carmina libris aevi Ottonum adiecta 81

Testo base di riferimento: K. Strecker, 1937-39; suppl. G. Silagi, B. Bischoff, 1979

Altre sezioni


Vir bone, dulcis, amans, mitis, serenissime princeps,

      Armis, aio, dei auxiliove potens,

Hanc, quam misit iners, cape, deprecor, ystoriolam,

      Perlege cuncta libens, addita corde tege.

5

Hanc quia adhuc lacerant insontem quique supersunt

      Et rodunt fantis famina vera crebro,

Etsi indigna tuli prudens, prudencius en tu

      Ignosce ignaro aut calamo reseca.

Aurea nam Capua sine principe desiit esse,

10

      Ticinum geminum heu viduata manes,

Iudicibus tumuit sive subiecta superbis,

      Hostibus innumeris hinc spoliata gemit,

Sentibus et ramnis tabefactaque tota fatiscit,

      Civibus exuta atque referta feris.

15

Lux redit, ecce, nova, altorem cum suscipit, illi,

      Te quoque magnanimum gaudet adesse patrem,

Gemmea nunc iterum exultans urbs cantibus odas

      Principe sub tanto euge canendo boat.

Lusibus exultat, gaudet, splendet, nitet omnis

20

      Etas, conditio, sexus uterque nimis.

Tempore preterito tellus divisa maligne

      Vniturque tuo, ecce, tuente deo.

Aera, terra, polum, freta, mundi climata tota

      Alleluia canant laudis amore tue.

25

Tu fretus pietate dei exime gente profana

      Christicolum populum, oro, mucrone tuo.

Te deus ipse regat, foveat virgoque Maria,

      Concio apostolica, agmina sancta novem,

Det tibi leticiam vite regnique triumphum,

30

      Post funus tribuat regna beata tibi.

Tu quoque belligerator ave, fortissime princeps,

      Salve et ubique vale tempus in omne tuum.

Me<que> instructorem plebeii carminis huius

      Com<m>endo in sursum, vir pie sive potens.