggrediar".

"Providus et cautus", tunc rex ait, "o bone, vade:

      Ne te decipiat per mala facta cave".

585

Sic Grimbertus abit, Malepertusum petit. Illic

      In fovea patruum repperit atque suos.

Quam cicius potuit patruum natosque salutat

      Ac Hermelinam, dulciter hic et ait:

"Tempus adhuc, Reynarde, tibi non esse videtur

590

      Vt mecum venias regis ad hospicium?

Hic accusatus multum graviterque citatus

      Es ter: quod venias consulo nempe tibi.

Sique diem trinum transire sinas, tibi nulla

      Esse potest venia, ius perit omne tuum

595

Et Malepertusum rex destruet anteque portam

      Ipse crucem faciet constituetve rotam,

In qua punitus fies uxorque satique

      Subdentur penis, ipse nec effugies.

Consulo quod mecum vadas: tibi contigit usque

600

      Maior fortuna difficilisque magis

Quam coram cunctis per iussum regis abires

      Cras liber causis in quibus argueris".

Inquid Reynardus: "Scio quod verum michi dicis;

      Ire tamen tecum iamque timesco satis,

605

Nam cuncti qui sunt illic michi sunt inimici:

      Ire bonum si rex me sinat omen erit;

Est tamen ire michi melius quam perdere cuncta,

      Vxorem, natos lustraque sive domos.

Sique tenere velit nos rex, vitare nequimus:

610

      Tecum quando velis ire paratus ero.

Hermelina, meos commendo modo tibi natos

      Vt pascas, foveas hos dape mente bona.

En Reynardinus, cuius lanugo nitescit,

      Assuescet patris actibus ille, reor;

615

Nunc quoque commendo reliquos, specialius illum.

      Est quoque Roscellus fur bonus atque sagax.

Sique bonum facias natis, si venero sospes,

      Grates condignas reddere promptus ero".

Sicque valefaciens abiit: tristantur et uxor

620

      Et nati dum sic propria cuncta fugit.

Aggrediuntur iter Grimbertus, patruus eius.

      A Malepertuso non procul exierant,

Cum Reynardus ait: "En aspice, dulcis amice,

      Pre timore gravi sudo tremoque necis,

625

Iamque mori vereor, contricio magna movet me

      De culpa factis preteritisque malis.

Sed si confessus fuero mea crimina, fiet

      Clarior et veniam spiritus inveniet".

Alter ait: "Si vis veraciter illa fateri

630

      Et liber cunctis iam fore criminibus,

Iam detestari tu debes furta, rapinas,

      Vel confessio nil proderit ista tibi".

Ille refert: "Verum dicis ; non presbiter ullus

      Est hic: audi me, iam rogo, consulito".

635

Incipit hic et operta simul perversaque fari.

      Alter ait: "Nequeo sic tibi consulere:

Vt sunt facta, michi debes probra cuncta fateri

      Vtque sciam, veniam si cupis inde dari".

Denotat hoc quod sit confessio raro fidelis

640

      Vltima, quando venit sera metuque necis:

Quidam verborum per pallia probra fateri

      Sic cupiunt, sed non est dolor ille bonus.

Vera, frequens, humilis confessio, pura, fidelis,

      Sic sit, ut auditor crimina cuncta sciat.

645

Incipit hic iterum: "Cunctis avibusque ferisque

      Me peccasse queror, est mea culpa gravis.

Ac Ysengrinum plus quam tibi dicere possum

      Decepi tociens, nec suus exsto nepos:

Hunc patruum dixi, quod per mendacia finxi

650

      Vtque magis possem fraudibus esse nocens.

Hunc et ad Almariam duxi, nos ambo recepti

      Illuc exstitimus religione simul.

Discere nempe cupit ibi campanas resonare,

      Ac campanarum funibus apto pedes.

655

Quos trahit et retrahit, placet et non destitit inde

      Dum cuncti veniunt iniciuntque manus,

Huncque peremissent, si non statim retulisset:

      "Fratres, desinite, monachus exsto loci!"

Post huic tonderi faciebam fraude coronam

660

      Et poterit semper illius esse memor:

Cunctos de capite crines uri faciebam,

      Contrahitur craneum, pellis et usta fuit.

Post supra glaciem pisces huic querere suasi,

      Imposita cauda sic residebat aquis.

665

Frigus erat magnumque gelu quod congelat undam,

      Et dixi: "Caveas ne moveare sedens!"

Commovet ille tamen caudam leviter, michi dicit:

      "Care nepos, multus, sencio, piscis adest".

Desine", tunc <inquam>, "moveas non amplius illam

670

      Dum veniunt pisces". Hic sedet, heret aquis.

Novi, lux oritur, curro, pertranseo villam,

      Excito iam populos tunc moveoque canes;

Diffugio, veniunt populusque canes quoque, caudam

      Nititur extrahere, non valet, heret aquis.

675

Cernitur, invadunt omnes, trahitur, baculatur,

      Ictibus et canibus sic obiisse putant.

Vnus et exemit gladium, ferit, amputat illi

      Caudam, vix lesus aufugit ille miser.

Inde reconsilior huic <ac> pacem michi prestat,

680

      Anni per spacium iurat amiciciam:

Altilibus multis illum vovi saciare,

      Firmior ut nostra duret amicicia

Inque domo iuxta valvas dixi residere

      In trabe cum gallo ter quater altilia ;

685

Hos illi vovi concedere, dummodo mecum iret.

      Abimus, ibi scandimus alta domus

Stansque metu iuxta valvas ait: "Invenio nil"

      Dixi: "Curre, intra, iam satis invenies".

Et dubitans intrat. Quod eum fraudare valerem

690

      Dum video, moveo, procidit interius.

Hoc casu cunctos hic suscitat ede cubantes,

      Surgunt, accendunt lumen eumque vident,

Invadunt illum, capitur, trahitur, laceratur:

      Qualiter evasit non bene scire queo.

695

Pacificor rursus huic, carnibus hunc saturare

      Vovi sumque per hoc factus amicus ei.

Terra que fertur Viromandia presbiter unus

      Mansit, et Amplosis villa vocata fuit.

Dicior hoc nullus: cameram retinebat, in illa

700

      Carnibus apposita plurima perna fuit.

Quaque latens feci cum fraude foramen et illuc

      Intravi tociens, hinc alimenta trahens.

Huc Ysengrinum duxi mecum; simul illuc

      Intramus, dictis vescimur ambo cibis.

705

Tot vorat is, quod ventre tumet. Sic parte reverti

      Non valet ille satur qua venit esuriens,

Sed manet hic pleno cum ventre foramine captus.

      Hunc ego quod possum fallere cerno locum.

Presbiter hic habuit dilectum nempe caponem,

710

      Quem placido fecit pectore ferre nolam;

Assuetus manibus cunctorum sumere pastum,

      Pinguior hoc illa non regione fuit.

Illum presbitero rapui comedente, vidente,

      Ad mense tripodas stans licet ipse fuit.

715

Presbiter iratus ad mensam vovit et inquid:

      "Vmquam quod vidit talia nemo reor:

In propria vulpes iam predo domo spoliat me,

      Sed quod venerit huc, ve cibi, namque luet!"

Cultellum sumit, sequitur me cum famulis sex,

720

      Instant meque fugant, ast ego diffugio;

Hac Ysengrinus qua stabat parte cucurri,

      Ipsis nam volui visus ut ille foret.

Presbiter exclamat: "Hanc predam desine, predo!"

      Et quia pinguis erat, decidit illa michi

725

Ac Ysengrinum videt is dum sublevat illam.

      Hunc cultro iaciens impetit ille ferox,

Fustibus invadunt illum dicti famuli sex,

      Exoritur clamor famaque talis erat:

"Presbiteri cameram subiit lupus inque foramen

730

      Quod subiit, captus ventre tenetur adhuc."

Conveniunt populi, capitur, trahitur, laceratur,

      Antro detrahitur collaque fune ligant,

Innectunt collo lapidem, sua lumina velant

      Hortanturque canes, hunc agitare student

735

Donec fessus humi cecidit quasi mortuus herens.

      Dumque vident pueri, gaudia magna tenent,

Imponunt illum feretro, clamore ferentes

      Huc illuc magno, cantibus atque iocis.

Tandem proiciunt in fossam; qualiter ille

740

      Fugit et evasit non bene scire queo.

