Henricus Augustensis planctus Evae

Testo base di riferimento: M. L. Colker, 1956


Prositor ingenitus, fons, finis, utrimque uetustus,

Vis, motus, requies rerum, sine limite limes,

Et locus absque loco, sine tempore tempora dando,

Omnia qui retinens regit et complectitur implens,

5

Fixus in esse suo, cunctorum cardo uel ordo,

Vt notum faceret tandem quid posset et esset,

Cosmigene uerbi cum consilio sapienti

Quando quod ut uoluit digiti discrimine fecit

Personis trinus, operator in omnibus unus.

10

Sed nichil eius opus nisi dictans omnia nutus,

Vtpote uelle suum stat consummatio rerum.

Insimul hic omnes uult inchoat et peragit res.

Tedia non patitur, nam cuncta uacans operatur.

Celum terra fuit, Dominus quae prima creauit.

15

Quae cernuntur, humo, quae non, intellige caelo

Vt quae sunt media credas simul esse creata.

Quae Moyses siluit, caelo terraque notauit.

Sat dixit "media" dum non tacuit mediata.

Mente Dei mundus coit ante creata creatus,

20

Arteque diuina melius fuit absque ruina.

Quod fuit est et erit id in ipso uita resedit,

Illius exemplo dans currere tempus ab aeuo.

De nichilo sumptis produxit hylen elementis.

Non ea quae fecit didicit quia cognita fecit,

25

Factaque non essent illi nisi nota fuissent,

Sed quia iam facta sunt, nobis sunt patefacta.

Massa fuere rudis aqua tellus aer et ignis.

Viscere telluris latet aer, in ossibus ignis.

Caelat adhuc ignis petra uires, terra uaporis.

30

Obtenebrante chao stetit haec informis origo,

Pondus iners, pigra congeries, confusaque moles,

Ordine formarum quae post distincta nouarum.

Absoluit mundum speciemque genusque secundum.

Ex his principiis totus foetabitur orbis.

35

Nam duo suprema miscentur ad inferiora,

Rerum fitque pater ceu masculus ignis et aer,

Mollior ut sexus succumbit eis aqua tellus,

Quo naturali coitu liquet omnia nasci.

Terra carens formis squalensque iacebat inanis.

40

Nullum quippe uirens produxit adhuc neque uiuens.

Vultum tunc eius tenebrosa tegebat abyssus.

Pneuma ferebatur super undas, unde notatur

Eius in arbitrio quia rerum prouenit ordo,

Eius et est esse patris admirabile uelle.

45

His sed adhuc caecis data sunt primordia lucis,

Vtque Deus dixit "fiat lux", facta refulsit.

Causa fit effectus, uerbum simul extat et actus:

Actus inest uerbo, prior haud sententia facto.

Reddunt lux tenebrae noctem diuisa diemque,

50

Estque dies unus sub uespere maneque factus.

"Vespere" quod prefert Moyses et "mane" subinfert,

Hoc uult dinosci quod erat lux preuia nocti,

Vespere cum lucis sit finis maneque noctis,

Quae naturali sunt interualla diei.

55

Est qui lege sua lux nocti continuata,

Namque quater senas pariter complectitur horas.

Qui iuxta solem transit, redit unus et idem,

Et miro cursu finitur ut inchoat ortu.

Lux hemisperio primeua refulsit in isto,

60

Quod radius Phebi collustrat lege diei.

Luci perspicua fluitabat rarior unda,

Quae spissata locum se post contraxit in unum.

Et tibi fit, nauta, uisu penetrabilis unda,

Ore fluens oleum si te submergis in altum.

65

Conditur empirium quod regis, regia regum.

Extat secretum mundo sine fine quietum.

Hoc matutinis sedes conceditur astris.

Ciuibus angelicis datus est locus ille quietis.

Prima creatura donatur sede suprema.

70

Luminis hoc regnum nichil admittit tenebrarum,

Verus et eternus sol est lux eius et Agnus.

Anxietas curae labor et dolor exulat inde;

Exulat inde fames sitis algor cunctaque labes;

Ira metus meror absistunt odia liuor.

75

Qua generale bonum, nichil hac regione malorum.

Illic pax requies amor exultatio perpes.

Non ibi nascetur quisquam quia non morietur.

Ver ibi perpetuum, fraglantia suauis odorum.

Inmarcescibiles uirtutum sunt ibi flores.

80

Innumerabilium locus est ibi deliciarum.

Quisquis eo uenies, ibi gaudia plurima disces

Quae capis hic minime uisu uel corde uel aure.

Lucifer inde cadit, casuraque sydera traxit

Pronus ad occasum, simul ut processit ad ortum,

85

Quique ruina fuit sociis sibi stare nequiuit.

Hinc sator astrigerum teres atque uolubile caelum

In firmamentum medio solidauit aquarum,

Diuideret superas quod ab inferioribus undas

Christalli more spera consolidata liquore.

90

Estque dies deutrus sub uespere maneque factus.

Facta probans prima Deus et non luce secunda

Displicuisse typum numeri non innuit actum,

Nam notat infaustum numerum Scriptura secundum

Delicti signo quoniam declinat ab uno.

95

Hinc cum septena fuerint animalia munda

Quae tenet arca Noe, communia bina fuere.

"Inferior coeat aqua" dixit "et arida surgat".

Actus inest uerbo, prior haud sententia facto.

"Fluctus" ait "maria dicatur et arida terra".

100

Nomen sortitur hoc inde quod usque teratur.

Vt quid abutar ea? cur me terat ipsa terenda?

Aurum quid credam, quid et argentum nisi terram?

Dat pretium rebus non res hominum sed abusus.

En opifex rerum, qui preuidet omne futurum,

105

Laudat perfectum quod seruat perficiendum.

Estibus Oceani lacus est circumfluus orbi,

Orbem quodque secat hinc effluit, hinc mare stagnat.

Inde minoris aquae sparguntur flumina late

Et terrae latebris manant pleraque petrosis.

110

Singula perpetuo fluitant fontem repetendo.

Fertilis his terra grauis est et turbine tuta.

Non cedit uentis humus humectantibus

Non sibi sed nobis loca mutat nauiger amnis.

Vt foedus pariat, commertia mutua portat.

115

Sic naturali seruando seruit amori,

Alter ut alterius mittat pro munere munus

Et sic humanus ad plenum suppetat usus.

Pandere iussa sinus diuerso germine tellus

Semine distinctis uernando floruit herbis.

120

Pullulat et "ignara uario dans semine fructum.

Omne genus plantae uiret ornans aequora terre.

Fructibus ista suis pereunt redeuntque quotannis.

Nil perdit iuris natura cadentibus istis,

Cuius quippe status tam rerum casus ut ortus.

125

Freno naturae parent nascentia quaeque.

Legibus ipsius contrarius est homo solus.

Illius usque iugum furca remouens uiciorem,

Vitra se tendit exlex dum uiuere gestit.

Estque dies tritus sub uespere maneque factus.

130

Inde iubente Deo radiant duo lumina cado.

Prelatum nocti minus est maiusque diei.

Mutuo succedunt noctemque diemque reducunt.

Mox rubet astrigeris caeli spera picta lucernis

Vt terrae uultum iubar illustraret earum,

135

Temporibus signis et sint nota mensibus annis.

Ordine sydereo per zodiacum uariato,

Militat equidio libripens aries oriundo.

Exoriens luna micat hoc in uespere plena,

Qua prelucente stat adhuc celebratio pasce.

140

Non hominum partus stellarum conficit ortus.

In quo nascuntur signo non quique reguntur.

Priscillianiste uincuntur in hac ratione,

Exoriens astrum quod quemquam cogat ad ortum.

Qui fatale putat sidus mathematicus errat.

145

Nec trapezita Libra nec fit piscator in Vrna,

Qui Christo regitur fatum nichil esse fatetur.

Cor habet hic fatuum, poterit qui credere fatum.

Estque dies quartus sub uespere maneque factus.

"Fiat" ait "uolitans ab aquis et aquatile reptans".

150

Actus inest uerbo, prior haud sententia facto.

Proque sua specie uolitant nant nata liquore,

Maxima queque repunt. mox caete grandia fiunt.

Claruit esse bonum factoris gloria factum.

Quod bene formauit benedicens multiplicauit,

155

"Terram siue mare" dicens "crescendo replete".

Aer cognatis uolitantia sumpsit ab undis,

Qui pluit aut rorat ninguitue quod unda uaporat.

