1
Cuncta creans, Dee, verbigena,
Sother et unica lux, patria,
Flamen et alme salusque via,
Trine, perennis et une tua
Sancte cluens ditione sacra.
2
Dum boat hec veneranda sacris
Plebs tua laudibus himnidicis,
Almus Eparchius angelicis,
Quod micat arduus ipse choris,
Lucicomis rutilans atriis.
3
Debita iure precum famuli
Solvimus en olochausta tibi,
Quaeque tui capiant oculi,
Rebus et eripe nosque mali
Ob meritum patris almifici.
4
Hic equidem genitus tumido
Germine, prosapia nitido,
Principe cive Petragorico,
Praedia, marmora cum thalamo
Terrea tempsit amore tuo.
5
At quia pauper egens et inops
Hic gazeos renuit loculos,
Te faciente, Deus, niveos
Rex pie, nunc habet ipse toros,
Topazios quoque caesareos.
6
Quaesumus, huius amore sacro
Patris Eparchii dulcisono,
Qui Domino canimus modulo,
Nos famuli, tribuente Deo,
Salvificemur ut omni modo.
7
De solio patris artificis
Munera sumere sic animis
Caelica cum paradisicolis
Commoda corporibusque suis
Quod rogitet sacer hic meritis.
8
Christus ab axe Deus supero,
Cum patre paraclitoque sacro,
Nostra perornet amore suo
Corda, cui sit honor Domino,
Hic et in omnia perpetuo.