Tot mala pertulerat per me, quod nescio finem;

      Me tamen uxori plus probra facta movent:

Hanc erga multum forefeci, me piget huius

      Plus reliquis factis". Dicit et alter ad hec:

745

"Nescio sermonem quo vertis: "Ego forefeci

      Illius uxori", nescio quid notat hoc:

Dic et aperta michi quod scire queam tua facta,

      Si vis consilium quod tibi dem super hiis" .

Alter ait: "Si dixissem tibi: "cum muliere

750

      Dormivi patrui", non honor esset idem.

Scitoque quod michi rex non evasit nisi lusus

      Et lesus fuerat artibus usque meis.

Talia regine feci, quod vix ad honorem

      Perveniet, de me qualia passa fuit.

755

Brunum sanguineam faciebam ferre coronam,

      Tibertum duxi quo mala pertulerat,

Canclero rapui pullos magnos minimosque:

      Hinc de me fuerat iusta querela sua.

Nunc, Grimberte, mea tibi dixi probra michique

760

      Iniungas quod tu videris expediens".

Grimbertus sapiens fuerat virgamque revellit

      Cum qua donat ei verbera dena quater;

Consulit ut psalmos legat errantesque reducat,

      Ieiunet, vigilet et sacra festa colat,

765

Abiuret furtum, predam, sed et ammodo vivat

      Contentus propriis abstineatque malis.

Arripiuntque viam postquam confessio facta

      Constitit, ad regem protinus ire student.

Statque prioratus ibi nigrarum monacharum,

770

      Non iusto calle sed secus inde parum,

Servat et altilia non pauca domus memorata.

      Novit Reynardus sicque profatus ait:

"Iam via nostra patet, tendamus eo prope claustrum".

      Lusit Grimbertum taliter hic et eunt

775

Hicque videt plures gallinas atque capones,

      Vnus et ex illis exterius capo stat;

Impetit hunc vulpes, spergit plumas, ait alter:

      "O Reynarde miser, desine! Quidne facis?

Vis nunc confessus ad pristina probra reverti

780

      Ac abiurati iam reus esse mali?

Te tedere nimis posset". Reynardus ad ista:

      "Non michi continget amplius hocque malum,

Istud et oblitus fueram: michi quod velit istud

      Indulgere deus te rogitare rogo".

785

Iam redeunt ad iter, pontem subeunt, retroflectit

      Lumina Reynardus semper ad altilia.

Grimbertus notat et dicit sic: "Pessime, quidnam

      Est quod agis? Nec adhuc corda domare potes?"

Et Reynardus ait: "Tu peccas, me quia turbas,

790

      Me duris verbis quippe dolere facis.

Sum memor aucarum, sic altilium et anatum,

      Hiis rapui fraude que dominabus ego,

Pro quibus orare studeo". Sic fatur, at ipse

      Spectans altilia dente ligurrit ad hec.

795

Si caput avulsum foret illi iam, nisi fallor,

      Tam cupit altilia, quod volitaret ad hec.

Par huic est qui confessus sua probra nec horret

      Ad mala que planxit prima redire cito.

Reynardus graditur, quantoque propinquior aulam

800

      Aggreditur, tanto continet ille gradum

Atque metu sudat; veniens cognoscitur illis

      Cum duce qui fuerant - it manifestus eis,

Et regis natus velut esset nec forefacti

      Conscius ullius ibat in alta means.

805

Huncque venire vident hii qui cum rege fuerunt,

      Debilis atque potens, pauper et ingenuus,

Et nullus remanet humili tam stirpe creatus,

      Hunc accusare quin parat atque queri.

Hic introgressus ad regem dicit: "Ave, rex!

810

      Semper honor tibi sit, sum tibi nempe favens

Nec puto quod talem famulum rex ullus habebat

      Et sibi tam fidum quam tibi semper eram;

Et coram cunctis extollens semper amansque

      Te fueram, semper letus amore tuo.

815

Sed sunt nonnulli qui me privare laborant

      Fraude favore tuo, sic et honore meo,

Meque gravare student odiumque michi generare:

      Sed nequeunt, cum sis providus atque pius.

Sic nec fallaci vis credere sive dolosis,

820

      Quod constat ducibus et tibi summus honor,

Nec reges decet ut credant mendacibus aut hiis

      Qui bene noverunt ledere fraude bonos.

Sed coram ducibus hodie bene credulus aulis

      Falsus adulator regnat habetque locum,

825

Sed qui veraces sunt atque boni, removentur

      Et sunt contempti, curia spernit eos.

Nec detractori, rex, debes credere, cum sis

      Nobilis atque potens, iustus amansque bonos!"

Rex respondet ad hec: "O fur Reynarde! Malignas

830

      Quantas scis artes, verba dolosa simul!

Scis et adulari, nec sic tibi pacificabor:

      Ergo sinas fari subdola verba tua.

Quod tibi gratus eram, quod servieris, tibi reddam

      Grates condignas, premia nempe feres:

835

Suspendere, reor, hac luce, tuumque probabit

      Iam collum quantum ponderat ipse culus".

"Quantum perdiderim", Canclerus ait, "vide", gallus.

      Rex ait: "Os teneas! Me sine, galle, loqui,

Iam respondere sine me fallacibus eius

840

      Verbis astutis que bene noverat hic.

O Reynarde! Fides et amor famulis modo parent

      Bruno, Tiberto, quam michi fidus eras

Tiberto patet in misero Brunoque, coronam

      Qui tenet abrasam sanguineumque caput" .

845

"Rex", Reynardus ait, "mirum loqueris, michi salvo

      Si fari liceat illud amore tuo:

Si rapuit Brunus Lanfreidi mella, quid ad me

      Si <sibi> Lanfreidus dedecus intulerit?

Ex hoc vindictam potuit sumpsisse priusquam

850

      Fugerat in fluvium, si foret ille valens.

Sic et in ede mea susceptus honore, quid ad me,

      Verbera si tulerit per sua furta catus?

Presbiteri mures rapturus nocte latenter

      Me sine discessit et sine consilio.

855

Quis dubitat quin me, si vis, occidere possis,

      Rex Leo, sive rotis frangere membra mea,

Seu cruce punire cupias aut igne cremare

      Aut cecare, potens es quia, vilis ego,

Subque potestate tibi sunt animalia cuncta,

860

      Illorum tu rex es dominusque simul?

Iusta licet fuerit mea causa nimisve nocens sim,

      Sive gravare velis sive levare, potes.

Ergo, parum ceso, puto, quod me laudis habebis,

      Ire frena tue comprime, parce michi!"

865

Astuti tociens sic veris frivola miscent,

      Discerni possunt sic sua verba male.

Assurgunt statim vervex Belinus et uxor

      Illius Hawigis agna, loquuntur ita:

"Omnes surgamus! Pereat qui differat ultra,

870

      Sit monstrata duci nostra querela cito!"

Consurgit Brunus eius natis et amicis,

      Sic quoque Tibertus, sic lepus atque caper

Capraque sic et aper, porcus, sus, hynnulus, edus,

      Cervus, equus, mulus, taurus, asellus iners,

875

Martarus et migale, luter castorque, tebalus

      Spingaque, mustela, dammula, cuniculus,

Tiselinus corvus, Canclerus gallus anasque,

      Altilis et perdix, ancer et auca simul.

Hii pro Reynardo iam coram rege queruntur

880

      In causamque trahunt hunc faciuntque capi.

Iam placitare parant, hinc indeque sunt raciones

      Proposite quas non enumerare queo:

Si vellem cunctas ex ordine pandere causas

      Hinc illinc, longus tedia sermo daret.

885

Causaque processit pocior; rex cogit in unum

      Cunctos primates iudiciumque petit.

Reynardum damnat sentencia iam cruce dignum

      Supplicioque necis, quam bene promeruit.

Grimbertusque videns quod Reynardus reus esset

890

      Et condemnatus, exiit ille suis

Nec tolerare potest quod suspensus foret ille

      Ante suos oculos: dedecus esset ei.

Cum notis et cognatis abit ille, quibusdam

      Ex hiis cara tamen mors sua talis erat.

895

Rex ut erat sapiens multosque videns abiisse

      Grimberto iuvenes, cogitat iste sagax:

"Sit licet ille malus, multosque bonosque parentes

      Servat, et hinc posset forte venire malum".

Ergo sic loquitur Brunoque lupoque catoque:

900

      "Quare negligitis nec properatis ad hec?