Multiplicandarum crescendo semina rerum

Partim sunt oculis oriundo patentia nostris,

160

Partim corporeis mundi latitant elementis.

Quae peragendo suas erumpunt tempore formas.

Quaedam per coitum promunt animalia partum;

Quaedam nascendo procedunt non coeundo

Spargit apis terrae semen prolis, legit ore.

165

Nemo creatores hominum putat esse parentes.

Nemo creatores frugum confirmat arantes.

Cuncta Dei uirtus operatrix perficit intus,

Quamuis iuncta foris sit motio uel manus

Nam non est aliquid uerax, ut apostolus inquit,

170

Plantans siue rigans, magis incrementa Deus dans.

Nil creat eudemon uel quis magus aut cacademon.

Angelus occulte spargit quia nouit uterque

Sensu subtili primordia progrediendi.

Penae prauorum satagens laudiue bonorum,

175

Alter permissu facit haec, alter quoque iussu.

Estque dies quintus sub uespere maneque factus.

Iussa triforme genus coepit producere tellus

Reptilium, iumentorum pariterque ferarum.

Est utensilibus ubi predita curia mundus

180

Et domus ornatu tam magna redundat et usu,

Solus restabat homo, cui Deus ista parabat.

Vt Dominus uidit bona de se condita, dixit

"Nunc hominem fieri faciamus imagine nostri,

Qui dum signatus sit nostri lumine uultus,

185

Existat mentis uirtute figura Tonantis.

Omnibus hic presit quae rus aer mare nutrit".

Quod "nostram" dixit, sensum uocemque notauit:

Pro sensu trinum, pro uoce Deum sonat unum.

Sed non omnino par ista fiebat imago,

190

Quippe Deo nata non extitit, immo creata.

Iure sumus parili quia non quod filius illi,

Nec uelut ex aequo subsistimus eius imago

Sed quodam simili quo nos accedimus

Sicut dissimili contra disiungimur ipsi.

195

Mox homo surgit humo, ratione Tonantis imago,

Qui solus faciem sustollens antropodalem

Est potis ad caelum sublimem tollere uultum,

Doctus ne pecori prono uelit assimilari

Ventri parendo, terrestribus aut inhiando.

200

Ecce patrissare uultu Deus et ratione

Huic dedit ut natum designet non fore seruum,

Nati non serui cum sit patri similari.

Hunc et ut a cunctis discriminet ante creatis,

Vult ortu fieri quam cetera nobiliori.

205

Non iubet ut reliqua fieri tellure uel unda,

Sed quasi consilii nisu studioque creandi,

Ipsum facturus "magnum quid" ait "faciamus".

En opifex uerbum pater hic et pneuma supernum,

Vna tribus deitas personis, una potestas

210

Ceu petit assensum clarescat opus uenerandum,

Gloria figmenti sit et a se clara secundi.

Innuitur uerbis unus Deus in tribus istis

"Fiat" "fecit" "uidit". et haec trino tria iunxit

Omne quod est ex quo per quem subsistit et in quo.

215

Circulus ut puncto sumus atque mouemur in ipso.

Credulus hac uoce fit Adam quae contulit esse.

Est opifex et opus simul in uerbo "faciamus".

Hoc formatus Adam didicit fidei quoque normam

Vt primo genitus, post presul in orbe secundus,

220

Mox captus caperet subolem quod inante doceret.

Hac est factus homo ratione creantis imago.

Vt Deus in caelis naturae spiritualis,

Hic ita constat homo reliquis carnalis origo.

Pressus caelestis homo sic in imagine regis,

225

Clarus ab hac hominem quae lux illuminat omnem,

Si perdes nitidam, regale numisma, monetam,

Non quae sunt sursum sapiens sed uana deorsum,

Irrationali miser extas par animali,

Obrutus a tenebris quia luce cares rationis.

230

Vt formauit Adam Deus, aedificauit et Aeuam,

Estque uirago uiri, uir factus imagine summi,

Et genus humanum mas est et femina solum.

Non alienigenae sibimet iunguntur uterque.

Alter ab alterius est carne uel osse creatus.

235

Sumunt ex latere iuncti quiddam sociale

Vt pariter uadant operentur uiuere ducant.

Conditor hinc homines ex uno condidit omnes.

Tradit amiciciae uim naturale bonumque,

Ex quo cognati sumus affines et amici.

240

Ingeminat textus, homo, forma Dei quia factus,

Qualis habebatur prius ut modo commoneatur

Et speret tandem speciem renouatus eandem.

E costa lateris componitur Aeua iugalis,

Prole uel obsequio suffragatura marito,

245

Aptam per partem secum partita laborem.

Et soror et coniunx fuit, utpote formula tradux,

Tam naturalis quam consocialis amoris.

Hinc amor ingenitus suco radicis obortus

Pullulat in ramis numerosae posteritatis

250

Natorum natis ex his et ab his generatis,

Ad sextam subolem stirpis seruando uigorem.

Septima progenies primos oblita parentes,

Vix numerare gradum memor ad proauos proauorum,

Quos longe cernit ramos agnoscere spernit.

255

Non habet hos curae quia fugit amor geniturae,

Sed petit amplexus paranimphus himen ope sexus,

Vnco naturae quo possit eum reuocare.

Sic hominum paribus reuocatur amor fugitiuus.

Stantis in hoc signum tangit manus extima sexum,

260

Quo tactu finis claret consanguinitatis.

Ista negans hominum qui dicis propter abusum

Sexta progenie fieri conubia posse,

Ex humeris fines per membra petens digitales

Dic finem dextrae fini nichil esse sinistrae:

265

Ille genus sextum signat gradus articulorum.

Sunt quedam media scelerum conubia casta.

Ad latus hinc Sodomae scelus est, incestus at inde.

Incestu cecidit Loth dum sodomitica fugit.

Viuendi medius locus his interiacet unus,

270

Quo bene quis uiuit si non magis ardua uouit.

Conditor ut fecit hominum par, "crescite" dixit

"Et parete meis mandatis, cetera uestris".

Iste Dei regno stat pacatissimus ordo,

Vt si subdamur Domino, reliquis dominemur.

275

Nam prior est imis subiectus quisque supremis.

Inferiora sibi subdit qui se potiori.

Exigit a nobis Deus obsequium rationis,

Vult quoque iure pari carni ratio dominari:

Ergo sit menti caro, mens subiecta Tonanti.

280

Intra nos positi sit et haec perfectio regni,

Summissi flatus et corporei famulatus,

Vnde foras missus princeps ruit aeris huius,

In tumidis proprium qui semper habet dominatum.

Si fastus foueam sibi non effoderet Adam,

285

Si regi regum se uellet subdere seruum,

In mundana datum retineret adhuc dominatum,

Nulla recusarent sibi subdi, nulla nocerent,

Lederet hunc minime fera cornu dente uel ungue.

Vnde patres sancti, prompti seruire Tonanti,

290

Donantur donis primeuae conditionis.

Vincunt serpentum uirus rictusque leonum.

Saepius obsequium fera prebet eis auis esum.

"Crescite" dum dixit benedicens, his maledixit,

Vincula tedarum qui damnant legitimarum.

295

At genus humanum, quia nunc nimis est numerosum,

Foedera coniugii postponit uirginitati.

Hanc etsi laudat, tamen haud conubia damnat.

Primo plantatam precepit crescere siluam

Vt quot habundaret post excidi potuisset,

300

Bella secant, morbi minuunt, aqua belua tollunt,

Et tamen in terris populo de finibus est lis.

Lex ea dum uiguit, donec sententia mansit,

"Crescite" quae dixit, quae tum sterili maledixit,

Omnes nubebant, caro necnon una fiebant.

305

Nunc ubi uoce tonat Paulus "tempus breue restat,

Iam sint uxores quasi non habeant ut habentes",

Christe, coheremus tibi, tecum spiritus unus.

Vim uerbo tribuit "terram replete" quod inquit

"Terram coniugium repleat, celebs paradysum.

310

Virgo prior uiduis, uxor postponitur

Hae satagunt Domino, studet illa placere marito,

Ast humilis nupta prior est quam uirgo superba".

Desierant uetulae postquam muliebria Sarae,

Vtque negabat hymen senio coalescere semen

315

Et matrix matrem negat atque senecta cruorem,

Ex tunc diuino liberrima de maledicto

Subditur haud Abrahae, sed celitus audiit ille:

"Omnia Sara tibi posthac quae dixerit audi".

Sic est facta prior que desiit esse quod uxor,

320

Incipiuntque Deo precibus seruire uacando.

