Godescalcus Saxo carmina II 2, 1

Reference basis text: K. Strecker, 1951


1.

Cursum mundi sol vergentis pariterque hominis

Designans et metas orbis ac spherae volubilis

Circumlustrans mutat acta conficit et tempora

Annorum necnon inmensa peragit curricula,

5

Momenta volvens alterna per aetatum milia.

Vectus aureo figmento, et curru quadriiugo,

Lucidus in poli centro corporali radio,

Via regia libratim per menses duodecim

Horas fingit, dies agit, oritur et occidit,

10

Bisque secat zodiacum, binis aequinoctium

Tangens punctis quadruplatum reddit emisferium.

Hominis sunt ista, deus, ordinata dotibus,

Qui fungit vita diebus pariter et noctibus;

Iussus, quatuor ditatus te duce virtutibus

15

Bina pulsat caelum luce: intellectu, opere.

Ergo, creator aeterne, pater potentissime,

Qui per filium tam magnam construxisti machinam

Atque hominem qui tuam condis ad imaginem

Quique nobis pignus sanctum dedisti paraclitum,

20

Miseris in nostra morte sis volens succurrere,

Quam occasu solis huius anxie recolimus.

Sed in solis magni morte plurimum confidimus.

Da nobis te invenire placatum, piissime,

Cum tibi reddemus flatum singulari vespere,

25

Qui tempus ad vespertinum post actum diluvium

Oleae misisti ramum, homini presagium:

Nam quando misisti tuum filium carissimum,

Tale tunc nobis et tantum contulisti oleum,

Quod omnes preoccuparet balsamorum guttulas

30

Et aromatum fraglaret super omnes virgulas.

Ad cuius iam pedes iacet devicta mortalitas,

Cuiusque dono sanatur nostra nunc infirmitas,

Et a quo prostrata morte regnat innortalitas.

Gloria sit deo patri, proli, quin spiritui,

35

Deo trino necnon uni, paci, vite, lumini,

Nomini nimirum dulci divinoque numini.