Inclinata dies est et si debeat ille

      Suspendi, fieri iam mora nulla potest.

Accelerate! Frutex multus quoque sepis ubique:

      Qua suspendatur, ite, parate crucem:

905

Tanta scit ille, pedes si ternos sive quaternos

      Effugiat nobis, non bene captus erit" .

Ysengrinus ait: "Prope crux est una parata".

      Attamen ingemuit dum loqueretur ea.

Tibertus notat et dicit: "Lupe, iure dolens es,

910

      Nam tibi Reynardus fidus amicus erat

Tradidit ipse tuos fratres Rymum, Wydelantum,

      Istos suspendi fecerat ipse duos.

Si memor istorum grates sibi reddere velles,

      Suspendendus adhuc non foret ille malus".

915

Ysengrinus ad hec respondet et ista profatur:

      "O Tiberte loquax, scis modo multa loqui,

At nisi deficeret restis nobis, gula sciret

      Iam sua de quanto pondere cauda foret".

Vsque modo tacuit Reynardus, iam loquitur sic:

920

      "Vos, domini, penas accelerate meas!

Tu procurasti, lupe, Reynardus tuus ille

      Quod suspendetur, qui fuit ante nepos:

Cum sis electus et Brunus ad hoc, properate;

      Vna vobiscum cursitet ipse catus,

925

Nam funem Tibertus habet collo religatum

      Quem tulit e laqueo presbiterique domo.

Scandere Tibertus bene scit, vestra sine pena

      Annectet tigno concito funiculum".

Ysengrinus ait: "Audi, mi Brune, coronam

930

      O per claustralem que tenet alta caput,

Estimo, consilium melius nullus daret: optat

      Claustralem potum, iamque paremus ei".

"Suscipe", Brunus ait, "funem, Tiberte, tuumque

      Nunc oculum solvat iste measque genas:

935

Hunc suspendamus ad scandala magna parentum,

      Iamque luet penas quas bene promeruit".

"Tam letam penam", catus inquit, "non ego feci

      Vmquam". Funiculum protinus arripuit.

Hii tres primates, quos non Reynardus amavit,

940

      Ire parant, Brunus et catus atque lupus.

Ast Ysengrinus cunctis notis et amicis

      Commendat teneant hunc nec abire sinant.

Precipue tamen uxori preceperat Hyrce

      Vt semper custos cauta sit eius, eum

945

Per barbam teneat, prope stet nec deserat illum

      Vel prece vel precio sive timore necis.

Reynardus coram cunctis astantibus inquit:

      "O lupe, das veniam iam michi dimidiam:

Sis licet ipse gravis, Hirce matertera, facti

950

      Commemor antiqui, tristia nulla dabit.

Ast consanguineum male tractas, et catus atque

      Brunus, vos estis iam michi nempe graves:

Quod moriar facitis et qui me viderit, omnis

      Me furem per vos estimet atque vocet.

955

Ite, parate crucem, que nunc intenditis in me

      Ac de me facere, concito perficite.

Nonne pater moriens liber cura fuit omni?

      Nec timeo mortem, cor michi tale manet:

Accelerate necem, pereatis ni faciatis,

960

      Atque pedes pereant ossaque vestra simul!"

Respondetur 'amen' tribus hiis ac prosilientes

      Currunt iocundi, gaudia magna tenent.

Hos dum Reynardus currentes et salientes

      Viderat, intra se cogitat hec et ait:

965

"En, quales domini michi funem nectere credunt

      Ad suspendendum: non erit, ut reor, hoc.

Exultent et prosiliant: si robur habebit

      Vt michi proficiet ars mea, cuncta luent!

Malo tamen quod sint procul a me quam prope starent:

970

      Omnibus hos aliis plus ego pertimui.

Consummare libet artes illas, ego nocte

      Ante diem recubans quas meditatus eram:

Multa licet sapiat rex, iam faciam tamen ille

      Quod sit deceptus fraude vel arte mea".

975

Rex iubet ut perflet cornu tibicen aduncum,

      Ad cuius sonitum plebs simul omnis eat.

Protinus educi miserum rex precipit illum,

      Vna communes precipit ire feras.

Ac Reynardus ait: "Sine, rex, crux illa paretur

980

      In qua suspendar, et spacium michi da".

"Qui sunt presentes cunctis mea crimina pandam,

      Innocuus quod sit nemo gravatus in hiis".

Rex ait: "Ergo refer!" Stat Reynardus quasi tristis

      Et circumquaque prospicit hic et ait:

985

"Nullus in hac turba remanet, quin sum reus illi;

      Attamen attendat que loquor omnis ea.

Dum mea perfudit etas me primula, simplex

      Et purus fueram; lacte remotus adhuc

Ivi cum gregibus agnorum ludere pratis -

990

      Audio balantes interimoque duos.

In primo lambo de sanguine, postea carnes

      Scindo, placent, leno taliter efficior.

Post hec ad capras pascentes cursito silvis,

      Macto duos edos hosque latenter edo.

995

Post hec altilia, sic aucas, sic et anatas,

      Quodcumque invenio strangulo, macto, voro.

Sic lenociniis assuescens, omnia cernens

      Interimo, rapio que superare queo.

Inde lupum iuxta Wancellis tempore brume

1000

      Invenio, patruum se tulit esse meum,

Et facti socii consorcia fida vovemus -

      Huius me potuit iure pigere rei.

Et que furamur communia sunt; ego parva

      Furor et hic magna, publica sunt tamen hec;

1005

Mos nec sic publica sunt quin letor, si michi posset

      Illorum minima cedere particula.

Et dum vervecem rapiebamus vitulumve,

      Iratam faciem prebuit ille michi:

Tunc ego communem non audeo tangere predam,

1010

      Convocat hic natos et simul omne vorant.

Tunc michi vix minima cecidit corrosaque costa:

      Contentus minimis sic ego <sepe> fui.

Non tamen inde queror: cum vaccam sive baconem,

      Seu magnam predam seu rapimus minimam,

1015

Vxorem, septem natos vocat et vorat ille

      Cuncta suis natis, stoque remotus ego.

Nec defectus ad hoc me compulit ullave causa

      Quod patruo vovi, sed mea sola fides,

Huic quoque quam tenui; sed et esum, si voluissem,

1020

      Quesiturus eram, ne michi deficeret.

Scitoque quod sum, rex, argenti dives et auri,

      Quod senis vicibus ferre quadriga nequid".

Rex respondet ad hec festinans: "Est tibi tantum?

      Nec celato, precor, unde venit michi dic!"

1025

Ille refert: "Te nec celem: furatus ego sum,

      Et nisi fecissem, mors tibi prompta foret,

Traditus extiteras, quod amicis dedecus esset".

      Territa regina percipit hec et ait:

"Heu, mi Reynarde, quid dicis? Dic celer, heu! heu!

1030

      Heu! michi, Reynarde, dic, rogo, cuncta palam.

Adiuro te per sacra quod dicas modo cuncta,

      Morte mei domini cognita que tibi sint".

Regem, reginam deludit taliter iste

      Arte sua, quod erit factus amicus eis,

1035

Ac Ysengrinum, Brunum quoque tradet, ut ipsis

      Rex crudelis erit hosque necare volens.

Potum claustralem credunt huic fundere, sed fel

      Hiis potum fundit, quod sine laude bibent.

"O regina", refert Reynardus et hec quasi tristis,

1040

      "Ordine cuncta tibi pandere proposui

Quamvis non monitus: si talia facta tacerem,

      Cum formido mori, manibus esset onus.

Si fieri mandet rex ipse silencia, pandam

      Qualiter ad mortem traditus ipse fuit.

1045

Accusabo meos electos atque propinquos:

      Invite facio, sum quoque tristis ob hoc

Nique metu mortis compellerer, inde silerem,

      Sed timeo penas hinc ego tartareas" .

Pectore tristatur rex ac ait: "O, michi verum

1050

      Dicis, Reynarde?" Qui cito dicit ita:

"Ne me mentiri, rex, crede, miserque licet sim,

      Cum videam quod sim iam moriturus ego.

Peccasti quod tu loqueris michi sic; at oportet

      Quod dicam verum: iam mea fata vides".

1055

Nutu regine, que regis tristia fata

      Pertimuit, cunctos rex reticere iubet,

Quemque loqui prohibet, donec cum pace loquendo

      Dicere que captat omnia finierit.