Hinc ait omniparens qui seruat condita uoluens

"Vobis et uolucri terra seseque mouenti

Semen habens lignum simul herba uirebit in esum".

Ecce patet primam nostri patris ante ruinam

325

Nil terram sterile, nil pestiferum genuisse,

Nil solitum raptu sed terre uiuere fructu.

Singula naturae pastu contenta fuere.

Tandem quae fecit Dominus ualde bona uidit,

Sed uidisse Dei ualet hic fecisse uideri.

330

Hic addens "ualde", Moyses uult significare,

Factor Adam factum quia, quem prescit moriturum,

Rerum communi non laude probat speciali.

Prenoscit culpam Deus, haud predestinat illam.

Ignorare nequit quia presens omnia cernit.

335

In rerum serie pia iusta preordinat ipse,

Sed mala permittit, bona destinat, utraque prescit.

Filius extremam legitur quod nesciat horam,

Quam nos nescire facit, haud quod nesciat ipse.

Est nichil omnino quod non Deus aut sit ab illo.

340

Conditor est summe bonus immutabilis atque

Condita disiuncta bona sunt ualde bona iuncta,

His quia coniunctis constat pulcherrimus orbis.

Est polus atque solum decor et perfectus eorum.

Estque dies sextus sub uespere maneque factus.

345

Quem iuuat accipere breuiter prius edita laxe,

Mundi nascentis primordia college paucis:

Luce Deus prima perfecit hylen sine forma.

Vndas ex unda diuisit luce secunda.

Luce coit fluctus trita, dat et arida fructus.

350

Lumina facta die quarta caelo micuere.

Implentur quinta uiuentibus aer et unda.

Quod uiuit terra producitur ac homo sexta.

Perfectus numerus claudit sex orta diebus.

Conditor, in summis mediisque potens et in imis,

355

Nil informatum dimisit uile uel altum.

Incipit a luce, uermem descendit adusque.

Qui mala non potuit hic omnia iure creauit.

Vtilitas nostri fuerat sibi forma creandi.

Nulla superuacuae uel inutiliter dedit esse.

360

Prosunt ex parte res uiribus usibus arte.

Sunt nobis uitae uel mortis forma futurae.

Dant uestis pompam, dant uictum, dant medicinam.

Et quia militiae positi sumus hic in agone,

Vt lux et tenebrae sunt, ut ficus et olivae,

365

In quo uel palmam mereamur siue ruinam,

Partim sperandum nobis partimque timendum.

Presagit patriam spes hinc, timor inde gehennam.

Hinc inter caelum stans orbis et inter abyssum

Multis blanditur nobis multisque minatur.

370

Dum lac mel mulcent, dum fel aloe quoque terrent,

Tristia sic laetis, sic dulcia iungit amaris.

Haec his uitandis prosunt, his illa sequendis.

Sunt bona maioris prauis collata nitoris.

Accusat uitium uirtus ut regula curuum.

375

Spiritus aspiret, textus et uiscera nudet

Et large retegat tenuis quod littera uelat.

Organa det uocis mysteria magna sonantis,

Infantum linguas qui reddit laude disertas,

Qui nos obscuris exercet, alit manifestis.

380

Principium rerum fuit est erit in patre uerbum,

In quo formantur qui caelum terra uocantur.

Caelum perfecti, carnales terra uocati.

Prouectum nostrum notat ipsa creatio rerum.

Nos fidei normam, capiunt res ordine formam.

385

Terra quidem carnis nostrae torpebat inanis,

Cum nondum pluerent nubes quae corda rigarent.

Haec operum fructu uacua squalet sine cultu.

Obruerant caecum tenebrae cor sicut abyssum.

Hinc fluxae mentis ubi pneuma superuenit undis,

390

Pectora mundando sordes tenebras remouendo,

Protinus in nobis micuit lux credulitatis,

Iam lux in Domino facti qui nox aliquando.

Et cessit luci nox gentilisque fideli.

Quod comitata diem nox est olim preeuntem

395

Signat Adae lapsum, quo lucis perdidit usum,

Iusque datum nocti, quo clauserat omnia morti,

Quo libertatis ius captivauerat anguis

Ac sub seruilem nos egit conditionem.

In truce iam mundo mortis de nocte redempto,

400

Nox modo precedit et luce sequente recedit,

Cum sol iusticiae summorit nubila culpae,

Ex culpae seruis formarit pignora lucis,

Mutarit mundis cum gratia uasa furoris.

Inter aquas medium posuit sapientia caelum.

405

Assolet a simili caelum Scriptura uocari:

Vt celat celum quae sunt abscondita sursum,

Sic et Scriptura sua uelat significata.

Recta uel alta sacrae legis rota terribilisque

Iussis promissis penis docet eleuat urget,

410

Mores formando, spem dando, necemque minando.

Est aqua nunc populus typico sermone uocatus,

Nam genus est hominum tamquam decursus aquarum

Succedens prole uelut unda superuenit unde.

Ergo uelut caelum discrimen habetur aquarum

415

Et super astra sitas secat a terrestribus undas,

Sic quoddam medium sacra pagina stat populorum,

Quorum pars castris satagit, pars regnat in astris.

Non eget institui scriptis pars incola caeli,

Quorum sunt oculis presentia credita nobis,

420

Quippe tenent in re quae nos amplectimur in spe.

Militia positis opus est munimine legis,

Arte resistendi superent quo tela maligni.

Estque superposita cordi lex atque magistra

Vt discernat aquas caelo terraque locatas,

425

Hoc est translatos uel adhuc in carne relictos.

Quod siccam salsis Deus emergebat ab undis

Ne fuerit fluctus ob amaris nescia fructus,

Hoc est quod cupidis gentilibus atque superbis

Dissociat gentes fontem fidei sitientes

430

Vt ualeant operum germen proferre bonorum.

Terminus est ut aquis pelagi prefixus amaris,

Psalmis ut legitur, quem nunquam transgrediuntur

Ne faciem terrae contingat eis operire,

Sic nec ad arbitrium grassatur uirga malorum.

435

Pulsat ceu litus iustum non sorbet iniquus.

Militat electis generatio perditionis,

Humani generis quibus utitur hostis ut armis.

Verum quos cruciat super his nescit quia purgat.

Sic bonitate Dei fauet impietas probitati,

440

Fitque modis miris pereant ne perdita iustis.

Quicquit agunt praui dominante libidine proni,

Inuiti penis uel quod patiuntur apertis,

Attinet hoc iustam supremi iudicis iram.

Terra suo genere iam iussa fructificare

445

Signat quod simus in fratribus hoc ut amemus,

Nos laetis hilares, mestis prebendo dolentes.

At re uel uerbo prestare iuuamen egeno,

Eius et ad causam pretendere se uelut umbram,

Hoc est pomiferi ramos distendere ligni,

450

Vtpote ferre sibi fructus, umbracula fratri.

Quae lucent orbi uicibus duo lumina caeli

Precones titulant qui uerbi luce coruscant,

Ex firmamento Scripturae lumina dando,

Cumque foris lucent aliis, intrinsecus ardent.

455

Virtutum dona sunt stellis significata

Istius occiduae sub nocte micantia uitae.

Virtutes uitia remouent tenebras uelut astra.

Sunt in signa patres miracula cum facientes.

Signis firmabunt quidquid sermone docebunt.

460

Hoc probat occiduos, in tempora sunt quod et annos,

Quantumcumque bonus mortem non effugit ullus.

Est nichil aeternum mundo Domini nisi uerbum.

Arida cum fructus dedit, illustratur Olimpus,

Gratia lucet et his qui dant fructus bonitatis.

465

Iussa Deo pisces aqua protulit atque uolucres,

Equore reptilia sunt et tellure creata.

Ista notant homines bene se male siue regentes.

Scripturae nimium quisquis rimatur abyssum,

Piscibus est similis nimis innitendo profundis.

470

Solis ut inspicitur rota, mox acies hebetatur,

Sic ueri lumen amittit mentis acumen

Quando studet capere sibi quae non sunt data posse.

Nil per Scripturas, homo, cum discrimine queras,

Neue quod ignores sine crimine scire labores.

475

Quando quit ignorat, non continuo quis oberrat;

Quod se scire putat quae nescit, in hoc magis errat.

At speculativam titulant uolitantia uitam.

Ceu geminis alis quo sustolluntur amoris

Qui uenerando Deum uiuunt cum fratribus unum,

480

Sunt et adhuc ut aues nunc haec nunc illa sequentes,

Doctrinae uentis circumuecti uelut alis.

