Godescalcus Saxo carmina II 2, 3

Reference basis text: K. Strecker, 1951


3.

Galli cantu mediante noctis iam caliginem

Et profundae noctis atram levante formidinem

Te, deus alme, rogamus supplicesque poscimus,

Vt a nobis tollas pie chaos confusibile

5

Erebique chasma pellas, mortis antra conteras.

Ad hoc nam venisti clemens a paternis sedibus,

Vigil, potens, lux perennis atque custos maximus,

Dum tenerent simul cuncta medium silentium

Redderent necnon mortalem meritis effigiem,

10

Quo nos excitares, Christe, de somno malitiae

Atque gratis liberares nocturno de carcere

Redderesque nobis lucem, vitae semper comitem.

Namque nox signat adversa mortis et pericula

Tartarique Phlegetonta pingit, antra tristia.

15

Contra quae venisti tandem, qui formasti hominem,

Lux aeterna, lumen potens, dies indeficiens,

Debellator atre noctis, reparator luminis

Destructorque tenebrarum, inlustrator mentium,

Quo nascente suscitamur, quo vocante surgimus,

20

Faciente quo beati, quo linquente miseri,

Quo a morte liberati, quo sumus perlucidi,

Quo mortis victores facti, noctis atque seculi.

Ergo nobis, rex aeterne, lucem illam tribue,

Quae nulla fuscatur nocte, solo gaudens lumine.

25

Gloria sit deo patri, <proli, quin spiritui,

Deo trino necnon uni, paci, vite, lumini,

Nomini nimirum dulci divinoque numini>.