Iam reticent omnes; rex fari precipit illum.

1060

      Ille dolo plenus incipit hec et ait:

"Dummodo me fari rex precipit, omnia pandam,

      Qualiter ad mortem traditus ille fuit.

Huius se pudeat qui promeruit, quia nolo

      Istius sceleris parcere complicibus"

1065

Iamque notent omnes carnalem quomodo patrem

      Grimbertumque simul prodit is; hocque facit,

Namque cupit quod ei credatur ab hostibus, illos

      Prodere si temptet atque gravare velit.

"Es Ermerici dudum pater inveniebat",

1070

      Inquid Reynardus, "sicque superbus erat

Et sic elatus, similes sibi despicit omnes,

      Es illi quoniam corda tumere facit.

Misit ad Ardennam Tibertum querere Brunum,

      Multa per hunc mandans verba salutis ei,

1075

Inter que mandat huic, quod iam subeatur ab ipso

      Flandria, si cupiat regis honore tegi,

Si rex esse velit. Brunus letatur ad ista

      Nuncia, rex quoniam gestiit ille fore.

In Wasiam venit a patre receptus ibidem;

1080

      Eius in adventu gaudet et ipse pater,

Grimbertumque vocant Ysengrinumque, fuisse

      Istorum quintus dicitur ipse catus.

Hii simul ad villam properant que dicitur Ista,

      Inter Gandavum nunc Wasiamque sita;

1085

Tempore nocturno servant ibi parliamentum,

      Misterium faciunt consiliumque suum,

Conspirant, iurant inibi supraque coronam

      Hoc Ysengrini constituere ratum:

In solio regni Brunus statuetur ab ipsis

1090

      Rex et Aquisgranum regia septra geret;

Si rex seu reliqui de regis parte venirent

      Hiis opponentes, vis adhibenda foret,

Nam pater hos censu removeret, copia cuius

      Magna patri fecit omnia posse fidem.

1095

Omnia prenovi, sed vobis quomodo dicam.

      Grimbertum letum contigit esse mero:

Cum muliere mea decurreret ille per agros,

      Vt temulentus erat, omnia dixit ei;

Illa fidem dederat quod eum non proderet atque

1100

      Omnia celaret, se reticere vovens.

Ad me quam primum venit vulpecula coniunx,

      Cuncta michi narrat ordine dicta sibi,

Inter signa refert verissima, que bene novi.

      Illis auditis frigida corda stupent,

1105

Horror et invasit me, iam coma vertice surgit,

      Namque metu magno mens mea contremuit

Ranarumque memor, que dudum libera turba

      Nunc trepidant, metuunt alite rege dato:

Libera iam dudum sibi postulat a Iove regem

1110

      Clamans cum rauco guttere rana loquax;

Auditis precibus datur ipsa ciconia ranis

      Rex, has inventas que vorat atque necat,

Perpetuoque metu que dudum libera vixit

      Sic sub rege suo vivere rana timet -

1115

Tunc timui simile nobis contingere posse,

      Curas pro nobis tunc ego sustinui,

Tali pro cura me perdere queritis omnes,

      Gracia pro meritis redditur ista michi!

Ast ego cognovi Brunum tumidumque malumque

1120

      Crudelemque feris continuumque dolis,

Ast ego cognovi regem placidumque piumque,

      Mansuetum, dulcem propiciumque feris.

Talia prodesse nobis non cambia rebar:

      Annichilare volo cuncta, laboro nimis.

1125

Vt rex permaneat in honore suo, sacra semper

      Votis et precibus numina porco piis:

Certus eram, semper si gaza patri remaneret,

      Consummare potens hec sua vota foret.

Hanc ergo patri furari sepe probavi,

1130

      Insidias statuens, hanc reperire volens:

Si nemus aut agros, si siccum sive profundum,

      Si loca vasta colit rurave sive lacus,

Si villas intrat, sum custos nescius illi,

      Ad quemcumque locum vult properare, sequor.

1135

Ast infra philicem cum quodam mane iacerem,

      Pronus humi tectus meque latere volens,

Se levat ex antro genitor collo tenus, illuc

      Ac huc aspiciens; gaudeo tale videns,

Ad gazam spero, cum talia signa viderem

1140

      Illic que fecit nescius ille mei.

Cum caput inflectit huc illuc respiciendo

      Et nullum credat affore, prosilit hinc,

Exiit hinc saliendo diemque salutat, et artes

      Hic doceor quarum nescius ante fui.

1145

Obstruit hic antrum cum pulvere signaque planat

      Ille pedum cauda, sic quoque verrit humum.

Hiis factis abiit ad villam deprope stantem,

      Qua pingues gallos querit et altilia.

Detegor, ad lustrum propero genitore remoto,

1150

      Illud et invenio, iam bene nosco locum;

Ex antro terram moveo pede, iam patet, intro,

      In quo thesauri copia magna iacet.

Credo quod astantum non ullus tot simul era

      Viderit, inventa quanta fuere michi.

1155

Nec mora non parco quin nocte dieque laboro

      Inventas gazas hoc removere loco

Inque locum fidum plus notum plusque placentem

      Has muliere mea condere nempe paro,

Eraque transferimus sine carris atque quadrigis,

1160

      Donec sunt apto condita cuncta loco.

Interea Brunus cum complicibus quid agebat

      Nunc audite, palam nam recitare volo.

Mittit legatos, spondet stipendia cunctis

      Qui pugnare velint et sua castra sequi,

1165

Et legatus in hiis Bruni genitor meus ibat:

      Convocat hic multos undique scripta ferens,

Westfalos cum Saxonibus vocat atque Bohemos,

      Albia quos nutrit circuit atque vocat,

Omnes inter eam vocat hic Secanamque manentes,

1170

      Ignorans fures era tulisse sua,

Ex hiis tres obulos quod non reperire valeret,

      Quamvis hiis tota Flandria posset emi.

Hic redit et Bruno iam nuncia leta remandans

      Et multos pronos nunciat ille fore:

1175

Se quoque venturos spondent in vere futuro

      Et semper pronos eius in auxilium.

Narrat se penasque metus multos tenuisse

      Saxonibus, quando per sua lustra meat.

Ipsum nam canibus venatores agitabant,

1180

      Hos tamen evasit artibus ille suis.

Vnguibus ac ore sevos rabidosque ducentos

      Milleque venturos nunciat ille lupos,

Vulpibus exceptis, ursis, taxisque catisque,

      (Qui venient, numerus non bene scitur, ab hiis),

1185

Vigintique volunt stipendia ferre dierum:

      Tunc se venturos protinus esse vovent.

Et quia furabar gazas patris, omnia per me

      Que proponebant annichilata manent.

It pater ad gazas, confractum repperit antrum;

1190

      Has quoque sublatas dum videt esse, dolet

Et pre tristicia se iam suspenderat ille:

      Bruni cassatum sic perit auxilium.

Iamque notate meum casum: Brunusque lupusque

      Pre cunctis servant regis amiciciam

1195

Et sunt iam regis de consilio pociores,

      Postponor, iam sum vilis habendus ego!"

Rex et regina cupientes era vocabant

      Hunc ad consilium sicque loquuntur ad hunc:

"Da, Reynarde, tuas nobis gazas!" Ait ille:

1200

      "Mirum, rex, loqueris talia nempe petens!

Cedere me queris et ego gazas tibi tradam?

      Quod faciam iam sum non ita stultus ego!"

Et regina refert: "Non sic erit, immo tibi rex

      Indulget culpas, sis et amicus ei,

1205

Sis prudens vitansque malum, sis ammodo fidus

      Sicque per hoc servans regis amiciciam".

Hic ait: "Annuo sic: dum rex michi probra remittat

      Et modo permaneam factus amicus ei,

Hic quoque coram te voveat michi, sic ego cunctas

1210

      Illi iam gazas quas petit ipse dabo".

"Huic ego si vellem iam credere", rex ait, "essem

      Iam deceptus ego fraude vel arte sua:

Huic sunt innata mendacia, furta, rapine,

      Debeat ut verbis credere nemo suis" .

1215

Ast respondet ad hec hera: "Rex, non est ita: quamvis

      Perfidus ille fuit, ammodo fidus erit.

Numquid, ut audisti, Grimbertum prodicione

      Hic iam cognatum prodidit atque patrem?

