Iohannes Elnonensis vita Rictrudis 2

Testo base di riferimento: G. Silagi, B. Bischoff, 1979

Altre sezioni


Exiguo licet ingenio calamoque novello

Eximios actus canerem cum, lector, ovanter,

RICTRVDIS sanctae volui tamen ordine tali

Materiam virtutum promere, ut his recitatis,

5

Quae gessit prius haec activo rite labore,

Hinc tenuis cursim depingere pergat arundo

Contemplativae studium vitae, quo animata

Mandatis Christi studuit parere beata.

Quae, quia iustitiae votivo munere digna

10

Divinae maiestati ceu Martha placebat,

Exteriora opera exercendo pioque labori

Insistendo iugi ac famulatu proficiendo,

Per speculativae gustum dulcedinis atque

Per pietatis amorem post effecta Maria

15

Internae meruit bonitatis pace vigere,

Speque salutis et intuitu fidei perfectae

Robustam sese virtutum erexit in arcem.

Instat iter pariterque sequentia gesta relatu

Digna manent, et rite decet haec pangere versu,

20

Carmine seu pulchro modulantibus atque Camenis.

Denique transacto predicti tempore luctus

RICTRVDIS devota deo pia femina tandem

A sapientibus et Christo famulantibus, immo

Praesule ab eximio studuit perquirere Amando

25

Consilium, cupiens operis primordia recti

Digno insigniri tanti solamine patris.

Huic igitur, iugibus quod votis iure petebat,

Vtile consilium tribuit pariterque salubre

Consultor prudens animarum, quamque animavit

30

Doctrinis evangelicis et apostolicorum

Praeceptis documentorum mox ergo benignis.

Haec, credens monitis doctoris sancta monentis,

Famina divini verbi non corporis aure

Percepit tantum, validae sed robore mentis

35

Postpositis curis firmavit pectoris arcam.

Lividus ast hostis cunctae bonitati inimicus,

Humana semper qui gaudet perditione,

Quique piis hominum actibus invidet atque saluti,

Pontificis Christi consulto seu venerandae

40

Proposito matronae obsistere felle veneni

Nititur, atque cupit votum turbare fidele,

Nec movet infirmos contra id quosque ac mediocres,

Sed proceres huius secli pariterque potentes.

Per regem quoque sublimis nam sepe potestas

45

Terret subiectos, temptat, si forte valeret

Illam exhortari, ut repetens thalamum sociaret,

Atque suis ex principibus se iungeret uni

Lege maritali. Quod cum vitaret haec alma,

Cuncta velut fragilis contempnens culmina mundi,

50

Plurima funduntur casso conamine verba,

Hortamentorum quoque blandimenta adhibentur,

Quin etiam cum fixum animum in domino retineret,

Regalis formido illi terrorque minarum

Obicitur, cui nec cedens constantia fortis

55

Succubuit, sed spem retinens interrita mansit,

Despiciens pariter mulcentem sive minantem.

Nempe sui votum famulatus dissimulabat

Tempus adusque piorum expletum propositorum.

Sicque per illustris consultum praesulis ex hoc

60

Acturam sese regi spondebat ovanter,

Quod si forte videretur fieri utile prorsus.

His etenim rebus regem cum sollicitasset,

Ceu parere voluntati eius voluisset,

In proprio fundo hoc in villa vocitata

65

Bareio laeta instruit convivium opimum.

Hic epulis proceres regemque invitat edendis,

Inter prandendum alloquiis de more benignis

Vsa simulque movens vitae praedulcia verba,

Postquam victa fames et amor compressus edendi,

70

Crateras magnas statuunt et vina coronant.

Interea fidei perfecto munere plena

Vera dei cultrix incepto firmiter extans

Assurgit, regemque rogat, si iure liceret

Ingenuae mulieri, quicquid vellet honoris

75

Ac bonitatis opus proprio patrare domorum

Hospitio. Rex annuit hoc in mente revolvens,

Convivas quod tunc deberet laetificare.

Nomine sed domini RICTRVDIS sancta vocato

Protulit eque sinu extraxit velum benedictum,

80

Ille suus simmistes quod sacrarat Amandus,

Imposuitque suo capiti mirabile visu.

