Ekkehardus IV carmina 62

Testo base di riferimento: K. Strecker, 1937-39

Altre sezioni


Nunc, Balahamitae, tria munera ferre venite

Virginis infanti super omnia iure potenti,

Aurum, thus, myrram; tenet ille polum, mare, terram.

Myrra notat mortem, regem aurum, thus deitatem.

5

Chaldea veracem petiit face praeduce pacem

Et puero pacis dat dona beanda tenacis.

Suppeditant festo tria gaudia: pax, pater, esto!

Fax, lavacrum, vinum trinum testantur et unum.

Sic tibi cum festo sit portio: laetior esto.

10

Te mihi dans hodie somnum concede logye,

Eloquii partes quieant et grammatis artes.

Exporge frontem, Pegasi premat ungula fontem,

Somnia Parnasum faciant convolvere casum.

Conticeat biceps, vitetur ab Hercule triceps,

15

Solvere Persioli hodie retinacula noli.

Victa Saba donis sit muta cicuta Maronis,

Ponat et insanus Pharsalica signa Lucanus.

Statius a cena ieiunet sanguine plena,

Pendantur flocci violaria spinea Flacci,

20

Naso litus melle hodie procul exulet ille.

Tedeat aequalem saties nili Iuvenalem.

Ludi sorte pares libeant si forte scolares,

Triplo cum quadruplo sibi colludant sociato,

Ludicra sunt in eis quae compatriana Sabeis.

25

Illud Achaemenidas, sed et hoc exercet Athenas,

Illud Anaxagoram clarum facit, hoc Zoroastrum.

Hac galea lapident pueri plaudantque tenelli,

His stadiis metas tendant, his bravia prendant,

Hos thalos iuvenis dextret, manus uncta palestret,

30

Dorsa tegat nudus: solet ictus clam dare ludus.

Ephebis nulla hodie sint, oro, flagella,

Abstractis frenis nullisque trahantur habenis.

Pax sit ab urticis, non laedat spina vel unguis.

Non hodie verbum puer audiat ullus acerbum,

35

Circator sileat oculosque videndo reflectat

Ipseque veracem nequeat pervertere pacem.

O mihi donetur, hodie sibi talpa putetur.

Tu pater Helysiis videare quiescere campis,

Quis tamen, ut flendo certas, requiebis ovando.

40

Hoc tibi perficiat, sibi qui super omnia regnat.