Quod non fecisset, si iam nocuus foret ille,

1220

      Hanc aliis potuit imposuisse feris" .

Rex respondet ad hec: "Dum tu michi consulis ista,

      Vtar consiliis nunc ego, † geita, tuis:

Reynardum solvam nunc tali condicione,

      Ammodo quod vivat fidus et absque dolo;

1225

Sed sciat, ulterius si perfidus inveniatur,

      Hic omnesque sui morte feroce cadent".

Reynardusque videns regem falli bene posse,

      Dixerat: "Hoc laudo, rex bone, sicque volo".

Coram regina rex omnia facta remittit

1230

      Reynardo, que iam fecerat atque pater.

Gaudet Reynardus, quid mirum? Nunquid et illum

      De seva morte convaluisse vides?

Indulte culpe Reynardo quando fuerunt

      Exultat, regi talia dicit ovans:

1235

"Rex et regina, grates vobis ab honore

      Reddere non valeo, quem michi feceritis.

Non ulli sub sole manent, quibus ammodo plus quam

      Annuo iam vobis: era tenete mea!"

Arripiens stramen regi porrexerat illud.

1240

      Stramine porrecto talia dicit ei:

"Quas Ermericus dives possiderat olim

      Accipe, rex, gazas!" Dat quoque stramen ei.

Accipiens stramen rex grates reddidit, ut si

      Tocius hunc mundi constituisset herum.

1245

Cum sibi tam pronum regem cognoverat esse,

      Reynardus leto gaudia corde fovet:

Vix eadem celat, quin rex cognoverat illa.

      Hic ait: "Audi, rex, dictaque mente nota.

Sol qua parte venit dum Taurus detinet illum

1250

      Hospicio, silvam Flandria fine tenet;

Dicitur Hulsterlo, puteus quoque deprope dictus

      Krykenput, rarus hunc habitator adit:

Desertus locus ille nimis, non incolit illum

      Quadrupes aut volucris aut homo sive fera,

1255

Omnis iam volucris trepidat dum transvolat illum,

      Hic pernoctari fit metus huic et onus.

Bubo sed Escalapus, Hecates temerarius index,

      Nidis ova fovens incubat et colit hunc;

Noctua Nictimene, dudum virgo, volucris nunc,

1260

      Deridens alias incolit ista loca:

Dicitur illa patris temerasse thorum, tenebrisque

      Vt celet vicium nocte volare studet;

Congruit ambobus desertus sic locus iste,

      Ista quod incesta, proditor iste fuit

1265

Et sic exosi cunctis avibus tenebrarum

      Tempora semper amant, luce volare timent.

Non ita fidus erit aliquis, quem mittere cures,

      Sed cum regina tu loca dicta pete.

Stare scias alnos septem puteum prope dictum:

1270

      Illam que puteo proxima stabit adi,

Terram subter eam tibi quam prediximus alnum

      Transfode nec dubita: plurima gaza iacet,

Hic Ermerici selle, gemme, dyadema,

      Regia septra iacent, aurea vasa simul.

1275

Hiis, reor, inventis dices: "Reynarde fidelis,

      Era sub hoc musco condere certus eras:

Nunc ubicunque manes, sit honor tibi, vita salusque,

      Pre cunctis aliis tu michi fidus eras!"

Rex ait: "O Reynarde, tuas sine te modo gazas

1280

      Nec quesiturus sum nec iturus ad has!

Tu mecum venias et ad alnum me modo ducas

      Era iacent sub qua, nescio nempe locum.

Norim Parisius et Aquisgranum recitari:

      Dic si vicinus est locus urbibus hiis.

1285

Krykenput fictum, sicut reor, est modo nomen,

      Nomine me super hiis fallere queris eo".

Non bene conveniunt Reynardo regia verba,

      Et velut offensus talia dicit ei:

"Tam prope, rex, nunc es velud est Colonia Mayo

1290

      Et quantum Pasca distat ab Ytalia:

Ne credas Ararim tibi quod iam nomino Tigrim,

      Seu sit pro Scalda Secana dicta tibi:

Iam super hiis ducam testes ego sufficientes"

      Clamat cum magna voce: "Cuarde, veni!

1295

Ad regem venias!" Mirantur quid velit istud

      Que prope sunt stantes respiciuntque fere.

Ad regem properat trepidatque timore Cuardus

      Et Reynardus ait: "Dicque, Cuarde, quid est,

Cur trepidas? An frigus habes? Nolito timere,

1300

      Nullum nempe malum rex cupit, immo bonum,

Quamque fidem per eam sibi, regine quoque, debes,

      Te de querendis dicere vera monet".

"Iam pro pelle mea perdenda non reticebo,

      Quin monitus dicam vera", Cuardus ait.

1305

Iam Reynardus ait: "Scis Krikenput ubinam sit,

      Quis locus aut que sit terra modusve loci?

Singula dic!" Lepus inquid ad hec: "Iuxta nemus ille

      Est locus Hulsterlo, quem fugit omnis homo.

Quadrupedes aliudve pecus puteum fugiunt hunc

1310

      Desertusque nimis est locus, absque bono.

Hic mala multa, famem, frigus sum passus et estus

      Atque per hec dicti sum memor usque loci.

Hic percussuram falsi nummismatis olim

      Tibundus catulus fecerat ere sagax

1315

Et cum complicibus hominum consorcia fugit,

      Falsos denarios hic fabricare studens.

Hoc erat antea quam fueram socius tibi, Rine -

      Assueti fuimus nos habitare scolis".

Tunc Reynardus ad hec ait: "O mi Rynule, pulcher

1320

      Et dilecte canis, sum memor usque tui!

Iam presens scires per richmica dicere verba

      Quod nunquam regi perfidus ipse fui.

Non plus vult a te rex querere: vade, Cuarde,

      Ad famulos, socios iamque redito tuos".

1325

Consilio regis lepus it. Reynardus ad illum:

      "Numquid", ait, "tibi, rex, vera locutus eram?"

Rex inquid: "Vera sunt <et> iam tua verba; rogo te,

      Indulge michi quod non tibi credideram.

Consulo quod venias alnumque petas puteumque

1330

      Sub qua quam dederas condita gaza iacet" .

Ille refert: "Mirum loqueris modo, rex. Habitare

      Si tecum possem, letus et ipse forem,

Et sine peccato conversari modo possem

      Tecum, nam fore me nunc anathema scias:

1335

Cum lupus intraverat monachus quasi religionem,

      Pascere quem modici non potuere cibi,

Atque cibus, quo sex monachi pascuntur, eundem

      - quin semper queritur! - non saciare valet,

Sicque videns illum macerari, debilitari,

1340

      Vtque nepos doleo sumque misertus ei,

Religionis eum suasi dimittere cultum

      Et bannus pape me ligat ergo gravis.

Quare pro venia cras mane volo proficisci

      Romam, transire tunc ego capto mare

1345

Nec rediturus abhinc, donec purgatus ab omni

      Peccato tecum, rex, habitare queam.

Iam conversari me tecum dedecus esset

      Talem qualis sum; me deus inde iuvet!"

Ac rex inquid ei: "Si te sentencia talis

1350

      Posco diu teneat". Alter ad ista refert:

"Elapsi tres sunt anni, quibus inde ligatus

      Sum de iudicibus atque gravatus ego".

Rex: "Reynarde", refert, "tecum cum sis anathema

      Me conversari non meus esset honor,

1355

Sed lepus aut alius mecum transibit ad era,

      Cum fodienda loca sint quibus illa iacent.

Vade ergo quo te possis absolvere banno,

      Vt nobis liceat tunc habitare simul".

Hic ait: "In mane primo Romam proficiscor,

1360

      Donec et absolvar non rediturus ego."

Iam respondet ad hec rex: "Te gravat ardua causa:

      Te deus emendet teque redire sinat".

Hiis ita finitis rex scandit ad ardua sedis,

      In qua solus stat dum placitare velit,

1365

Proque tribunali resident animalia cuncta;

      Nata prout fuerant, gramine sede sedent:

Sede humili vulgus sedet, a natalibus orte

      Summis sede fere nobiliore sedent.

Stat prope reginam Reynardus, sicque profatur

1370

      Rex: "Audite fere, vulgus et ingenue,

Magni cum parvis, primates atque tribuni,

      Que vobis mando, que volo percipite:

En Reynardus adest, cui regine pro rogatu

      Cum vita membra libera cuncta dedi.