O iustam mulierem, quam bene quamque decenter

In verae robustam relligionis amore

Reddidit et probitas morum et constantia spei

85

Caelestis, quoniam lumbos accincta pudicos

Illecebras mundi huius iam summoverat a se,

Carnis et invalidam pondus pietate superna

Munierat firmo validi moderamine cordis!

Rex igitur sevo permotus mente furore

90

Deserit ingratas epulas, pariter residensque

Contio discessit convivia laeta relinquens.

Ergo ubi propositum venerabile sancta peregit,

Mox Christi suscepit onus, quod cordibus almis

Est leve, mansuetum atque iugum, quod ferre suave est.

95

Collum humerosque suos simul et se subdidit omnem

Divisis etiam propriis bene sumptibus, omne

Funditus extirpans nocuum germen tribulorum,

Rite suam terram spinis mundavit ademptis,

Vt iugiter cumulans frugum incrementa bonarum

100

Multiplici ferret segetem ubere laetificatam.

Nam penitus post haec devitans gaudia mundi

Corporis ut habitum mutavit, sic studiosa

Mente petens iter angustum tendebat ad astra,

Et quod hamo interior domino inspirante gerebat,

105

Exterior hoc promebat bona semper agendo.

Pomposas etenim vestes, quas ferre solebat

Sponsali sociata thero, a se prorsus abegit,

Ornatu tandem viduali induta verenter,

Laetitiae quoniam sicut vestes pretiosae

110

Conveniunt, ita lugubrem designat amictus

Mestitiam niger, mens pariter merore ut tegenda

Et luctu signetur, quem solamine iusto

Caelestis mansura sequantur gaudia vitae.

Est locus eximius sanctorum pignore fultus,

115

Nomine vulgari Martianae vocitatus,

Celsa monasterii cuius structura levavit

Culmina Amando pontifice edificante beato,

Corpore qua sanctus Ionatus adhuc requiescit.

Hic ubi iam dudum fuerat praelatus ab ipso

120

Praesule iam dicto, sub cuius discipulatu

Floruit ac studuit famularier omnipotenti,

Illic nanque gregem monachorum sanctus Amandus

Constitui voluit, cuneum sed ecce sororum

Ipse abbas collegit ad ymnos concelebrandos

125

Divini sacris famulatus usibus aptos.

Ergo locum hunc pariterque monasterium memoratum

RICTRVDIS sancta elegit, petit coluitque,

Inter se regemque pio fungente patrono

Officio, cuius monitis erat ad meliora

130

Provecta, hoc etiam penitus praebente benignum

Auxilium suscepit iure loci moderamen,

Praefati ut studio caelesti dedita semper

Exerceret ibi actus iustitiae et pietatis.

Et licet in fragilis posita esset corpore carnis,

135

Corporeos tamen affectus virtute domaret,

Mentis militiaeque iugis luctamen haberet

Insidias hostis contra fraudesque maligni,

Quatinus expleto praesentis tempore vitae

Digna mereretur caelestis praemia palmae

140

Sumere, sanctorum requiei iuncta perenni.

Post huius mundi curas, post denique cunctas

Fundorum propriorum divitias procul a se

Abiectas, monstraret ut inditio manifesto,

Principio quam perfecto atque bono viguisset

145

Hostia viva deoque placens effecta tonanti,

Non solummodo castorum libamina morum

Protulit internae sacrata mentis ab ara,

Primitias proprie, carnis sed et immaculatas,

Scilicet egregias natas tres optulit alma

150

Divinae maiestati, quo virginitatem

Perpetuo servantes mente et corpore castae

Virgine progenitum sancta semper sequerentur

Agnum, iustorum niveis turbis sociatae,

Laudibus assiduis quae dulcia cantica Christo

155

Continuo referunt, maculae sine voluere stantes

Ante dei sedem atque pudoris honore nitentes

Magnifico aeterne donantur munere vitae,

Laetitia pariter gaudentes rite perenni.

Ipsa etiam domini cultrix materque beata,

160

Quam geminis feliciter ornatam esse coronis

Diximus, a consectatu turbae intemeratae

Non penitus credenda est exsors ac aliena,

Munere divini quoniam fructus decorata

Cantica, quae Christo per se cantare nequibat,

165

Per natos recinebat, quos domino ipsa dicavit.