Signat auariciae satagentes reptile terrae,

Nam repunt ut humi quibus hec sunt infima cordi.

His questum rebus mens auget auara duabus:

485

Fraude dolo uulpis uel ui feritate leonis.

Lingit adulando, rodit ui diripiendo.

Porro quod reptat simul est et aquatile signat

Adae stirpe satos sed aqua generante renatos.

Seruatura genus profert animantia tellus,

490

Quippe feras pecudes sine uel cum cladibus angues.

Nos qui terra sumus pariter non degeneramus

Ceu genus ad proprium uitas imitando bonorum.

Quae per Adam putruit caro per Christum reuirescit,

Sicque recens factus homo priscos proiicit actus.

495

Qui legem renuunt Domini ceu bestia uiuunt.

Sunt ueluti pecudes in simplicitate fideles,

Sunt quasi serpentes sine clade uiri sapientes.

Est quibus ingenium falso discernere uerum,

Non sibi non alii gestando uenena nocendi.

500

Noxius est anguis uir liuidus atque bilinguis.

Retro uenenosus rodit, fauet ore dolosus.

Lingua palpantem uel sepius "euge" loquentem

Mox nisi propuleris, erit ille domesticus hostis.

Par et consimilis est aucupis aulica uulpis.

505

Lingit adulando uelut auceps dulce canendo,

Et gestu caudae, cum cernis, adest tibi laude.

Tandem sollemnis processit imago creantis,

Primus terrigena, primus pater atque propheta.

Quadam naturae sic preditus est quasi dote,

510

Debeat ut nulli seruire Deo risi soli,

Hunc patrem ueri dumtaxat habens imitari,

Quid sit ad indicium cuius gerit ille sigillum.

Auctoris merito uultum uenerantur in ipso,

Eius ad imperium quaecunque creantur et usum.

515

Iride potestatis habet hoc uir spiritualis,

Censeat ut cuncta, non hunc res iudicet ulla.

Primum par hominum fuerat mas femina solum.

Illud inest homini uel adhuc moraliter omni.

Spiritus explet Adam nostrum caro denotat Euam.

520

Sic caro nunc animo subdatur ut Aeua marito.

Insuper aecclesiae subiecti prepositique

Significentur ab his, res ordinis est, protoplastis,

Pareat ut mari carnalis spirituali.

Equales homines sunt naturaliter omnes,

525

Subduntur mentis uariantibus hii tamen illis

Vt uel ab humana uitent formidine praua

Qui nolunt Domini uentura flagella uereri.

Fur est uirtutis metuenda superbia iustis.

Fastus ab aequari nos cogit uelle timeri.

530

His "foecundentur" quod dicitur "et dominentur

Piscibus et reliquis animantibus, utpote brutis",

Hoc est multiplici sensus uirtute ditati

Frenent consulte quod corporis est pecuale.

Lignum pomiferum simul herba ferens alimentum

535

Significant homines adeo non spirituales

Quin sibi procurent aliisque caduca ministrent,

Respiciet quorum pia conuersatio celum.

Ergo sub his gradibus uitae sex quisque diebus

Vespere uel mane studium non sumat inane,

540

Mox ut haec opera bona finiat, inchoet illa,

Vespere perficiat quae possit, mare resumat,

Perstet in hoc opere dum transeat ex Babilone

Et Ierosolimis celebret sua sabbata ciuis

Exultans patria, qua nec labor est neque cura,

545

Qua fons uirtutum rigat hortum deliciarum.

Est ubi sola boni non experientia praui.

Non ibi transgressor quia nullus adest malesuasor.

Respicit aetates opus exameron subeuntes.

Est decus aetatis homo primae lux quasi lucis,

550

Filiolique Dei sunt hac aetate direpti

Ex hominum natis ceu lux diuisa tenebris.

Moles diluuii fuit huius sero diei.

Inter aquas medium glomerat lux altera celum.

Hec aetas mediam maris et pluuiae tulit arcam.

555

Vesper in hac luce fuerat confusio linguae.

Tercia lux falsa siccam disiunxit ab unda.

Haec aetas Abraham fieri poscebat Apellam,

Ex quo discretum monstrant preputia Grecum.

Impietas Saulis fuit huius uespera lucis.

560

Luminibus caelum reddit lux quarta decorum.

Haec aetas regem Dauid promsit quasi solem,

Stellas et lunam cum principibus synagogam,

Regum peccatis quae preda fuit Babylonis.

Huius enim lucis est transmigratio finis.

565

Quot uolitat natat et reptat lux quinta creabat.

Haec aetas brutam uidet in tantum synagogam

Vt Vitae strueret laqueos mortemque pararet

Lucis ut occasus fuit impius ille paratus.

Sexta terra die quasi quadam uirginitate

570

Ignorans maculam similem sibi protulit Adam.

Hac aetate Deus sumpsit de uirgine corpus.

Terra dedit fructum quoniam uerbum caro factum.

Tempus habet mundi sex usque dies operandi.

Munere ter duplici constat pietas miserendi,

575

Vnde fauet minimis Christi compassio fratris:

Vtpote ieiunos alit et potat sitibundos,

Visitat infirmos necnon in carcere uinctos,

Nunc in tecta uagos recipit, uestit quoque nudos.

Qui negat hec fratri merito manus aruit illi.

580

Hanc Deus extendi iussit reddendo saluti,

Instituens hominem fratri non esse tenacem.

Fit uel precepto pietas uel amore superno.

Haec perfectorum manet, illa sed incipientum.

Qui socio sua dat, sine murmure pulsat et intrat.

585

Sit memor ante sui qui uult aliis misereri.

Dicitur hinc "animae propriae, fili, miserere".

Cum sit amor socii prior ordine perficiendi,

Est tamen ille Dei prior ordine precipiendi.

Est amor ipse Deus, quo proximus est adamandus.

590

Nullus amat fratrem qui Christi spernit amorem,

Et quia nos intra Deus est et proximus extra,

Ipsum quam fratrem prius inueniemus amorem.

Notior est plane quia certior interiorque.

Assit amor fratris necnon amor assit amoris.

595

Alteruter si negligitur, tum neuter amatur,

Spiritus ante datur terris quo frater ametur.

Celitus inde datur Deus unde coli doceatur.

Mandatum geminum iustos probat ignis ut aurum.

Proximus et presens ut ametur oportet et absens,

600

Cum teneant unum caput uno corpore Christum,

Nam quamuis oculi nequeant se cernere nostri,

Quae radius dexter tamen aspicit illa sinister.

Prima trahens cosmum ruit aetas ad cataclismum

Constans millenis sescentis sex simul annis.

605

Altera, quae metas in Abram defixerat, aetas

Biscentumque duos nouiesque decem capit annos.

Ab Dauid regem quae ponit tercia finem

Nongentis geminis quadragenis clauditur annis.

Quarta quadringentos decies septem tenet annos,

610

Quae fines Cyrum produxit adusque tyrannum.

Vult nonaginta geminos simul addere quinta

Annis quingentis sub eadem iam reuolutis.

Est mundi finis sextae quasi uespera lucis.

Quam nox non sequitur lux septima sanctificatur.

615

Noctis opus remouens, in Adam bona perdita reddens,

Hac Salomoniaci fit sanctificatio templi.

Post operum finem requiem signando perennem,

Qua fruitur solus in quo Deus est operatus,

Velle parando bonum pariterque iuuando paratum,

620

Nam neque currentis cursus neque uelle uolentis.

Hac consummauit fabricam Deus et requieuit.

Non quasi defessus fuerit uel tedia passus

Sed noua nulla creans uacat, haud uacat acta gubernans.

Luce sub hac Dominus requieuit carne sepultus,

625

Sanguinis ut fudit pretium, nos unde redemit,

In cruce gustato quod consummauit aceto.

Omnia qui numero mensura pondere fecit,

Hac feria numerum uoluit complere dierum,

Voluitur ut cyclus quarum uertigine tempus.

630

Septima lux operum, cessatio summa dierum,

Illius aetatis formam gerit atque quietis

Qua gaudent animae sanctorum carne solutae,

Corporibus positis quasi dormitum poliandris.

Recte nostra quies signatur in eptade perpes.

635

Cuius primus par partes sunt primus et impar,

Collati numerum qui multiplicant duodenum

Vt nos trina fides per mundi tradita partes

Iungat apostolicis per quadrupla dogmata caulis.

Causa creatori fuerant duo cuncta creandi:

640

Omnipotentatus bonitatis et insita uirtus.