1375

Amplius ex eius causis audire querelas

      Nolo nec causis plus placitare suis;

Illi quapropter semel ac iterum, vice trina

      Precipio treugas, quas fore mando ratas.

Eius et uxori, natis, ubicumque reperti

1380

      Sint vobis, et ei vos facitote bene,

Nam de nequiciis resipiscens ammodo iustus

      Et fidus cunctis voverit ille fore;

Cras quoque cum baculo promisit sumere peram:

      Pergere vult Romam, transeat inde mare

1385

Nec regressurus, donec mundatus ab omni

      Sorde sua fuerit nequiciisque suis".

Cum pretermittit leges ut dona sequatur,

      Deviat ex facili curia iusticia;

Sic rex promisso fallaci lusus et astu,

1390

      Iam condemnatum solverat atque reum.

Audiit hoc corvus Tiselinus et ipse volavit

      Quo tres hii socii constituere crucem.

"Hic miseri quid statis?" ait, "Reynardus in aula

      Regis principibus celsior omnibus est.

1395

Indulsit cuncta rex illi crimina vosque

      Multis criminibus prodidit ille duci".

"Corve, reor, mentiris", ait lupus et celer ille

      Mox abit et Brunus concomitatur eum.

Tibertus nescit quid agat multoque timore

1400

      Territus alta crucis scandit ibique sedet:

Iam de pelle timet perdenda, lumen ademptum

      Pro nichilo vellet iam reputare suum,

Dummodo Reynardo pacaretur, quia fraudes

      Nec non nequicias illius ille timet.

1405

Ysengrinus adest et prosilit impete magno,

      Coram rege loquens verba superba nimis.

Sic quoque Brunus ait: mox rex irascitur illis

      Ac vinclis trudi precipit atque capi;

Tractantur fede canis ut limphaticus ambo,

1410

      Vinclis truduntur, carceris ima petunt:

Curia dona sequens ligat innocuos nocuosque

      Solvit, et hoc presens pagina nempe docet.

Nec contentus adhuc hiis, nunc Reynardus et ipsos

      Fraude gravare magis nititur ipse sua.

1415

Sic regi loquitur: "Cum deficiat michi pera,

      De Bruni pelle fac michi fiat", ait,

"Ad longum latumque pedis" . Rex decoriari

      Particulam pellis precipit atque dari.

Regine tacite Reynardus in aure susurrat:

1420

      "Vester ego, domina, sum peregrinus", ait,

"Per silvas, montes, colles, prerupta carere

      Non possum caligis nudus iturus ego,

Et quia sic remanent, soleas fac anteriores

      Aptas nempe michi det lupus ipse duas,

1425

Fac Hyrschen amitam soleas dare posteriores:

      Et de iure potes, iam memor huius ero".

Et regina refert: "Tu non, Reynarde, carere

      Hiis potes, ergo sis certus, habebis eas,

Hii quamvis mortem paterentur decoriati" .

1430

      Rex ergo fieri protinus ista iubet.

Ossa lupi iam cum pede decoriantur utroque,

      Nec tamen os aperit, membra nec ulla movet,

Sed sanguis nimius fluit inde nichilque sanumque

      Inter crura manet ipsius atque pedes.

1435

Iam lupa procumbit in gramine, posteriorum

      Vngues et pellem perdidit ipsa pedum;

Illa licet tristis, Reynardus gaudia ducit

      Pectore cum leto sicque profatus ait:

"Dulcis et o cara matertera! Carior exstas

1440

      Cunctis cognatis, sum quoque iure tuus,

Nam pro me passa fueris tu tristia multa;

      De cunctis tristor, ast ego letor ab hiis,

Namque tuas soleas ab amore tuique favoris

      Causa portabo, tu minus ergo dole:

1445

Tu partem capies cunctorum nempe bonorum

      Que soleis passus tumque lucratus ero.

Tedeat ergo minus huius te, cara, doloris

      Es pro cognato quem modo passa tuo".

Vix valet illa loqui, sed quid responderat audi:

1450

      "Vindictam de te det deus ipse citam!"

Ast Isengrinus, Brunus quoque subticuerunt,

      Namque gravi lesi debilitate iacent.

Non evasisset si iam Tibertus adesset,

      Proque suis factis saucius ipse foret

1455

Iam socer Alciones lacrimis Seyca profusis

      Deplorans oritur noxque peregit iter;

Solis equos Hore iungunt ad plaustra ministre,

      Sol exit surgens ex Oriente citus.

Iam Reynardus adest soleis indutus inunctis,

1460

      Quas dederant illi iam lupus atque lupa.

Primates precinctus adit regemque salutat

      Reginamque simul sicque profatur eis:

"Iam vester peregrinus adest et abire paratus:

      Peram cum baculo vos facitote dari".

1465

Rex accersiri Belinum precipit; ille

      Accersitus adest, rex quoque dicit ei:

"Nunc altare para, Reynardo cum baculo da

      Peram, namque suam captat adire viam" .

Et Belinus ait: "Iam legis ego faciam nil:

1470

      In pape banno se fore namque refert" .

At rex: "Prelati dicunt, quacumque gravatus

      Sorde licet quis sit, crux redimit tamen hanc;

Si cruce signatur, Terram transgressus ad Almam

      Omnia donantur sordeque liber erit".

1475

Belinus respondet ad hec: "Ablata tamen, rex,

      Debent restitui, lex quia dicit ita:

Peccatum remanet nisi furtum restituatur,

      Ablatum furtum devorat omne malum.

Ergo Reynardo, quia fur est predoque, iuris

1480

      Nil faciam, cum sic asserit esse palam,

Erga prelatos nisi me servaveris horum

      Indemnem". Sed rex, quem movet ira, refert:

"Malo quod pereas! Piget et me te rogitasse,

      Nec te per mensem quid rogitare velim".

1485

Offensum regem dum Belinus fore novit,

      Iam parat officium concelebrare suum;

Quo facto peram Reynardo cum baculo dat,

      Bannitum tamen hunc noverat ante fore.

Iussum primatum notat hoc precedere iusso

1490

      Sepe dei, tamen hoc scandala magna parit:

Exemplum Belinus erat, qui regis obedit

      Iussis, sed iussum preterit ille dei.

Iam precinctus adest Reynardus abire paratus.

      Flens regem cernit ceu foret ille dolens,

1495

Nec dolor ullus erat, aut quod quos deserat omnes

      Non gravat, ut Brunum fecerat atque lupum.

Ast ait ad cunctos: "Vt vestri me memorari

      Vultis, sic memores vos simul este mei!"

Tardus turbat eum discessus, nam reprehendi

1500

      Credit, ut est facti conscius ipse sui.

Hinc ait ad regem: "Michi vestra licencia detur:

      Ire volo". Sed rex talia dicit ei:

"Me, Reynarde, gravat quod festinans ita vadis,

      Nam tua scito michi iam mora grata foret".

1505

Hic ait: "O bone rex! Me iam nolito morari,

      Nam bona non debent facta morata fore:

Me, rex, ire sinas!" "Plus te non quero morari",

      Rex inquit, "pacis tu modo vade viam".

Rex cunctas iubet ire feras educere cetu

1510

      Reynardum magno, qui simul ire parat.

Omnis turba ducis precepto paret et exit,

      Ni soli capti, qui retinentur ibi.

Iam peregrinus abit, peram gestat baculumque

      Quatuor in pedibus calciamenta tenens.

1515

Tam miro graditur, ut credo, quod omnis euntem

      A risu nequeat se retinere videns:

Colla gerunt peram, baculus quoque deprope pendet

      Huncque peregrinum calciamenta docent,

Letaturque videns quod talis turba ferarum

1520

      Mitis ducit eum, que modo leva fuit.

Ille sed in pedibus stat posterioribus eius

      Et veniam grates omnibus orat agens,

Hiisque valete ferens ad regem talia fatur:

      "Mecum, rex, noli longius ire, bone!

1525

Impensis a te michi reddo bonis tibi grates,

      Vndique me famulum noveris esse tuum.

Ne capti fugiant caveas, fierent fugientes

      Nam tibi peiores pestiferique magis!

Ergo redi, bone rex, valeas, in pace morare".

1530

      Sicque valefacto rex cito regreditur.

Flet quoque Reynardus fletusque sui piget omnes,

      Sic tristi vultu gaudia dissimulat.

