Ruodlieb 18

Testo base di riferimento: G. B. Ford jr., 1966

Altre sezioni


Exiliens et abire volens salit undique clamans,

Dum lassus cecidit vix spiramenque recepit.

Cui vigor ut rediit, ad Ruodlieb humillime dixit:

"Parce mihi misero, scio quod gratum tibi dico.

5

Si me non occideris atque manus mihi solves,

Monstro tibi censum binorum denique regum,

Et patris et nati, qui tecum proeliaturi

(Nomen habet genitor Immunch, sed filius Hartunch)

A te vincuntur ambo per te perimentur.

10

Filia sed regis haeres tunc sola superstes

Regni totius Heriburg, pulcherrima virgo,

Est tibi lucranda, sed non sine sanguine magno,

Ni quod consiliar, facias, ego quando resolvar."

Ruodlieb ait nano: "non occidendus es a me.

15

Te cito solvissem, tibi si confidere possem;

Si me non fallis, a me sanus remeabis.

Quando potens fueris tuimet, nil post mihi dices."

"Absit, ut inter nos umquam regnaverit haec fraus;

Non tam longaevi tunc essemus neque sani.

20

Inter vos nemo loquitur, nisi corde doloso.

Hinc nec ad aetatem maturam pervenietis;

Pro cuiusque fide sunt eius tempora vitae.

Non aliter loquimur, nisi sicut corde tenemus,

Neve cibos varios edimus morbos generantes,

25

Longius incolomes hinc nos durabimus ac vos.

Non mihi diffidas, faciam, mihi quod bene credas.

Si mihi diffidas, mea coniunx sit tamen obses."

Hanc vocat ex antro, quae mox processerat illo,

Parva, nimis pulchra sed et auro vesteque compta.

30

Quae ruit ante pedes Ruodlieb fundendo querelas:

"Optime cunctorum, vinclis mihi solve maritum

Meque tene pro se, donec persolverit omne."