Si bona que posset dare non daret, inuidus esset,

Ast impos, si non posset quae collibuisset;

Si bona nec posset neque uellet, inutilis esset,

Sicque potestatis foret expers et bonitatis.

645

Ne foret ergo Tonans inglorius, otia seruans,

Sicut disposuit, bonus et potis omnia fecit.

Incipit a primis exercituum Deus astris,

Lucis in aurora quae sunt primeua creata.

Congruit artifici se clarificare uolenti

650

Vt foret eximium, placuit quod condere primum

Hic tam materiae quam formae nobilitate.

Condidit angelicam sub lucis nomine turmam,

Aeternam lucem sine uespere participantem.

Liber in arbitrio stat caeli nobilis ordo.

655

Dedecet ingenuos natu seruire coactos,

Posseque non cadere fuit his in conditione.

Lucifer insignis, natura spiritus ignis,

Lucidior reliquis ut princeps claruit astris,

Forma subtilis, gestando sigilla Tonantis,

660

Sorte prioratus archangelus est uocitatus,

Ordine nam primus quamuis non tempore factus.

Huic tam sublimi cedunt cedri paradysi.

Ornat quisque lapis preciosus eum quasi uestis:

Iaspis chrisolitus smaragdus onixque berillus

665

Sardix topazius carbunculus atque saphirus.

Huic ornamento fuit omnis celicus ordo,

Et quia principium Domini fuit ipse † marum †,

Surgit precipuus, mox factus precipitatus,

Nam fuit ille procax necnon ab origine mendax.

670

Fastu confusus, re nobilitatis abusus,

Caelum partiri uult par Domino dominari,

Qui dedit esse sibi nescit quod debeat

Esse quod est omnis caput incipit impietatis.

Arce sedere poli promittit yperboreali,

675

Sole carens uero, gelidus uelut haec plaga Phebo,

Temperiem caeli cum frigore mutat abyssi.

Cum superam lucem fugit, inferni petit ignem.

Vinctus quem suffert simul appendi cibus infert.

Libera caelicolas rapit in diuersa uoluntas.

680

Auctori uitae partes tessere beatae,

Auctori mortis reprobae chorus ille cohortis.

Tales presumptus uirtute sua Deus ultus.

Inuidiam regno quia noluit esse quieto,

Et caput et membra Flegetontis damnat in umbra.

685

Carcere diuerso perit ordo satellite merso.

Et ita confundi dignus tumor atque retundi.

Qui petit alta nimis, retro lapsus ponitur imis.

Ex tunc sulphureae proscripta caterua gehennae

Exul in aeternum penis exercet Auernum.

690

Sic ubi damnantur reprobi, iusti solidantur.

Vt firmamentum caeli sit nomen eorum,

Intransgressibilis mandati lex manet illis.

Cause sanctorum seruit uindicta malorum.

Sepius inde bonus stabit, ruit unde malignus.

695

Tam mala res nulla quin sit quod prosit in illa.

Partem quae steterat donis Deus accumularat.

Dat non posse mori sibi, semper adesse decori,

Verbis transpositis primeuae conditionis.

Redditur aequa bonis ita merces talio prauis.

700

Sciret Luciferum licet Omnipotens ruiturum,

Quod dedit arbitrii ius non tamen abstulit illi,

Nam melius longe uidet atque potentius esse

Per mala prodesse fieri mala quam uetuisse

Quando malis uti bene nouerit arte potenti,

705

Conditione boni consueuit iniquus abuti.

Ad maledicendum uacat os, manus ad feriendum.

Luciferi fastum damnat confusio rerum

Qua Deus ad mundum discreuit in ordine mundum

Hoc ut Adam, summis positus compactus et imis

710

(Hoc est terrenis pro corpore, mente supernis),

Non solum narret uerbo sed imagine monstret

Vnum quippe Deum caelo terraque colendum.

Conditus est ideo quia scilicet unus ab uno.

Claruit, o deitas, nondum tua tota potestas,

715

Sed neque uirtuti magni fuit omnipotenti

Materie summa quaedam componere magna,

Viribus equa suis quin redderet infima summis.

Ergo iubetur homo suboriri principe limo,

Compos non cadere si uellet conditione,

720

Qui foret angelice reparatio mira ruinae,

Restituens primam factura nouissima dragmam.

Israel ad numerum iam terminus est populorum.

Et sancti tot erunt quot ab astris tunc ceciderunt.

Sed quia Lucifero nocuit sollemnis origo,

725

Qua ruit inflatus, semper miser haut miserandus,

Cuius et ipse dator uitii fuit atque repertor,

Ex humili terra confertur Adae medicina,

Esset ut hinc humilis, memor ortus materialis,

Et uel sic roseo persisteret in paradyso.

730

Illius antidoti si sciret uiribus uti,

Non foret elatus, humili tellure creatus.

Filius est hominis carnis putredine uermis,

Res miranda quidem quod post erit angelus idem.

Sic hominem fieri primum placuit deitati,

735

Liber ut hoc esset bene uelle quod et male posset,

Munere donandus, fuerit si sponte benignus,

Poena multandus iusta, si sponte malignus,

Vt male iam uelle nequeat sed post erit ille.

Hunc ferus infestis quia fraudibus inpetit hostis,

740

Querens cottidie laqueos pretendere culpae,

Fingit prudentem Deus ut sic deprimat anguem.

Consilio format per quod celestia querat.

Dat ratione frui, sciat unde sibi famulari.

Ne falli ualeat sic admonet instruit armat.

745

Munerat arbitrio tamen ut regat imperitando.

Terruit exitio ne peccet transgrediendo.

Quantae sint animae uirtutes carne togatae

Sitque creatori quanti stat ueste uideri.

Predicat en hominem qui stat foris interiorem.

750

Emicat exterius quam splendidus ordo sit intus.

Sic iam preco Dei foris est fabricatio mundi.

Sic et consilium patefit per uocis amictum.

Mundi maioris, homo, pleniter instar haberis.

Est caput ut mundum conformet obinde rotundum.

755

Sicut ab axe polum se uoluit utrimque cerebrum,

Venas ingenii cui spiritus indidit alti,

Vnde per eptiforum spargit signacula uultum.

Stant oculi fronti geminum ceu lumen Olimpi.

Ordine distincta sunt per sensus elementa.

760

Visus ab igne uidet, auditus ab aere pollet.

Dat tenuis uocem uapor, ictus crassus odorem.

Gustus constat aqua, tactus tellure ministra.

Inferior membra sensus tenet inferiora.

Auriculis geminis ualue sunt unius oris,

765

Plura quibus capias, sileas pro tempore, dicas.

Nasus fetori bipatens locus est et odori.

Est ubi prauorum discretio siue bonorum.

Testes quippe foris sunt flatus et halitus oris,

Quod calor et frigus dant temperiem simul intus.

770

Mens sedet in fronte nauclerus remige linguae

Quae scapham carnis mundi regat huius in undis.

In manibus lingue sunt mors et uita repostae.

Anterior cerebri uirtus quae proxima fronti

Distribuit sensus uarios per quinque meatus.

775

Herent tot capiti quot flumina sunt paradysi.

Economos tactus legit officiosior actus,

Vnde ministra manus uarios aptatur in usus,

Cumque sit aut litis manus aut prenuntia pacis,

Stringere se pugno solet aut extendere palmo.

780

Transit per faciem uia tactus uerticis arcem,

Colli spinarum commercia ducta retrorsum,

Membra dein ductim petit omnia siue reductim.

Nullus inaccessus foris est locus undique tactus.

Tactus habet digitos legi uel sensibus aptos,

785

Lege quod instruimur quia sensibus hoc operamur.

Prudens et magnus, suauis Deus atque benignus

Fixit uocalem mortalibus artubus artem,

Cordi concordem quo commendaret amorem.

Musica ceu carnem iuuet ut concordia mentem.

790

Fert diapente manus digitus diatesseron imus,

Brachia crura suis ditonum cum limate membris.

Pulmo sonum tenui regit aere uerbere plectri.

Consociant carmen faux guttur fistula rumen.

Cetera dentatus cauat instrumenta palatus.

795

Sic uiget alternis concordia mutua membris.

Vnum si patitur, simul omnia compatiuntur.

Quaedam commoditas, quaedam defendit honestas

Sic tamen ut proprium sit cunctis quod tenet unum.

Hic, homo, disce foris quid turpe sit et quid honoris:

800

Cedunt en oculis auersa pudenda pudicis

Ne sit ab officiis illorum nausia iugis.