Belino, cunctis abeuntibus, atque Cuardo

      Blandus adulando talia fatus ait:

1535

"O mites dulcesque fere mala nulla scientes!

      Vos ambos mecum longius ire rogo.

Est grave de vobis michi iam discedere,

      Nunquam vos me lesistis quid faciendo mali,

Atque feris cunctis vos mites atque benigni

1540

      Estis nec vobis mitior ulla fera est.

Felix est vestra vita, quia vivitis, olim

      Sicut ego vixi quando reclusus eram:

Fructibus et herbis pasci, non carnibus uti

      Queritis aut pane deliciisve cibi".

1545

Talibus hos verbis Reynardus lusit et arte

      Ambos, quod secum longius ire parant.

Ad Malepertusum veniunt porteque propinquant,

      <Et> Reynardus eis talia verba dedit:

"Stes, Beline, foris, subeamque domos,

1550

      Lepus intret mecum progrediens, huncque rogare velis

Natis uxorique mee solacia donet,

      Quando relicturus hos abiturus ero,

Nam tristabuntur multum" Belinus ad ista

      Sic ait: "Hoc facias, care Cuarde, rogo".

1555

Reynardus verbis sic dulcibus allicit illos,

      Quod tandem secum lustra Cuardus init.

Sic et adulantes dum dulcia verba loquuntur,

      Simplicium tociens corda movere solent,

Humanas laudes ut querant de benefactis

1560

      Et meritum perdant in laqueumque cadant.

Dum sic Reynardus antrum subit atque Cuardus,

      Hermelina suis hoc iacet ipsa satis;

Hec dolet atque timet, nam Reynardum fore credit

      In cruce suspensum, vivere nescit eum.

1565

Hunc sed quando videt peram baculumque ferentem,

      Indutum soleis, mira videntur ei:

"O dilecte", refert, "iam tu, Reynarde, michi dic

      Qualiter effugiens tu modo liber ades".

"Captus", ait, "fueram, me rex dimiserat ire,

1570

      Debeo nam fieri iam peregrinus ego,

Ast Ysengrinus, Brunus pro me retinentur

      Obsidio, leporem reddidit hunc michi rex

Meque gravasse refert illum questumque fuisse

      Rex pro me primum: iam sua facta luet,

1575

Subque fide tibi qua teneor, verum tibi dicam:

      Hic non evadet, sed modo morte cadet!"

Audiit ista lepus, timet ille paratque reverti.

      Sed Reynardus ei precipit ipse viam,

Impetit hunc, tenet hunc, lepus acclamat: "Peregrinus,

1580

      O bone Beline, me necat iste, iuva!"

Deficit ista tamen cito vox, quia strangulat illum

      Reynardus mordens. "Nunc commedamus", ait.

Convocat hic catulos ad edendum cum muliere,

      Conveniunt et edunt atque cruore bibunt,

1585

Morte dolent minimum leporis. Vulpecula dicit:

      "Rex valeat, nobis munera qui dedit hec

Et sic previdit nobis super hiis, puerisque

      Hunc pinguem leporem qui dedit atque michi".

Tunc Reynardus ait: "Nobis bene fiat in illo,

1590

      Et nobis leporem tradidit ipse libens.

Talia dona michi dare iam cupiet, retinere

      Pro mille marcis que tamen ipse neget".

Hermelina refert: "Michi dic, que munera sunt hec?"

      Ille refert: "Funis sunt, baculi quoque tres".

1595

"Quid vult ex illis?", ait hec, respondet is: "Audi

      Ac attende, palam singula dico tibi:

Illorum duo sunt postes, sed tercius horum

      Est trabs, ex illis, conspice, crux fit ita;

Me cum funiculo suspendere querit in illa.

1600

      Si sapiam, † cupiam quo latitare queam

Ac infra biduum fugiam minus ipse timebo

      Quo regis iussum, quam facit ipse meum".

"Qualiter esse potest istud michi dic", ait ista.

      Ille refert: "Iuxta iam loca vasta scio:

1605

Mirtus, longa philix sunt hic fragilesque merice

      Ac densi frutices et bonus accubitus,

Copia nobilium quo noscitur esse ciborum:

      Anser, anas, perdix et fasianus adest.

Huc, Hermelina, si mecum tendere captes,

1610

      Possumus hic magnis vivere deliciis.

Per multos annos nos possumus hic habitare

      Et sciri nullis in latebrisque fore".

Hermelina refert: "Sicut reor, hec, quia terram

      Nunc abiurasti, perdita pena foret:

1615

Ad Terram Sanctam iurasti tendere, peram

      Cum baculo gestas, ut peregrinus ades".

"Consultus prudens", ait hic, "michi dixerat olim,

      Non fore servanda federa facta metu:

Que sic iuravi sic territus, hec reprobare

1620

      Nunc volo, nam non est firma coacta fides,

Et quamvis abeam, michi non prodesse valebit.

      Ergo michi nunc est gratior ipsa mora.

Regi promisi nequeo quas solvere gazas,

      Sic michi mendaci plus inimicus erit,

1625

Et cum deceptum se per me noverit esse,

      Vt reor, optabit me cruciare magis;

Sic latitare magis michi quam prodesset abire,

      Nam non discedens ipse redire queam.

Perque meam barbam, Brunus, catus aut michi carus

1630

      Grimbertus non me amplius allicient

Regis ad imperium quod plus cupiam properare,

      Namque metus tantos sum modo passus ego".

Ergo moras tantas antro faciente Cuardo

      Belinus clamat, quem movet ira gravis:

1635

"Cur tantas cunctas antro facis ipse, Cuarde?

      Exi nuncque veni, nos <et> abire sinas!"

Audit Reynardus, exit taciteque profatur:

      "O Beline nepos, ne moveare rogo:

Vt consoletur amitam † lepus ipse morari

1640

      Et flentes pueros hunc et oportet adhuc:

Nam nimium plorant omnes ducuntque dolorem

      Inmensum quod sum nunc abiturus ego".

Et Belinus ait: "Quid tu, Reynarde, Cuardo

      Fecisti, quod sic vociferatus erat?

1645

Auxilium voce de me peciit miseranda:

      Quidnam feceris <huic> nescio nempe mali".

Et Reynardus ait: "Beline, deus tibi parcat

      Quod presumpsisti dicere tale nephas!

Dum me ferre videt coniunx peram baculumque,

1650

      Extasis arripuit hanc, quia tristis erat,

Et lepus ista videns clamat: "Beline, venito,

      Vt possis amitam iamque iuvare meam",

Voceque clamavit magna". Belinus ad ista,

      Sicut erat simplex: "Iam bene credo", refert.

1655

"Hunc me percepi misero clamore vocantem,

      Deque sua vita tunc pavefactus eram".

Hic ait: "Vxorem mallem mala ferre satosque

      Quam leporem, carus est michi nempe nepos.

Numquid, ut audisti, discedens rege rogabar

1660

      Vt sibi facta michi littera missa foret?

Et coram multis me rex rogaverat illud.

      Hanc si ferre velis, estque parata modo".

"Si scirem", Belinus ait, "dictamina fida

      Esse tui, posses me rogitare bene,

1665

Aut in qua ferrem michi nunc si pixis adesset".

      Alter ait: "Credas, est ea plena bono,

Atque tibi peram donabo libencius istam,

      In qua, ne frangas, claudere quibis eam,

Rexque dabit grates laudesque mereberis inde

1670

      Magnas atque tibi rex erit inde favens".

Annuit hoc aries ac Reynardus subit antrum,

      In peram leporis condidit ipse caput.

Protulit ex antro peram Reynardus ac illam

      Huic ligat in collo, sic quoque dicit ei:

1675

"Ne videas cartam donec rex viderit illam,

      Res quia secreta scripta tenetur in hac.

Scitoque pro certo quod regi carta placebit,

      Dic quoque quod manibus est ea scripta tuis:

Regis consiliis de privatis ita fies,

1680

      Vt magna laude tu venereris ob hoc.

Sic bonus in populi dicere notarius ore,

      Consilium queret vulgus habere tuum,

In regis fies sic cancellarius aula,

      Pandet consilia rex tibi cuncta sua".

