Praesulis egregii Landberti laude perenni
Laetificus volitet cantus per saecula mundi.
Exterior visus conducens intima cordis
Sufficit his levius, quod vix captatur ab illis.
5
Quando vides stellas, aliud sentisce per illas:
Sit tibi sol Christus ceteris dans lumina solus;
Ecclesiae normam teneat Lucina; per auram
Vocis apostolicae Maiugena fabilis ore,
Ignis martyrii Martis meditetur ab igni;
10
Saturnus sobolem delens det virginitatem;
Ipsa Venus poterit conventos reddere dignos.
Aethera dum cernis veluti gemmarier istis,
Caelestem Solimam † sic percole nostram.
Eptas haec eadem, qua connumerantur eaedem,
15
Flaminis almifici propinat munia laudi.
Haec candelabra sunt septem quae stantia praesunt
Ante dei sedem; crevit simmista Iohannes.
Fidus sic animus teneat, sic vernula verus
Respuat ac falsos errorum dogmate doctos,
20
Qui sibi hos dominos malebant dicere divos.
Liba quod apposuit puro de semine nostra,
Hoc super almifluum protendit vertere nostrum.
Praecluis ille pater Landbertus nomine noster
Syderibus totidem nostram stellaverat aedem
25
Scilicet ecclesiam, matrem quam credimus unam,
Cuius germineam protraxit serpere prolem
Stercore componens, multo madore lomentans,
Quotenus, ad dominum ferretur solvere fructum,
Iussa sit e meritis arbor bona stare perennis.
30
Partes quas tetigit, solis de lumine sanxit;
Lunificans noctes, tenebras disiecerat omnes;
Instituens plebes fecundos sparserat imbres;
Martyrio palmam semper quaesiverat aptam,
Necque recusaret confessor sique maneret.
35
Perviguit castus, pollens ceu flore pudicus;
Foedera coniugii haud dampnans extitit ulli.
Instar nempe poli mundum redimiverat arvi;
Rursus ab humanis caelum pulchraverat ipsis:
Arva soli caelum, sic caelum fecerat arvum.
40
Namque fides valuit tantum, quam pectore gessit,
Omnia quod fecit, quae mens pro velle poposcit.
Materies rerum vivax excepit agendum
Illius imperium, dum noverat ore digressum.
In reliquis fandum potis est quid prodere laudum?
45
Non capitur sensu nec quitur prendere dictu,
Quantus tunc fuerat, qualis per cuncta manebat.
Haec tua, haec tibi sunt, o Ledgia, haec tibimet sunt;
His super astra sedes, caeli super ardua splendes.
Et procul a terris absens ex asse vocaris.
50
Hanc tibi iam, paradise dei, solam meritasti:
Nulla tibi compar, nisi constat haec tibi compar.
O quam dulce solum, quam dulcis gleba per arvum!
Quas tibi quasque vales dignas tibi fingito laudes;
Tum sursum vocites iusumque iuvamina clames,
55
Magnificent dominum quo tecum cuncta per aevum,
A quo tantus honos tibi cessit iure per annos!