Leo Vercellensis metrum 5

Testo base di riferimento: R. Gamberini, 2003

Altre sezioni


 

<Inde propellit>

. . . . . . . . . . .

Mun . ra f . rte

. . . . <i>s . . . . ex

5

. . . . . <t> . . . . <n>us

. . . . . . . . . . .

. . . . . . . . . . .

. . . . . . . . . . .

. . . . . . . . . . .

10

. . . od . t . . . acet

Et super . . . . a

R . . . . sedet

Fur . . <o>s

V . . . co . . . . . o

15

<Aut>

Pr . . o . . . .

Rar . <bo> . . . .

. . . . . . . . . at regi

Efferus ursus

20

Grandis ut <a>ltus

Mons palearum,

Rupibus imis

Advenit, orbis

Vna columna,

25

Compatre fauno

Nunc saliendo,

Nunc recinendo

Et "Lupe", clamat,

"Impie! nostrum

30

Redde parentem.

Redde tonantem

Sicut olorem

Et simulantem

Presbiteronta

35

Vocis honore".

Hoc modo iuste,

Iustius unde.

His ita dictis

A grege toto,

40

Cur Faraoni

Dedecus ingens,

Cur ita damnum

Flebile regno

Fecerit amens,

45

Cur sceleratis

Ausibus eius

Sepe senatus

Lectus ab evo,

Principe ceso,

50

Sordeat ordo,

Atque per illum

Publica cura

Legis et usus

Imminuatur,

55

Ense iubetur

Dicere stricto.

Reddere ver<bu>m

Nescius ullum,

Fit cito mutus,

60

Plangere doctus,

Lingere promptus.

Hoc modo iuste.

Iustius unde.