Ruodlieb 1

Testo base di riferimento: G. B. Ford jr., 1966

Altre sezioni


Quidam prosapia vir progenitus generosa

Moribus ingenitam decorabat nobilitatem,

Qui dominos plures habuisse datur locupletes,

Saepius ad libitum quibus is famulans et honorum

5

Nil deservisse potuit, putat ut meruisse.

Quicquid et illorum sibi quis commisit herorum

Aut ulciscendum causaeque suae peragendum

Non prolongabat, quam strennuiter peragebat.

Saepius in mortem se pro dominis dat eisdem

10

Seu bello seu venatu seu quolibet actu.

Nil sibi fortuna prohibente dabant male fida.

Semper promittunt promissaque dissimulabant.

Ast inimicicias horum causa sibi nactas

Cum superare nequit, super hoc quid agat, neque dicit,

15

Nusquam secure se sperans vivere posse,

Rebus dispositis cunctis matrique subactis,

Tandem de patria pergens petit extera regna.

Nullus et hunc alius sequitur nisi scutifer eius,

Qui vehat enthecam rebus variis oneratam,

20

A puero sibi quem docuit sufferre laborem.

Balenam dextrim parmam vehit atque sinistrim;

Dextra lanceolam sub scuto fertque pharetram,

Annonae saccum modicum sub se satis aptum.

Ast loricatus dominus super et tunicatus

25

Pro mitra galeam rutilam gestat chalibinam,

Accinctus gladio compto capulo tenus auro.

Pendet et a niveo sibimet gripis ungula collo,

Vngula non tota, medii cubiti modo longa,

Quae post ad latum vel prae decoratur ad artum

30

Obrizo mundo cervino cinctaque loro,

Non ut nix alba tamen ut translucida gemma.

Quam dum perflabat, tuba quam melIus reboabat,

Vltime dans matri domuique vale simul omni.

Stat niger ut corvus equus et ceu smigmate lotus,

35

Vndique punctatus hac sub nigredine totus.

Ad laevam colli complexa iuba iacet illi,

Qui faleratus erat ceu summum quemque decebat,

Ad cuius sellam nil cernitur esse ligatum,

E corio sutum ni vas mastice perunctum,

40

Dulcius ut sapiat potus, qui fusus in id sit,

Ex ostro factum vel cervical modicellum.

Quem super ut saluit, equus altius ipse salivit,

Ceu gaudens domino residenti fortiter illo.

Praesilit hunc post mox canis in cursu bene velox,

45

Investigator, quo non melior fuit alter,

Prae quo bestiola vel grandis sive minuta

Non abscondere quit se, quin hanc mox reperiret.

Vltime fando vale matri famulisque valete

Perfusa lacrimis facie dabat oscula cunctis.

50

Arrepto freno, monito calcare poledro

Cursitat in campo, cita ceu volitaret hirundo.

Ast per cancellos post hunc pascebat ocellos

Mater, at in saepes conscendens eius omnis plebs

Post hunc prospiciunt, singultant, flendo gemiscunt,

55

Cum plus non cernunt hunc, planctum multiplicarunt.

Detersis lacrimis qui tunc lotis faciebus

Consolaturi dominam subeunt cito cuncti,

Quae simulando spem premit altum corde dolorem.

Consolatur eos, male dum se cernit habere.

60

Non minor interea natum premit utique cura

Inque via secum perpendit plurima rerum,

Deservire domi quod nil valet emolumenti

Et propter faidas sibi multas undique nactas

A patria dulci quod debuit exiliari.

65

Secum volvebat, se sicubi vile clientet,

Si fortuna vetus infestaretur ei plus,

Esse novercales omnes inibi sibi fratres,

Non meliorasse res sed peius reperisse.

Intime suspirans rogat obnixe dominum flens,

70

Vt non deseruisset se nolitve perire,

Sed sibi succurrat, aerumnas quo superaret.

Intranti regnum maerenti sic alienum

Venator regis subito tunc fit comes eius

Isque salutat eum resalutaturque per ipsum.

75

Exul erat fortis membris facieque virilis

Voceque grandiloquus, in responso seriosus.

Quem rogat indigena, quis et unde sit, ire velit quo.

Quo sibi non dicto dedignanterque sileto,

Inquisisse piget, velut est res, menteque tractat:

80

"Est si legatus, minor est eius comitatus;

Dum venit ad curtem, quis munera, quis gerit ensem?

Pauperis est posse, reor, aut virtutis opimae."

Dum satis obticuit, demum sibi denuo dixit:

"Non irascaris, de me si plus rogiteris!

85

Nam tibi prodesse volo, si possum, nec obesse.

Venator regis sibi carus sumque fidelis,

Nec solet audire quemquam clementius ac me.

Pro faida grandi patriam si deseruisti

Vis et in hac terra mihi ceu tibimet peregrina

90

Quid deservire causasque tuas superare,

Vtile consilium tibi tunc do, non renuendum.

Vsum venandi quoniam bene si didicisti,

O quam felicis huc ominis exiliaris!

Diligit hanc artem rex hac et in arte peritum.

95

Quisquis habet, dare quit, qui non habet, hic dare, dic, quid?

Si non cottidie, tamen assidue dabit ille;

Numquam sollicitus victus fueris vel amictus.

Cum donantur ei pulchri celeresque caballi,

Nobis praestantur, cursu quo more probentur,

100

Qui celer et facilis est nec gyrando rebellis;

Est cui maxime tunc opus, illi donat et illum.

Propter et annonam numquam nummum dabis unum;

Nam sine mensura dabitur tibi, cum cupis, illa.

Ad mensam comites superexaltans locupletes,

105

Dum convivatur, nobiscum fando iocatur.

Appositum quidquid melioris erit sibi, mittit,

Id faciens nobis plus quam mercedis honoris.

Si libeat cum me te fidum foedus inire,

Dando fidem nostras iungamus foedere dextras,

110

Separet ut nil nos, dumtaxat amara nisi mors.

Simus ubicumque, res alterutrius uterque

Sic agat ut proprias, melius si quid queat illas."

Exul tum demum fidens sibi dixit ad illum:

"Sat mihi, domne, tuum demonstras velle benignum,

115

Consiliumque tuum non aestimo transgrediendum;

Namque meas causas, ut sunt, tu coniciebas.

Hinc pactum fidei placet inter nos stabiliri."

Dando sibi dextras ibi fiunt moxque sodales

<>

120

Oscula dando sibi firmi statuuntur amici

Alterutris dominis famulantes cordibus unis.

Dum satis inter se de rebus disposuere,

Regni metropoli coeperunt appropiare,

In qua rex genti legem dedit advenienti.

125

Castris ingressis, pueris et equis stabulatis,

Insimul ad curtem properabant visere regem.

Vt venatorem rex vidit, dixit ad illum:

"Vnde venis, quid rumoris fers, dicito nobis.

Investigasti, per silvam quando measti,

130

Vrsum sive suem, libeat nos pergere post quem?"

Qui non ut domino sed ceu respondit amico:

"Illorum neutrum sed eorundem domitorem

Investigavi, reperi, mecum tibi duxi,

Scilicet hunc iuvenem tibimet servire decentem,

135

Arte satis catum venandi satque beatum,

Vt reor utque suo mihi cernitur in comitatu;

Et cum dignaris, illum satis ipse probabis.

Is sua fert dona tibi parva nec abicienda

Inque clientelam quo suscipias, cupit, illum."

140

Qui praecursorem laeva tenuit bicolorem,

Cui fuit aurata collo connexa catena.