Illis nempe diebus Adalsendis veneranda

Extremum sortita diem, vitalibus auris

Amissis, moritur, humanis rebus adempta,

Quaeque propagine carnali serieque manebat

170

Nascendi ultima, iam persolvens debita vitae

Praesentis meruit super aethera prima vocari,

Sidereamque viam ante alias penitrare sorores.

Inde dei famulae RICTRVDI causa doloris

Non modica accedit ac pariter turbatio grandis.

175

Sed quia natalis domini vergente recursu

Temporis instabant sollemnia rite colenda,

Angelus in quibus aetherea demissus ab arce

Candidior Phebo comitatus luce choruscha

Laetitiam magnam populo praedixerat omni,

180

Mestitiam carnis superavit iam pietatis

Affectus, prohibens luctum mortis dominari

Laetitiae angelicae, penitus nec passus ibi esse

Tristitiae gemitusque locum virtute superna,

Qua vitae natalis erat digne celebrandus.

185

Quippe dies reliquis sollemni more peractis

Successit quartus numero, ecclesia recolente

Annua festa piae ob monimenta necis puerorum,

Quos furor Herodis multorum cede cruenti,

Cum auctorem vitae tractaret fraude necandum,

190

Iusserat affectos mactari vulneri laeti.

Interea affatur fratres hoc famine sancta:

"O sociale agmen fratrum pariterque sororum,

Vos deducere quae celebrat sollemnia mundus

Nunc decet, at mihimet simili exemplo dominarum

195

<I>llarum matrum, quarum fletus gemitusque

Funere pro tristi subolum est auditus in alto,

Complacet innocuo extinctae pro funere natae

Vberius deflere meae, quam forte sub annis

Virgineis rapuit sors invida, meque coactam

200

In lacrimas luctumque resolvit tempore sacro."

Dixerat atque locum petiit properanter amicum

Merori, precibusque exclusit corde dolorem.

Plurima praeteriens tenuis iam sermo meabit

Ad laudes et gesta viri memoranda beati

205

Mauronti, quem vivifici de fonte lavachri

Confessor venerabilis egregiusque sacerdos

Rite Richarius excepit, qui more sueto

Cum - multas peragrans regiones sancta serendo

Semina - Christicolarum inviseret agmina passim,

210

Forte monasterium visendi gratia adivit,

RICTRVDIS famulando deo quod sancta regebat.

Cunque dehinc, monitis sacris vitaeque salubris

Colloquiis inter se dispositis, remeare

Vellet, equo residens puerum accepit pretiosum

215

In manibus, quo disgrediens benediceret illum

Ac consignaret Christi virtute sacrata.

Interea instabili sonipes feritate tumescens,

Diris versuti furiis agitantibus hostis,

Huc illuc varium excursum peragendo ruebat,

220

Dentibus et pedibus laniando ictumque ferendo,

Aggrediens cunctos, quos iuxta astare videbat,

More ferae rabidae, rabies quam seva perurget.

Turba igitur hominum, quae stabat talia cernens,

Obstupuit perculsa animo formidine magna.

225

At pia RICTRVDIS, lacrimis suffusa nitentem

Vultum pro amborum interitu, nimium trepidabat.

Inde profusis et precibus dominum rogitabat,

Vt pietate sua eriperet miseratus utrunque

De insidiis inimici praesentique periclo.

230

Nec minus et servus domini, ne incurreret ipse

Lapsum cum puero, fundebat pectore ab imo

Vota precum. Sic incolumes donante deo ambo

Redduntur, tandemque simul feritate furoris

Deposita placatur equus, gaudente beata

235

Matrona, pariterque aliis famulantibus illis.

Ergo dei confessor praeclarusque sacerdos

Iam memoratus post vigilanter tempore ab ipso,

Cum illi instaret iter peragendum, non faleratum

Scandere procurabat equam, sed vilis aselli

240

Contentus gestamine discurrebat ovanter,

Exemplo domini patientis et ad crucis ultro

Supplicium properantis, quo pietate benigna

Ex proprio totum salvaret sanguine mundum.

