Semiramis

Testo base di riferimento: P. Dronke, 1970


Fama puellaris tauri corrumpitur extis -

Surdescant tenere torquentes fila puelle

Ne pudor ad frontes possit transire nitentes!

Est per concubitus iniuria facta deabus:

5

In terris meretrix numquam crudelius arsit

Quam lupa Semiramis, moechum quae traxit ab herbis -

Temporibus Nini bos est inventus adulter.

Si regina bovem durum quesivit in ervo,

Cur non regalem portavit vacca coronam?

10

Fiat vacca Nini, fiat regina iuvenci.

Prodiit a Babilon talis confusio stupri.

In terris quod plus potuit sordescere scortum?

Purpureas vestes faciunt palearia viles,

Semiramis virides discit mugire per herbas,

15

In tenera luna taurinis saltibus usa.

Femina que Babilon cepit se sub bove stravit!

In multis urbem contrivit, sola pudorem.

Cur non auxit ei genius palearia largus?

Quadrupes est moechus Nino pereunte repertus.

Augur

20

Augur odoriferus, dictus per fata Tolumnius,

Invoco palloris numen de limine mortis

Vt nunc terribilis reddatur imago sororis.

Semiramis, translata redi de vallibus Orci!

Semiramis

Audio. Non possum, quia sum religata deorsum.

Augur

25

Omnia sum passus quibus aspera mors celebratur.

Dum voco te, lugenda soror, sine mente volutor.

Semiramis

Cur te consumis, frater, sub peste dolendi?

Antistes fati solvat sua vota Plutoni.

Augur

Sentio monstra meis manibus sine lumine solis -

30

Crescit in orbe seges Lerne ratione sororum

Semiramis

Hora resurgendi nondum datur ore Plutonis

Augur

Archadie non sum quem Luna fefellit aruspex

Qui numquam solis potuit fuscare sororem

Semiramis

Nox est ista precum: non est vigilando silendum.

Augur

35

Sint exaudibiles centum mihi milia Manes.

Vt post cras possim vultum lustrare sororis!

Semiramis

Orpheus Eurydicem quesivit carmine dulcem.

Augur

Non diffido. Dii, memores estote Molosi

Solis in abscessu cito turpiter excerebrati

40

Sicut vos decuit, latrantis flamma refulsit.

Si flox, Vulcanus, canis hic absorbuit artus,

Qui sunt inferius, qui mittunt somnia vana,

Omnes consurgant! Vmbram sine carne reducant.

Non precor ossa - Ceres Nature dente voravit -

45

Sed voco vos orare gravem, nigra castra, Plutonem,

Si color ille niger diffunditur undique vester,

Exorare tetrum, quia noscitis ignibus ipsum!

Impetrat exorans redeuntem corporis umbram.

Non peto Semiramis - putruerunt - membra sororis.

50

Sol est sub terra, lune pallescit amictus

Auster propitiam non sufflat Apollinis aram,

Noctis in adventu flatum Septentrio misit.

Obsecro, Semiramis quae sunt reticenda loquatur.

Semotis somnis, pollex est sepius unctus,

55

Nunc scio vervenam vobis calcare repertam.

Te peto per tenebras, bovis es quae passa ruinas!

Vt credas verbis, dentes agitabo draconis

More Phitonisse tibi murmura spargo Sibille.

Semiramis

Humanum non est perfecte posse cavere:

60

Materiam luteam cur arguis ante Dianam?

Augur

Si cum noctividis tantum vigilare mererer,

Quae scrutantur opes saciando ventre palustres

Omine felici cordi merore carerem.

Semiramis

Me procedentem frustra sub nube videbis.

65

Dum tociens quereris, leti mage supprimor undis.

Augur

Pernoctant clare volucres in honore Minerve;

Pervigil in tenebris meditor mala scandala stirpis.

Semiramis

Quid resides tumulis, lacrimis suffusus amaris?

Pre textu fati minor est effusio voti:

70

Pallida sum damnabilibus revocanda Molosis.

Augur

Iam non sum frater: soror est (cur vivo?) cadaver.

Artor ab insidiis, terrorem colligo bustis.

Quot combustorum resident hic nescio Manes.

Semiramis

Tres aras itera. Post cras laxabor ab urna:

75

Apparebo tuis oculis quasi libera mortis.

Augur

Tres simul igne canes argumentosius uram,

Vt bis sex horis rumpantur vincula mortis,

Quo despecti(bi)lem possim relevare sororem.

Semiramis

A canibus galli non sint sub cede remoti,

80

Qui furvis plumis imitentur tempora noctis.

Non sit in orgiis alicuius guttula mellis.

Augur

Cur oculi bini sint tota nocte patentes?

Sunt aures patule, sed per responsa beate,

Nam consolatur solis ex auribus augur.

Semiramis

85

Si pilus ex asina fuerit delatus ab aura

Vt cadat in cineres inimica sorte caninos,

Perdet vim totam sciomantia vivificandi.

Augur

Obsecro te, Pallas, asinas interfice cunctas,

Ne cadat in nostris hodie confusio votis.