Quod retro uertuntur, reliquis non despiciuntur,

Vitae carnalis quia uis est maior in illis.

Quod gula dat uenerem, subeunt genitalia uentrem.

805

Ventri subnixum iungit sibi crapula luxum.

Respondet binis paribus dilectio membris.

Fert uice septigena caro spiritualia signa,

Nam caput eptiforum numerat discrimina uocum.

Corpore septimodus uariabitur undique motus:

810

Ante retro sursum girans hinc inde deorsum.

Septem primates descendunt uertice partes:

Dico, caput colla pectus uenterque pudenda,

Ex humeris totidem sunt ad finem digitalem.

Membra tot a lumbis pedis ad finem numerabis.

815

Partes maiores septem sunt interiores:

Lingua quidem cor splen tum pulmo iecur geminus ren.

Calculus hic aliis solet esse minoribus extis.

Corpus in hanc summam spissatur adusque medullam.

Vis ea nature data corporis est positure,

820

Cuius in articulis pollet reuerentia talis.

O uires mentis tam mira ueste latentis,

O uirtus hominis res omnes participantis,

Omnes naturae cui singula dona dedere:

Planta dedit crines, simul os petra, surculus ungues.

825

Bestia dat sensum, rationis et angelus usum,

Rerum dissimiles habet his dinoscere uires.

Predicat ergo, Deus, tua sic preconia mundus

Vt per membra sui queat intellecta uideri

Larga tui bonitas simul inperiosa potestas.

830

Hic iuuat illustres animae subtexere uires.

Sunt genealogiae tales caelique solique,

Haec series rerum, rerum patre dispositarum,

Qui semper uiuit, simul et semel omnia fecit,

Sed narrat cesim liber edita continuatim.

835

Cuncta creatura per formas post oritura.

Semine materiae latitans accessit usiae.

Omnipotens imbrem nondum transmisit in orbem,

Terra uigore suo quia fructus protulit ultro.

Germina telluris distant ita prima modernis.

840

Est opus ista seri uento pluuiisque foueri.

Non pluit humanam terris Deus ante ruinam,

Peccati mundo lue nondum puluerulento.

Induerat necdum carnalia nubila uerbum,

Per quae doctrinae mundum perfunderet imbre.

845

"Fons" ait "ascendit qui terrae plana rigauit".

Terram Pentapolim Iordanis ut irrigat olim,

Nunc Egyptiacas et ut exit Nilus in oras,

Vnus fons omnes pluraliter exprimit amnes

Qui naturali de fonte secantur abyssi

850

Et dispertiti diuersa rigant loca mundi.

Sic una musca seu rana siue locusta,

Accipimus, plures Egyptum percutientes.

Fons qui foecundat in sanctum pneuma redundat

Vt pareret Christum perfundens uirginis aluum.

855

Est formatus homo fragili pro corpore limo.

Stat cinis exterius sed imago Dei manet intus.

Est itidem Christus Dauid ex semine factus,

Qui licet extet homo, splendor patris est et imago,

Aeternae lucis candor, speculum deitatis.

860

Instituit cultus telluris adhuc homo nullus,

Necdum fodit Adam rastro uel uomere terram.

Christus adhuc mundi non cepit opus redimendi,

Nondum communem faciens oriundo salutem

In medio terrae, hoc est in uentre Mariae.

865

Inspirauit Adae Dominus spiracula uitae,

Dans animae uires et sensus corporis omnes.

Quod uidet et tangit, quod olet, quod gustat et audit

Est homo, quod Christus sic spiritus est operatus.

Et quam mirifice Deus est homo plenus utroque.

870

Sed non est anima deitatis pars reputanda,

Ortum de nichilo quae condita sumpsit ab ipso.

Nam neque mutari potuisset sic neque falli.

Corporis est anima, Deus est animae sua uita.

Hec sapiens in eo fit iustaque proficiendo.

875

Insipiens ab eo fit et impia deficiendo.

Igni si gelidum iunges luci tenebrosum,

Istud clarescit, simul illud rite calescit.

Sic admota Deo mens iustificatur ab illo.

Non est in nobis oculis neque lumen in ipsis,

880

Sed lumen nostrum Deus est, lux est oculorum.

Sole uel in luna si nox est siue lucerna,

Amittunt clausi quod percipiunt adaperti.

Sunt tenebrae morum metuende non oculorum.

Vitandum sensus ne paupertate putemus

885

In faciem quod Adae Deus inspirauerit ore,

Corporeis manibus uel limo finxerit artus.

Nam qui spiritus est Domini substantia simplex.

Non est corporeis membrorum inuncta lituris.

Hanc usus tropicam tenet in sermone figuram.

890

Narrat opus Domini pro consuetudine nostri.

Solis ad exortum plastes plantauerat hortum

Deliciis plenum roseoque situ peramenum.

Magno fonte locus foecundus, odorus, opacus,

Nobis ignotus, nostro nimis orbe remotus.

895

Editor nimia cataclismi prominet unda.

Qui Tempe totus modo nomen habet "paradysus",

Huc quod translatum sonat "hortus deliciarum".

Hunc fore terrenum nullatenus est dubitandum,

Qua uitae lignum uiret hac uirtute uocatum,

900

Gustans ex illo stabili quia uiueret euo,

Nec nece nec senio defecisset neque morbo.

In medio positum stat quoddam fertile lignum,

Primo cum reliquis sumens exordia lignis.

Nomen adheret ei prauumque bonumque sciendi,

905

Exitus ipse rei quod nomen contulit illi.

Fons ibi dissimiles unus quadratus in amnes.

Mittit eos nostrae uia subterranea terrae.

Estque Physon unus "oris mutato" dictus,

Gratia quod sit ei minor orbe sub hoc faciei,

910

Vilior ac multo quam quae manet in paradyso.

Hoc alio flumen uocat India nomine Gangen,

Circuiens omnem quod nunc Euilath regionem,

Gemmarum plenas aurique refundit harenas.

Inde Geon, "pectus" seu "preruptus" quoque dictus,

915

Ethiopum totam solitus circumdare terram.

Nunc etiam fluuium solet Africa dicere Nilum.

Tygris in Assyrios uadit ceu bestia uelox,

Nominis eiusdem cui conformabitur idem

Frugifer Eufrates, ita quem soluit parafrastes,

920

Israheliticae tangit uicinia terrae.

Prouida caelestis o dispensatio patris,

Exulibus nobis nonnulla simillima dantis

Illius patriae, nostrum genus exulat unde,

Eius et admoniti ciues mereamur haberi,

925

Formaque prauorum summersio stat Sodomorum

Vt pateant nobis uestigia perditionis,

Vnde profunda lacus uigilantius aufugiamus.

Obseruare sibi custos homo fit paradysi

Ne de peccato se perdat et exulet horto,

930

Exercens operis non anxietate laboris

Sicut adhuc roseo quis quando deambulat horto,

Transplantans flores hilaris diuersicolores:

Sic studet huic operi uix ut queat inde moueri.

Non labor illud opus quod agit sic exhilaratus.

935

Dirige, pneuma, uiam per signa per allegoriam.

Tu donum Domini, tu gratia par tribuenti,

Numinis afflatu da dicere digna relatu,

Et calamum linguae secreto flumine tingue.

Celari uerbum stat plurima gloria regum.

940

Gloria magna Dei mysteria pandere uerbi,

Gloria magna sacras inuestigare loquelas.

Aecclesiam Christi plantatio respicit horti,

Dicunt "conclusum" quam cantica drammatis "hortum",

Valde formosum meritis et deliciosum.

945

Ille superficiem terrae fons qui rigat omnem

Alludit Christo salienti fonte paterno,

Qui fluit aecclesiae lauacro uerboque rigandae.

Hii paradysiaci fontes, noua sidera caeli

Dant oculos cordi, uirtutes quatuor orbi.

950

Significatiuis stant haec animalia formis:

Qualiter ipse Deus homo sit docet ore Matheus.

Fert Lucas uitulus quia sit patria hostia Christus.

Victorem mortis narrat Marcus leo fortis.

Christum fert ales caelos penetrasse Iohannes.

955

Facta redemptoris sic sunt titulata figuris:

Est homo nascendo Christus uitulus moriendo,

Est leo surgendo, uolucrum rex astra petendo.

Conuenit et membris capitis facies quadriformis.

Iustus pollet homo recte ratione fruendo.

960

Stat similis uitulo uiciis se mortificando,

Est aduersa leo securiter exuperando,

Est aquile similis uigil insistendo supernis.