Sanctus praeterea Maurontus relligiosam

245

A puero exercens vitam, cum iam frueretur

Flore iuventutis crescens aetate virili,

Cingula suscepit terreni regis in aula,

Regali iugiter lateri sociatus et haerens,

Nobilitati eius tantae ceu conveniebat.

250

Sed sacer inmodico fidei flagrabat amore,

Celsithrono regi potius servire paratus,

Nec tamen in rebus mundi, quamvis posuisset

Ille pedem, fixum tenuit, sed rite removit

Actibus a propriis errores illecebrarum,

255

Turpiter unde solet genus hoc hominum illaqueari,

Et quia sobrietatis amator erat, sociale

Coniugium obnixe vitabat, gaudia blandae

Spernens perditionis ad interitum rapientis

Omnes, quos nectit brevis ac peritura voluptas.

260

Ast ubi cognovit moliri talia mater

Sancta suam natum, trepidans, ne vellet adire

Illicitos amplexus, mox consueta recurrens

Ad solatia, praecelsum invitavit Amandum,

Doctorem vitae consultoremque salutis,

265

Claustra monasterii ut penitraret, ubi ipsa manebat.

Protinus ergo dei praesul magnusque sacerdos,

Vt fuerat semper festinus ad utilitatem,

Promptus ad omne bonum, devotus ad omne benignum,

Quo veniens alacrem mulierem reddidit almam,

270

Atque ibi missarum sollemnia cum celebraret,

Ter conspexit apem girare caput pretiosi

Mauronti iuvenis, portentum hoc esse futurae

Gratiae ei praestandae divina pietate

Confestim ille deo plenus persensit, et inde

275

Ammonuit hortans hunc, ut compleret in actu

Corde pio, quod iam dudum conceperat ipse,

Atque revelatum fuerat domino tribuente.

Sic pietatis propositum non distulit idem,

Sumere sed crines capitis decidere fecit

280

Mutavitque habitum, cleri sortitus honorem.

Nec mora post iugiter domini pretiosus alumnus,

Ad maiora studens pietatis culmina sacrae

Scandere, sorte pia efficitur levita beatus

Munere divino praeventus et actus honeste,

285

Quod pridem meritis fuerat, tunc ordine sumpsit,

Cuius iustitiae fructum vitamque beatam

Cunctipotens dominus decoravit et ad meliora

Exemplo eximio sancti provexit Amati,

Egregii virtute viri, nanque hoc residente

290

Atque cathedram pontificalem rite regente

Floruit urbs titulis Sidonia prorsus honestis,

Rege sed infando Teudrico regna tenente,

Diffamatus et inmerito accusatus apud hanc,

Pellitur, eximitur, deponitur eiciturque

295

A proprio, quem iure regebat, pontificatu,

Inque monasterio vulgari voce vocato

Perrona sub confessore dei venerando

Vltano custoditur per tempora longa,

Iussus, ut exilium patiendo subiret ibidem.

300

Angelus interea sed iam demissus ab alto

Sanctum obeuntem celsa poli trans sidera vexit

Vltanum, ut domino geminata talenta referret,

Sumeret et rectis meritorum praemia libris.

Quo rex comperto iustum commisit Amatum

305

Levitae Christi iam dicto, scilicet almo

Abbati Mauronto, qui suscepit eundem

Doctorem praecelsum precipuumque patronum,

Et quasi thesaurum amplum depositumque fidele

Servabat, refovebat, nutribat, vegetabat,

310

Inque monasterio tandem Broilo vocitato,

Sumptibus e propriis constructo, iure locavit,

In qua vir sanctus famulantibus aede ministris

Lumine virtutum rutilans praebebat ovanter

Perfectum verae documentum relligionis,

315

Blanda caducorum devitans culmina honorum,

Per tenuem angustamque viam tendebat ad astra,

Cilicio tectus, cineris conspersus acervo,

Perstabat semper studio pietatis in omni

Caelestemque solo vitam constanter agebat,

320

Quatinus expleto praesentis temporis aevo

Munera sidereae meruisset sumere palmae.