90

Abiectis asinis maneat sine pestibus orbis!

Semiramis

Grana salis remove - non sit sapor ullus in ore.

Insulsus prono cibus est gratissimus Orco.

In precibus nihil ambiguum proferre memento.

Augur

Me facit insanum pecoris commixtio totum-

95

Quae revocent dulcem mihi desunt cuncta soporem.

Dum dormit dapifer, mihi prestet Apollo papaver.

Semiramis

Quid prodest curvare genu sub Apollinis ara?

An ego Paeonias modo sum revocanda per herbas

Quae prae cornuto sponsale cubile reliqui?

Augur

100

A falso verum sapiens discernit apertum:

Augurium pulsat nostrum secreta deorum.

Numquam precincxit lumbos cornutus adulter.

Semiramis

Planctus fit vocum, ploratus fit lacrimarum;

Inter utrumque moves tectos fuligine Manes,

105

Instrumenta pudicicie dum plangis abesse.

Augur

Ei mihi, captivam predixerat upupa famam:

Cum fabricaretur cornutus de bove moechus,

Nongentis stadiis fueram sub sole remotus!

Semiramis

Festina claras simul obscurare lucernas-

110

Ebullit cursu furiosi pectoris ignis.

Emendabo meam tibi cum surrexero famam.

Augur

Voces cornicis resonabant stupra sororis.

Corvinis rostris quis contulit acta sororis?

Iam mare transivit mala corruptela iuvenci.

Semiramis

115

Auguris expressit conceptio suspiciosa

Quicquid inauditum superaddunt fata malorum.

Quid furis, Echate, fraterno tristis ab ore?

Augur

Incipit obscuri nunc obsequutio voti.

Si detestabilis mea sit conquestio vobis,

120

Nec canis excidium, nec gallus sentiet ictum.

Surge, soror, fratri! Moritur iam preco diei:

Manibus in spaciis non preconando diurnis,

Ambiguum ceco munus non cedimus Orco-

Quae damus inferno nunquam fient in aperto.

125

Restibus astricti non possint rudere stulti.

Extinguam lumen, pandat mihi threnara carmen,

Lucis splendores nos excecavimus omnes.

O regina, vale, ceco mandamus ab igne.

Quid facis in tumulo? Nihil infortunius antro,

130

Valde molestatur qui tali sede tenetur.

Suscipe paulatim, Mamuhel, mea murmura sensim:

Vt tibi complaceam, vite contraria dicam.

Inventor vani, Pluto, phantasmatis, audi:

Dum sex degluttis, speciem dimitte sororis!

135

Cur me falsilocus non consolaris Apollo?

Apollo

In Libia fueram. Tibi mox prestabo figuram.

Floxus, ab Egipto miseram revocare memento!

Excessi de mente mea per federa vestra.

Esto mee vocis, Diana, capabilis ut scis,

140

Si te glorificent qui non sunt verba loquuti,

Cui plaudunt pueri mammarum lacte refecti!

Signum nocturnis dedit incantatio monstris.

O mediatores, dum quero sororis amores,

Parturit horribilem presentia vestra stuporem.

145

Est rudis in nostris insania nata cerebris.

Semiramis iamiam videam sollemniter umbram:

Fallenti funus celebrabitur octo diebus.

Postulo, prestolor, quinis in sensibus uror.

Possibilem peto rem - per vos iam cerno sororem!

150

Pugna fuit tenebris de libertate sororis-

Nunc adamantinum, Beetmohth, depone furorem!

Audio dispersos noctis properare colonos,

Maxima spirituum facit adventacio motum.

Iam videt umbrifere fratrem plasmatio forme!

155

Quondam regalis vultus fuit iste sororis-

Hec est illustris species notissima matris.

Da, regina, manum. Soror, os mihi porrige flendum.

Semiramis

Ne tangas artus! Non sum palpabile corpus.

Augur

Sunt obscura nimis propera spectacula noctis.

160

Investigo tuas sedes ubi rapta quiescas-

Sed ne respicias post posteriora relictas:

Euridices oculos frustra post dorsa retorsit.

Semiramis

Quid conturbaris, rabie potatus Orestis,

Plenus adulterio si lusit Iuppiter orto?

165

Fermentate, malis quae pars tibi cum furiosis?

Si deus illusor hinnivit sicut amator

In bovis effigie, pius est sub fronde repertus.

Qui de stellifero solio sua fulgura mittit

Iupiter appetiit, sed me devotio traxit.

170

Per celi tonitrum presumptio pulchra deorum

Arrisit leviter, sed pressit amore potenter.

Si deus illusit, non est damnatio facti-

Divino scortatori proscriptio non est;

Inculpabiliter talis mihi risit adulter!

175

Cum Iove, si vellet, me quis peccare negaret?

Quis prohibente deo castus remeavit ab orto?

Me stuprante pio, iuste peccavimus ambo-

Lascivis penitus lex est ablata deabus.

Tollat merorem mea testificatio tristem;

180

Amplexu duram retrahor Plutonis ad urnam.

Non est, crede, iugis concessus sermo sepultis.