Sunt testes Christi precones quatuor isti.

Sed que uel uidit testatur quisque uel audit,

965

Testibus atque tribus stat uerbum siue duobus.

Sunt super auditis duo testes et duo uisis.

Stant uisu testes Matheus itemque Iohannes.

Narrant quae Christo coram didicere magistro.

Auditu uerbi satagunt duo testificare:

970

Marcus ut a Petro didicit, Lucas quoque Paulo.

Sed quia multo plus ualet astipulatio uisus,

Debent finales medios includere testes.

Et quia debuit his preconibus ac paranymphis

Vnica sponsa Dei populo sub utroque uocari,

975

Iudeis gemini duo sunt ex gentibus orti.

Hinc in lege noua sunt quatuor atque uetusta

Sanctis uisa uiris formis animalia miris,

Testes diuini tot pretitulantia uerbi.

Stat uerbi preco ueluti speculator in alto,

980

Et circumspecta qua uita sit eius et alta.

Ille cadens oculos retinet peccator apertos

Qui suadet recte sed spernit uiuere recte,

Ceu medicus populum cum pastor uadit ad egrum,

Se male commendat si uultu uulnera gestat.

985

Qui tollunt mores quam qui res deteriores,

Nam distant rerum dampnis dispendia morum.

Mentis tempestas est culminis ipsa potestas,

Qua nauis cordis huc illuc pellitur undis.

Iusticiae nimiae non sis homo sed moderatae.

990

Singula si zeles peccantibus, est ubi pecces.

Iusticiam Domini potius debes imitari,

Qui nunc ignoscit peccantibus et modo punit.

Sit cum temperie pro tempore lex grauis in se.

Omnia condempnat, neque ius neque gratia donat.

995

Sit pietas matris uicae disciplinaque patris.

Consulat hec iuste sed seuiat illa benigne.

His debes oleum sed et his infundere uinum

Vt modo sustentet baculus, modo uirga flagellet.

"Messias" rite titulatur in arbore uitae

1000

Sanctus sanctorum qui fructum fert meritorum,

Ad quem quisque manum protendens uiuet in euum.

Est aliud lignum stans arbitrii quoque signum,

In medio nostri quod amat discretio poni,

Ast indiscrete quisquis gustauerit inde,

1005

Heu tangens uetitum morietur morte parentum.

Sub Domino positus legem cepit protoplastus,

Ex qua susciperet mandatum per quod haberet

Premia seruator, pariter penas temerator,

In quo precepto perdisceret experiundo

1010

Quod uirtus humilis subiectio forma timoris,

Culpa quod est grandis presumptio forma tumoris.

Lex erat "ex omni ligno comedas paradysi

Sed non ex illo, fluit unde scientia dampno".

Lex obseruanti bona iustaque transgredienti.

1015

Dum iubet, exercet, uitio dum uindicat, arcet

Ne nos arbitrii tradat iactantia morti.

Nemo fuisse malum putet illius arboris usum,

Predicto casu Deus arcet cuius ab aesu,

Nam fuit excessus precepti causa reatus.

1020

Nos qui membra sumus Christi mandata tenemus

Vt satagamus ali de fructu spirituali,

Carnis et illecebras sit declinare uoluntas.

Quod iam factus homo custos operatur in horto,

Hoc est quod uerbum de uirgine iam caro factum.

1025

Est caput aecclesiae, quam seruans plantat ubique,

Hic in carne manens uerbum quod dixit adimplens

"Quos das, abba, tuo seruos in nomine seruo".

Terra, uoluptatis fluuiis humecta quaternis.

Per quasdam uenas properantes dirigit undas,

1030

Peste fatiscentem quas nostrum mittat in orbem.

Et quia per lauacrum mortalibus est redeundum,

Disponente Deo uenit hic aptissimus ordo,

Fiat ut hoc ipsum modo nos recreans elementum,

Nobis et terrae commune, parens ruit unde,

1035

Spiritus ut, mundas faciens baptismatis undas,

Quas ibi sanctificat uenientes huc benedicat

Fecundator aquae, fit qua reparatio uitae.

Mentis diuinae dixit Deus in ratione

"Non est quippe bonum hominem sic uiuere solum.

1040

Auxilium natis par iungamus generandis".

Sic hodie semen habet in tellure iuuamen

Quando uirgultum stat in his ambobus adultum.

Christus et aecclesiam matrem iungit sibi nostram,

Estque sui similis iam nunc habitudine carnis,

1045

Formatis terrae uiuentibus aeris atque,

Presentauit Adae diuina potentia queque

Vt pertractaret quo nomine quodque uocaret

Quantum prestaret cunctis ut et iride uideret,

Distinguens proprie tam nomine quam ratione.

1050

Nomen ad Hebraicam sumpserunt singula linguam,

Appellat uarie que nunc scissura loquelae.

Nomen id eius erat, Adam quodcumque uocarat.

Sicque tuis membris noua nomina, Christe, reponis,

Vt de te loquitur sacra lex quae uera fatetur

1055

"Appellabo meos alieno nomine seruos".

Adiutor quisquam similis non extitit Adam.

Calcauit solus torcular in cruce Christus,

Cui nequit aequari quis siue secundus haberi.

Caeli uirtutes Deus excessus super omnes

1060

Pre natis hominum Dauid ait hunc speciosum.

Mortis Adam speciem tulit experiundo soporem,

Cui uelut oppresso propter mysteria somno

Carne repensandam Deus e costis tulit unam.

Quam per Adam firmam simul edificauit in Euam,

1065

Gnarus ut hic fragilis sit sortis et illa uirilis.

Est immissus Ade sopor aut excessus obinde

Vt quae nesciret uigilanti corde uideret,

Atque sacramenta iam raptus ad interiora,

Mente uidens oculis secreta Dei quasi clausis,

1070

Diceret euigilans et sacramenta prophetans

"Hoc os ab ossibus est, caro carne mea simul haec est".

Est quia sumpta uiro nomen tenet Eua "uirago",

Ergo patres linquet sponsaeque suae uir adheret.

Filius e caelo descendit patre relicto,

1075

Mortalis fieri dignatus imagine serui,

Et pro carne suam matrem liquit synagogam,

Hesit et aecclesiae iunctae sibi credulitate.

Virginis in thalamo sociata fuit caro uerbo.

Aecclesiam carni coniunctam credimus

1080

Sit caput et corpus caro totus ut unica Christus.

Sponsus in orbe suam moriens nobis dedit arram,

Hac ut amemus eum esse quandoque daturum.

Ante sopitus Adam costa corroborat Euam,

Et contra fragilis recipit concambia carnis.

1085

Christus mortalis naturam conditionis

Mutuat a nobis, commercia dans deitatis,

Aecclesiae robur dormitio cuius habetur.

Mutua compago, uir adherent atque uirago.

Christus et aecclesia iunguntur carne sub una,

1090

Nam Christi corpus nos singula membra manemus:

Pluribus ex granis ceu fit confectio panis,

Ex uuis uinum, fit multis cordibus unum.

Non dixit "fecit" "formauit" siue "creauit",

Sed potius dixit "costam Deus aedificauit"

1095

Ceu quoddam templum quod nos sumus utpote sanctum

Subuersis templis in corde supersticiosis.

"Is" ut ab Hebreo uenit "issa" uiroque uirago,

Christus itero sponsae nomen denominat a se.

Factus Adam primus monogamus atque secundus

1100

Nubere quo doceat semel, ad tedas semel ibat.

Hinc erit ex uenia, non precepto, digamia.

Ad clerum digamus non prouenit, inde uidemus

Quod non legalis digamia sed est uenialis.

Nudus uterque fuit, nondum pudor ullus adhesit,

1105

Angelicae uitae uestiti sunt quia dote.

Non aduersari caro cepit adhuc rationi.

Nil oculi prauum cognoscunt, cor ubi purum.

Ad uitium turpi nudantur ut omnia cordi,

Contra sic animus nudum sibi uestit honestus,

1110

Callidior cunctis animantibus affuit anguis,

Fistula demonii per sibila consona fraudi,

Nil referens proprii, prolati nescia uerbi,

Sicut gentiles aditis ab Appolline uates

Aut arrepticii respondent multa coacti,

1115

Si quid opus fuerit quibus exorcista requirit.

Hic magis infirmam se uertens dixit ad Aeuam

"Cur interdictum uobis est mandere fructum

Ex omni ligno quod in hoc producitur horto?",

Aeua, memor uerbi, responsum reddidit angui

1120

"Vescimur ex ligno quod germinat in paradyso,

Sed uetat edictum Domini nos tangere fructum

Illius ligni medio quod cernitur horti,

Hoc ubi uescamur ne forte simul moriamur".