Te, memorande pater, dum nos comitamur euntem

Atque tuum sequimur felici tramite cursum,

Depositum, spretum, delusum quippe videmus

325

Iniusto te iudicio pro nomine Christi,

Pro quo multiplices studuisti ferre labores,

Atque crucem iugiter macerata in carne gerendo

Sprevisti mundum, calcasti labile seclum,

Delitiis animam reparans dapibusque bonarum

330

Virtutum exercens, domini praecepta sequendo

Ferventi desiderio ad caelum cupiebas

Scandere, perciperes magna ut feliciter illic

Praemia pro meritis promissa ab origine mundi.

Sed quia te pietate benigna penna levavit

335

Virtutum ad regnum ethereum, deposcimus, alme,

Quo memor ut nostri sis, suppliciter rogitantes,

Optineasque tuis precibus meritisque beatis

Culparum veniam, nobis interveniendo

Ad dominum Iesum pro nostra rite salute.

340

Civibus aethereis iunctus, pater alme, valeto,

Ac iuge concedas nobis sine fine valere.

Te quoque pulso loquens, princeps et seve tyranne,

Qui fidei donum, sacro quod fonte lavachri

Sumpsisti, pro, commaculans errore nefando,

345

Christicolas, Christo famulantes corde fideli,

Crudeli dicione premebas, quique repletus

Pestifera rabie iraque inflammatus acerba

Caelitus accensam Christi fulgore lucernam

Lumine conspicuo rutilantem extinguere conans,

350

Addictus tenebris abiecisti violenter

Offuscare volens lucem, hanc dum subripiebas,

Vnius ecclesiae plebi illustrarier atras

Multorum tenebras fidei fulgore parabas.

Dumque salutiferae doctrinae spernis alumnum

355

Finibus a proprius seva feritate repulsum,

Fit regionibus utilitas non parva alienis,

Actibus hic quoniam doctor studioque laboris

Implebat iugiter, quod verbis iure docebat

Doctrinaque sua ad vitam plures revocavit.

360

Laus hinc summa deo, qui cunctos condidit almos,

Gloria sit pariter perpes per secula cuncta.

His etenim quanquam stolido sermone peractis

Nunc ceptam iuvat ire viam, calamumque referre

Materiem ad reliquam, que constat digna relatu.

365

Denique post obitum Christi famulae Geretrudis,

Quae tumulata monasterio in Hamatico ab ipsa

Constructo recubat, magnis meritis decorata,

Cuius iure loci bona successit moderatrix

Virgo pia EVSEBIA ATQVE DEO DEVOTA PVELLA,

370

Inditio pietatis et actu et nomine digna,

Quae puerilis adhuc aevi sub flore manebat.

Vnde dei cultrix vera et matrona beata

Rictrudis, cernens nonnullos iam perfectae

Aetatis blandi illecebris mundi illaqueari,

375

Anxia pro nata metuebat, ne insidiante

Forte aliqua hostis temptaretur calliditate,

Neve illam tetri fuscaret felle veneni

Pestifer ille chelidrus, mille coloribus anguis,

Libertate immatura si sic frueretur,

380

Hanc igitur iussit celeri ad se calle redire

Et secum voluit iugiter habitare. Sed illa

Obnixeque simul confidenterque negante

Atque monasterio indicto cupiente morari,

Mox prudens mulier super hoc pulsare coacta est

385

Regales aures, propriam prolem revocare

Illius ut iussu potuisset, quo tribuente

Et misso scripto inde reverti praecipiente,

Ad matrem tandem cum relliquiis remeavit

Sanctorum, quae illic venerabantur reverenter.

390

Ergo suam subolem monitis solatur amicis

Inclita mater, eam secum servire tonanti

Exhortans, pariterque iubens, rogitans refovensque

Et normam capiens ibi castae sobrietatis

Inviolata suae compleret tempora vitae.

395

Quae genitricis consilio parebat ovanter,

Pectore sed memori monimenta loci referebat

Illius, in quo olim cepit domino famulari.

Et cum forte daret placidae sua menbra quieti

Tota caterva gregis, haec ymnorum celebrando

400

Excubias soliti ad caulas pergebat ovilis.

