Iohannes Elnonensis vita Rictrudis praefatio

Testo base di riferimento: G. Silagi, B. Bischoff, 1979

Altre sezioni


Haebraicus populus liber, Pharaone subacto,

      Gratificas laudes concelebravit ovans,

Longo qui spatio divinis cultibus aptum

      Per deserta locum non habuit gradiens.

5

Hinc iussu domini cepit devotio plebis

      Proferre obsequio munera grata pio,

Quis sacri edificanda forent habitacula templi,

      Illic ut coleret numina summa dei.

Ferventi studio tunc plurima dona ferebant,

10

      Hic gemmas tribuens, ille alios lapides,

Pars aliqua argentum praebens fulvamque metallum,

      Iacinctum pariter ferre studebat et aes.

Hi quoque bis tinctum cocum bissumque retortam,

      Vsibus et lucis pinguia oliva dabant.

15

Multa dehinc vario exsolvebant xenia voto

      Structuris aulae congrua conspicuae.

Quin etiam pili caprarum ex more solebant

      Offerri in templo praecipiente deo.

Ergo domum quam sancta decent <orna>re verenter,

20

      Scilicet ecclesiam, mistica dona docent.

In qua laus eius pulcra et pia semper habetur,

      Virtus atque decus, gratia, pas et honor.

Hic igitur, passim latus qua tenditur orbis,

      Devotus populus iura dei celebrat.

25

Laudibus assiduis perfecti quique fideles

      Ore pio Christo carmina digna canunt.

Ast alii, velut auro doctrina rutilantes,

      Illustrant plebem lumine conspicuo.

Nonnulli velut argenti candore nitescunt

30

      Verborum imbuti munere clarifico.

Fertur ab hoc cocus gemino bis tinctus amore,

      Qui sibi conciliat fratris amore deum,

Offert et tortam carnis maceratio byssum

      Intemerata animo proficiente fide.

35

Actibus ille piis ceu pulchro splendet olivo,

      Exemplum in cunctis iustitiae tribuens.

Inter inimicos, quibus est tam copia larga,

      Virtutum studiis utile nil refero,

Pondere peccati pressus vitiisque repletus

40

      Vt setis hyrcus, fertile nil nutrio.

Est tamen hinc mihimet tandem fiducia grandis,

      Quod foveat matris me sinus ecclesiae.

Inde magis dominum toto conamine cordis

      Glorificare piis laudibus invigilo.

45

Gesta etiam ac vitam venerandae scribere metro

      RICTRVDIS nitor pervigili studio,

Gloria quo perpes Christo, veneratio sanctae,

      Vtilior misero sit mihi spes veniae.

Multorum monitis hortamentoque coactus

50

      Suscepi invalidus pondus enorme nimis.

Denique gentiles meruerunt sumere vates

      Insignem famam carmine ludifico,

Plurima nectentes veterum mendacia gestis,

      Turpiter intenti ridiculo scelerum,

55

Vnde tenebrosae penitrantes claustra Gehennae

      Perpetuis poenis interitum subeunt.

Nam potiore via salvatos sanguine Iesus

      Culmina virtutum scandere rite docet,

Vt valeant iugiter Christi resonare trophea,

60

      Civibus et superis participes fieri.

Ergo dei auxilio sanctique iuvamine fidens

      Flaminis insolitum nunc iter arripio.

At qui quadrupedi plano sermone loquelas

      Edere concessit munere mirifico,

65

Elingui poterit vires praebere loquendi

      Hic mihi, quo referam, quae sibi complaceant.

Spiritus alme, tuo devotus munere posco

      Hoc opus aptari iustitiae fidei.