versus Scotorum 2, 2

Reference basis text: K. Strecker, 1923


2.

Idem forte .... dux quadam mane rubente

      Exuerat sterili membra sopore sua,

Purpureo vestis quae comptae tegmine texit,

      Adque suos tali famine fatus erat:

5

Surgite vos, iuvenes, sterilem depellite somnum;

      Increpat arvigenas lux: "vigilate viri!"

Hinc humeros rutilis heros oneraverat armis,

      Protinus ostriferum liquerat atque thorum,

Vndeciesque virum secum deduxerat unum:

10

      Alter ab undecimo Candidus ipse fuit.

Qui simul egressi bis seni terve quaterni,

      Tres quater aetate robore gente pares,

Cornipedum sulcant fulti gestamine flabra.

      Passibus aligeris lustra ferina legant.

15

Silvicolas facili consternunt strage catervas

      Sanguinis innocui funditur unda rubens.

His igitur gestis aether densatur in imbres,

      Conglomerant nubes, fulgura crebra micant.

Altitonans summo resonat de vertice rerum

20

      Dans proceri signum tecta propinqua peti.

Candidus hinc unam, fuerat quae forte propinqua,

      Grandine compulsus duxit ad usque domum.

Quam prius arripiens aedem dux inclitus alter.

      "Candide" qui dixit, "altera tecta pete,

25

Nam domus haec plures socios quam parvula nostros

      Non teget, ut rutilo lumine cuncta patent.

Sed quia mente viges artisque cacumina scandis,

      Duc mea sub tecta arte regente viros."

Haec ait ille volens certis praediscere signis

30

      Quam valet artifico Candidus ingenio.

Talibus excepit dictis quae Candidus heros,

      Multiplices solvens mentis in arce dolos:

"In tua tecta meos possum subducere cunctos

      Viribus ingenio Marte potente viros:

35

Viribus ingenium melius sed constat et armis:

      Ingenio cuncta quaeque gerenda bona"