Fervens ergo fide cum talem, virgo beata,

Actum iustitiae exerceres continuatim,

Exemplum pietatis et augmentum bonitatis

Monstrabas aliis, perfectae relligionis

405

Inditio multisque piae commertia vitae

Ostendens, proprii non solum lucra laboris

Procurare studebas, sed praebere ducatum

Pluribus aethereum ad regnum semper cupiebas.

Nec matrem latuit studium furtumque fidele,

410

Quod devoto animo veneranda puerpera agebat.

Quam increpitans ob hoc dictis pulsabat amaris,

Perque viros sibi dilectos hanc corripiebat,

Ocius ut sese cohibens removeret ab illo

Proposito, quod disponebat, more sagaci.

415

At tamen in cepto cum fixum animam retineret,

Nec vellet iussis parere sacrae genitricis,

Ceditur, arguitur, pulsatur percutiturque

Verberibus duris, germano hanc corripiente:

Scilicet ille sacer Maurontus iam memoratus

420

Quadam forte die, cum solam cerneret iBam

Aggredientem itiner solitum, genitrice favente

Prosequitur, cupiens tandem frenare sororem

Vel flagris, dulci quoniam sermone nequibat.

Hanc ideo artari manibus pueri atque teneri

425

Praecipit, ut lueret poenas pro talibus ausis.

Denique cum sese hac illacque reflecteret inter

Verbera, dextrum eius latus opprimitur graviterque

Quassatur capulo, quo cinctus erat puer idem,

In tantum, ut reliquo post haec quo vixerit aevo,

430

Infirmum gereret corpus, sed sospita corde

Hinc potius studiis virtutum insisteret almis.

Additur huic aliud et verum non minus istud:

Ictibus assiduis dum dextera percutientis

Instat, disrupto volat hinc excussa flagello

435

Virgula, quae, terrae haerens infixa repente

Frondescit nulla vi suci suppeditata.

Sed cum nec sic a cepto desisteret illa,

Inclita RICTRVDIS prolesque eius veneranda

Consuluit super hoc vicinos pontificesque

440

Abbatesque virosque alios, studium quibus huius

Relligionis erat, qui mox mentem pretiosae

Virginis accensam cernentes caelitus igne

Divini fervoris ad hoc, quo vellet ad ipsum

Praedictum remeare locum sibi ceu genialem,

445

Consilium sacrae genitrici tale dedere,

Vt pietatis propositum, quod corde benigno

Olim conceptum retinebat virgo beata,

Impleri non differret, ne forte repugnans

Obsistensque videretur haec ipsa tonanti.

450

Ergo suis votis domino tribuente potita

EVSEBIA inclita eum toto grege consociato

Commissoque sibi repedavit iam memoratum

Sepe monasterium, in quo continuis precibusque

Et lacrimis portam studuit pulsare supernam,

455

Devoto obsequio Iesum famulando benigno.

Virgineis igitur necdum matura sub annis

Haec pia, corporeae persolvens debita vitae,

Celsithroni celsam properavit regis ad aulam,

Et quoniam sponso caelesti grata manebat,

460

Divina pietate et mente et corpore casta

Lubrica contempti devitans gaudia mundi,

Aethereis sociata choris laetatur in aevam.

Poscimus inde, dei iugiter sentire iuvamen

Eius ut optentu meritisque sacris mereamus.

465

Plurima praeteriens studio brevitatis, ad actus

Eximios sanctae mulieris rite recurro.

Prudens RICTRVDIS divino semper amore

Atque timore fragrans sese virtutibus almis

Actibus atque piis decorabat pectore casto,

470

Iure gerens evangelium Christi, neque prorsus

Nocte dieque vacans a colloquiis pretiosis

Ac monitis precibusque, viam currebat ovanter

Christi mandatorum, quae, licet arta fatiget

Iniustos, tamen ampla patet fidei meritoque

475

Iustorum, quos ducit ad inmortalia regna.

Per hanc quippe viam conscendens ad meliora

Mente, habitu, gustu, meditando, operando, loquendo,

Nec contenta ministrari, parere studebat,

Cui semet totumque gregem commiserat alma,

480

Exemplum praebens aliis magnae bonitatis.