1685

Gaudet Belinus et prosiliebat in altum

      Vnius in spacium dimidiique pedis,

"Domneque Reynarde, scio quod me diligis", inquit,

      "Extolli cum me queris honore magis:

Sic per te cunctis regis venerabor in aula,

1690

      Cum scierint quod sim regis amicus ego;

Quod scio dictare pulchre dicent leviterque

      Et dicar populi scriptor in ore bonus,

Quamvis non fuerim. Sic multi sunt ad honorem

      Provecti, quorum musa pusilla fuit".

1695

Hinc ad Reynardum dicit: "Mi domne! Cuardus

      Quid dicit? <Mecum> numquid iturus erit?"

Ille refert: "Non ibit adhuc secretaque pandam

      Illi que regi nuncius ore feret.

Suaviter ergo viam precede per hanc et eadem

1700

      Te cito promotus ille secutus erit".

Sicque valefaciens abit hic, acquirit eundo

      Iam sibi grande nephas perpetuumque metum.

Sic et adulantum multi, quos ambitus urget,

      Nutu falluntur in laqueumque cadunt.

1705

Ac Reynardus item subit antrum, sic mulieri

      Atque suis catulis ipse profatus ait:

"Iam vos cum magno rex, sicut credo, tumultu

      Queret, vos omnes morte perire volens:

Ergo parate fugam, non est mora libera nobis.

1710

      Sum vir sumque pater, vos preparate citi!"

Ad cuius vocem surgunt omnes fugiuntque

      Desertumque petunt, ut latitare queant.

Ad medium celi spacium iam duxerat axem

      Chirius ac umbras fecerat exiguas

1715

Perque polum iam declivem descendere querens

      Versus ad occasum themo reflexus erat,

Cum Belinus adest ad regem, rexque videns hunc:

      "O Beline, quid est?" dixerat, "Vnde venis?"

Quo noster peregrinus abit? Dic cuius, an eius

1720

      Est hec pera? Quid hec vult sibi curque venis?"

At Belinus ait: "Peregrinus abire paratus

      Vt ferrem cartam me rogat ille tibi:

"Grata duci fiet gratesque mereberis", inquid,

      "Dignas, si tuleris, rex erit ipse favens".

1725

"Ista libens faciam", dixi, "si sit michi pixis

      Sive quid hanc in quo iam queo ferre duci.

Sic dedit hic peram cartamque recondit in illam

      Et hanc in collo mox ligat ille meo.

Cartam dictabam, quicquid michi venerit inde,

1730

      Et de consiliis est ea facta meis".

Ambitus et vana Belinum gloria talem

      In laqueum ducunt unde redire nequit.

Admissas cartas Boccardus simeus omnes

      Suetus adest legere, clericus ipse ducis.

1735

Pera datur sumitque datam sumptamque resolvit -

      Ostendit leporis hec resoluta caput.

Reynardi iam paret opus, similem quoque semper

      Finem sortitur et caput eius opus.

Et Boccardus ait: "Leporis caput ecce Cuardi!

1740

      Nunquam visa michi littera talis erat".

Emittit talem rugitum rex Leo cernens,

      Quod pavide cuncte contremuere fere,

Horribilique sono percussa timore ferarum

      Stat sed non audet turba movere pedem.

1745

Iam Fyrapellis adit regem tristem leopardus

      Hunc ut soletur, regius ille nepos.

"Desine", ait, "tantum, rex, exercere dolorem,

      Non pulchrum fiere regibus esse reor;

Mortua te coram quamvis regina iaceret,

1750

      Attamen ille dolor immoderatus erat".

At rex: "Care nepos, peregrinus, garcio nequam,

      Me lusit, quod erit vix michi salvus honor,

Primatesque duos et primos inter amicos

      Offensos nimium tradidit ille michi.

1755

Ysengrinus atrox, Brunus quoque fortis et audax,

      Hii sunt quos nimium leserat ira mea;

Illis offensis vix umquam pacificabor,

      Et merito, quoniam sum gravis innocuis".

"Hanc", Fyrapellis ait, "rex, pretermitte loquelam,

1760

      Tu quia, cum sis rex, non querulosus eris;

Erratum si sit, error revocabilis esto:

      Hiis si peccasti, corrige facta tua.

Emendam facias illis dignam: tibi pandam

      Quid facias, nostris utere consiliis.

1765

En, est Belinus mortis reus ille Cuardi,

      Vt confessus erat nec revocare potest,

Et sic concilio reus est factus, fericida

      Idcirco culpam senciat ille suam:

Illis tradatur cum posteritate perhenni,

1770

      Hunc ut edant: veniat ulcio talis ei.

Et iam Reynardi cum cunctis tecta petamus;

      Inventus si sit, interimamus eum" .

Rex ait: "Hoc laudo, fieri si talia possent,

      Hiis quoque sic essem pacificatus ego".

1775

Ac Fyrapellis ait: "Temptatum convenit ire".

      Sic abit ad captos atque resolvit eos.

Ille refert: "Vobis ex regis nuncio parte

      Treugas et firma federa pacis ego.

Huncque mali facti piget emendareque captat

1780

      Iam vobis quicquid fecerit ipse mali,

Perque suam culpam se vos offendere nunquam

      Spondet, sed stabilis semper amicus erit;

Ac de consilio † sicut perfectius eius

      Versetur vestro curia consilio,

1785

Cumque suis cunctis Belinum iure perhenni

      Iam tradit vobis, vos ut edatis eos

Reynardoque simul cunctisque suis noceatis,

      Sitis delicti tocius absque nota;

Quocumque inventi fuerint silvisque iugisque,

1790

      Iam sine delicto vos capiatis eos.

Hec vobis offert rex, sed iurare favorem

      Sic vos et vestros vult sibi perpetuum.

Hec quoque sumentes possitis vivere pace,

      Et quod sumatis audeo consulere".

1795

Consilium lupus et Brunus super hiis habituri

      Cognatos adeunt consiliumque petunt.

Tandem consulti se facturos fore dicunt

      Omnia, dum rex hec firma tenere velit.

Omnes conveniunt sic coram rege, statutum

1800

      Vt fedus firment constituantque ratum.

Sed cum Belinus id cognovisset, ab ipso

      Curia deseritur et fugitivus abit

Ac fugiens hominis suffragia querit, ab illo

      Defendi captat taleque fedus init:

1805

Anno sumendum confert huic vellus in omni

      Et sic vestitus quod tueatur eum;

Sic homo placatus hunc defensare laborat,

      Illi pastores deputat atque canes.

Sic fit servilis, vitam terrore perhenni

1810

      Ducens, que dudum libera vixit ovis.

Hanc licet innocuam damnat confessio simplex,

      Defensare nequit quam sua simplicitas.

Sicut testantur Nasonis Pontica scripta:

      Non est confessi causa tuenda rei.

1815

Facta per Ysaidem sic littera lusit Vriam:

      Mecha duci nubit, innocuus sed obit.

Nulla tamen culpa est huius, confessio stulta

      Istum condemnat, sit licet innocuus.

Rex sic proscriptum Belinum damnat et ipsum

1820

      Vrsis expositum iudicat <atque> lupis

Et sic decipitur mala per consorcia vulpis:

      Tuque malos vita, ne moriaris ita!

Regem delusum postquam scivit catus esse,

      Mox adiit regem de cruce prosiliens.

1825

Mures Tiberto sic conceduntur edendi

      Inque hominum tectis huic habitare datur.

Rex oculi redimens iacturam tradidit illi

      Mures et glires, interimat quod eos.

Ad Malepertusum rex cum multis properabat,

1830

      Reynardum querens huncque necare volens,

Et non inventum proscriptum iudicat illum,

      Exilio damnans hunc cito perpetuo.

Inde suas edes sterni precepit et uri,

      Vt sic bannitus igne fugatus eat

1835

Et sic exosus animalibus omnibus ille:

      Raptibus et furtis vivere nempe datur.

Curia dividitur, ad propria quisque redibat:

      Fabula finitur methaque finis adest.

Hoc opus exegi quod non delere vetustas

1840

      Impia nec poterit rumpere livor edax.

Suscipe Baldwini metra qualiacumque, Iohannes,

      Nomine qui Iuvenis, corpore nempe senex.

Extinctus vives cum vate tuo, quia seris

      Nomina servabunt carmina nostra tua,

1845

Eternum vivas post debita corporis, at nunc

      Ad decus ecclesie vive valeque diu.

Si quid habent veri vatum presagia, magnus

      - nuncio presaga mente - futurus ades.

Insula, congaude, cum presit prepositure

1850

      Iste tue, similem vix habitura patrem!