Et quia postpositis opibus pompisque superbis

Illecebras mundi penitus calcaverat omnes,

Intuitu fidei desiderioque perennis

Laetitiae ardenter patriam visendo supernam

485

Et speculando deum, iugiter volitabat ad astra,

Dissolvi cupiens vitaque frui sine fine

Mansura electisque parata ab origine mundi:

Sic igitur huius vitae feliciter aevo

Expleto cursuque fideliter ipsa peracto,

490

Multiplici fructu simul et virtute repleta

Commendans terrae corpus migravit ad astra,

Praemia pro meritis sumens promissa beatis,

Cuius terra satis districto vomere arata

Sexagena ferens grana ad caelestia misit.

495

Pluribus ad tantae exequias mulieris in unum

Collectis Christi famulis, pariterque ministris

Ecclesiae in gradibus stabilitis ad tumulandum

Iam venerabile progredientibus undique corpus,

Fit gemitus tristis multusque ululatus ab illis,

500

Qui praesentem obitum illius merendo dolebant,

Gaudentes potius felicis tramite cursus,

Per quem perpetuam ad vitam transivit ab isto

Carcere corporeo et mortali carne soluta,

Tristitiam quoniam licuit planctumque per arva,

505

Arcibus aethereis sed fecit laetitiam amplam.

Tellus ossa tenet reliquae cum pulvere carnis,

Spiritus ast eius pretiosus vivit in astris,

Vivit nanque choris sociatus rite supernis

Inque loco sibi commendato a praesule Amando,

510

Confessore dei, tenuit quem iure magistrum.

Mortua nunc recubans per plurima dona choruscat,

Caecis restituens visum, surdisque rependens

Auditum, mutis vocem officiumque loquelae

Praebens et claudis firmato robore gressum,

515

Atque salutem illis, quos vexat febris anhela.

Multa dehinc fiunt virtutum signa aliarum

Ipsius ad sacrum tumulum pietate benigna,

In quo cum meritis et vera spe requiescit

Expectatque diem, quando incorrupta resurgent

520

Corpora, quodque satum est animale, resurget et illud

Spirituale manens, infirmum quodque satum extat

In virtute simul magnoque decore resurget,

Cum iam mortale induerit hoc immortalem

Materiam, et cetus iustorum acceperit omnis

525

Supplicia in regione sua binasque coronas,

Tunc sanctorum inter cuneos niveasque catervas

Felix clarificanda resurget luce perenni.

Plura referre decebat, quae studio brevitatis

Linquimus, ad finem quia tendit rite libellus

530

Nunc igitur, sancta et Iesu dilecta benigno

RICTRVDIS, te suppliciter iugiterque precamur,

Vt nobis miseris mortali carne gravatis

Subvenias sacris meritis precibusque beatis,

Ad dominum pro nostra intercedendo salute,

535

Quo veniam scelerum nostrorum percipiamus

In hoc exilio et lacrimarum valle locati,

Quatinus aeternas flammarum evadere poenas,

Iudiciique diem placidae cum pace quietis

Intrepidi expectare ac securi mereamur,

540

Maiestate sua cum sederit arbiter orbis,

Atque in fine piis rex talia dixerit auctor:

Plebs benedicta, veni, regnum iam sume paratum,

Quaesitum sanctis meritis ab origine mundi!"

Tunc nos cunctipotens hominum sator atque redemptor

545

Dignetur dextris sociare choris, pariterque

Iustorum gregibus celsi per pascua regni

Consortes faciat feliciter esse per aevam.

Summe deus, cunctorum auctor rerumque creator,

Qui non continuo peccantes pondere dampnas

550

Iudicii, sed das spatium miseris miserendo,

Quique etiam adversos revocas et cuncta remittis

Crimina conversis dono solitae pietatis,

Iniustis tribuens veniam iustisque coronam,

Devotis precibus rogitans te posco verenter,

555

Vt non respicias proprii commissa piacli,

Neve mei sceleris moles te flectat ad iram,

Sed placidam ut reddat semper confessio vera.

Sis mihi propitius, clemens, pius atque benignus,

Quatinus insontem valeam deducere vitam

560

Atque tuae maiestati iugiter famulari,

Tendere quo merear promissae ad dona salutis,

Laetitiaque frui patriae caelestis in aevum

Per dominum Iesum, qui secla per omnia regnat.