Dixit ad haec anguis pre calliditate bilinguis

1125

"Dii mage uiuetis, semel illo si comedetis,

Mox necis expertes prauumque bonumque scientes.

Decipulam serpens astu parat ista requirens.

Quae respondisset ut inexcusabilis esset,

Cum legem nosset nec adhuc oblita fuisset,

1130

Nissibus ut lentis non passibus anguis apertis

Atque minutatim prorepit sic pedetemptim,

Labitur in uicium peccantem massa per unum.

Sic ab amore Dei clam motus deficiendi

Lubricus opprimere tardos solet ut bona terrae

1135

More petant pecoris formam perdendo creantis

Vt decus est homini sub imagine uiuere summi,

Esse parem pecori sic dedecus insipienti.

Qui causa propriae uirtutis comperiendae

Vt coluber per se, uelut ad medium, ruit ad se,

1140

Sic Adam Domino dedignans esse sub ullo,

Ceu pecus a summis alienus, proximus imis,

Viribus effusis ope non redit absque uacantis.

Simplicibus queri solet hoc mirumque uideri

Cur homo permissus sit temptari ruiturus,

1145

Sed ratio paucis respondens obuiat illis

Non hominem dignum tunc laude fuisse, futurum

Si bonus hinc esset quoniam malesuasor abesset,

Spernere cum posset suadelam si uoluisset,

Nec superaturus hominem foret hostis iniquus

1150

Ni strauisset Adam prius extollentia quaedam,

Huius malleoli percussu digna retundi,

Disceret ut de se quam falsa putauerit ipse.

Ecce uetus uerbum nichil obstat credere uerum.

Inflat uicinam se spiritus ante ruinam.

1155

Ast humilis magnam reprimit cor ante coronam.

Auctor liuoris, caelestibus actus ab oris,

Aera rus pontum meruit pro carcere tantum,

Aera sicut auis, rus ut pecus, equor ut anguis.

Heret fastus aui, pecudi gula, luxus et angui.

1160

His temptamentis uersatur in his elementis

Humano generi non cessans insidiari.

Dicitur ergo Satan uolucer Vehemoth Leuiathan,

Ales sublimis, auidus bos, lubricus anguis.

Exprimit haec aliis Scriptura prophetica formis,

1165

Dicens eruca seu bruco siue locusta

Florentes animi uirtutes commaculari.

Conuenit erucae luxus fastusque locustae

Et gula pro nimio stat uentre simillima bruco.

Quod luxu remanet cessante superbia tollet.

1170

Mentis agrum ledit gula quando superbia cedit.

Lassescente gula bona cordis deuorat ira.

Quod cecidit fastu sic hostis uindicat astu.

Fingit multiplices fallendi callidus artes.

Vult antiqua nouis dispendia soluere lucris.

1175

Vult omnes cadere quia se sentit cecidisse.

Accipit indignum sibimet succedere limum,

Se uelut argueret, sua cum loca terra teneret.

Hinc inimiciciae iuuat hinc certamen finire

Vt saltem neuter teneat quod perdidit alter.

1180

Bos presepis eget, canis hunc abstemius arcet.

Stans uelut incude, sublime quod est, uidet omne;

Vt paleas ferrum simul aes putat ut putre lignum;

Absorbet fluuium nec deputat id f ore magnum,

Promittitque sibi Iordanis ut influat ori:

1185

Hic est temptator malesuasor et insidiator,

Incentor uanus, uetus hostis, predo profanus,

Spiritus erroris, uagus efferus exitialis,

Exactor dirus, draco magnus, apostata primus,

In genus humanum permissus habere duellum

1190

Quo superare malos habet atque probare benignos.

Est ubi cedenti confusio, gloria forti.

Sic seruit Domino nolens quia noluit ultro.

Quod ualet est equum, sed quod uult semper iniquum.

Ante quidem uelle potuit prauumque bonumque,

1195

Sed quia preposuit prauum, bonitate carebit.

Vt rabiosa canis per tempora longa catenis

Vincta nocet nulli nisi qui coniungitur illi,

Et morsu meret subito sibi quisquis adheret,

Bestia sic mille capitum, sic Cerberus ille

1200

Latrat suadendo, non mordet uim faciendo,

Tramite diuerso si disiungamur ab ipso.

Grandem conflictum suscepit in hoc homo pactum

Vt si congresso succumberet ipse tyranno,

Qui suadere uelit, non autem cogere possit,

1205

Et pater et nati simul essemus morituri,

Mortales homine mox et caderemus utroque

Cum Deus ex anima de carne recederet illa.

Quod si temptantem constans ruefecerit hostem,

Vitales homine secum staremus utroque.

1210

Tunc patribus uiuis fieret successio prolis.

Libera concubitus macula meroreque partus,

De ligno uitae sumendo cibaria uitae,

Donec, decreto numero sine morte repleto,

Ferret in angelicam nos transformatio uitam.

1215

At pincerna necis necnon homicida feralis

Tractat ut hunc arte sternat. non pugnat aperte.

Exitiale malum parat in serpente uenenum.

Molitur lateri uulnus, fugit ante uideri,

Parte sub aduersa facit ire domestica tela,

1220

Sic e uicino cupit exultare tropheo.

Letifer illicitum suadet decerpere pomum.

Vt commendet Adae sat magnificat prius Aeaue,

Amborumque fidem satagit corrumpere pridem.

Argumentosae circumstat more sophistae

1225

Vnum quippe Deum nullatenus esse colendum,

Ex esu pomi cui possint aequiperari

Quo ualeat parium fieri natura deorum.

Pendant conatur nichili, Deus unde minatur.

Euum sperandum fore, nil de morte timendum.

1230

Haec per uerba metus necis est ubi corde remotus,

Tedet eos Domini simul eius legibus uti.

Et captu pomi cepit subrepere cordi

Quando bonum nosset Deus inuidus ut uetuisset.

Mente sat data pomum considerat Aeua

1235

Tam pulchrum uisu quam delectabile gustu.

Accipiens uetitum ludit delusa maritum,

Et sibi semesum subito commendat in aesum.

Pro dolor, his hominem mors morsibus iuit in omnem.

Pro pudor, humanum genus est mortale per unum,

1240

Impos non cadere conuersa conditione.

Vt reor, hac pragma uetus est ortum paradigma:

Fons sue turbatur, porcellus in hoc adaquatur.

O quod non nouit natura nefas homo tradit.

Cogit inauditum facinus cognoscere mundum.

1245

Omne genus uitii simul hesit transgredienti.

Angelus e caelo pulsus uel Adam paradyso

Possunt testari loca mentem nulla tueri.

Loth fuit in Sodomis sanctus, reus ad iuga montis.

Sit studium nobis terra positis Babylonis

1250

Ad mortem nostras non sic aperire fenestras,

Mentem lasciuis oculos auertere uanis.

Femina uidisset nisi lignum, non tetigisset.

Magna licet uirtus grauitatis polleat intus,

Attamen exterius clamant puerilia sensus,

1255

Et nisi frenati cedant mentis grauitati,

Compellunt animam grandem committere culpam.

Metropolis mentis quinis est condita portis.

Has aperit clausas discretio claudit apertas

Ne maneat uirtus foris aut uitium ruat intus.

1260

Ilico libertas perit, intrat quando uoluptas,

Stabat Adam medius, altrinsecus uxor et hostis.

Vxor in auxilium data dat miserabile damnum.

Ense cadit proprio, fauet hosti capta uirago.

Soli persuadet quod mox ambobus obesset.

1265

Prospera quae data sunt sic in contraria cedunt.

Quod uermis ligno facit uxor iniqua marito.

Illum dente malo rodit ceu ligna teredo.

Sensus corporei sunt sicut equi furibundi.

Est instar currus caro, mens qui presidet eius,

1270

Sed nisi frenet equos auriga uiriliter illos,

Currum subuertunt, rectorem precipitabunt.

Est itidem pueri corpus uice mens pedagogi.

Virtuti mentis cedat lasciuia carnis.

Qui domitet carnem rex interior tenet arcem,

1275

Spiritus immundus de nostro pectore pulsus

Qualiter introeat foris oppugnando laborat.

Victus ab hoste malo primus pater in paradyso

Si per se cecidit, per Iob in stercore uicit.

Hostis adhuc hominem per primam decipit artem,

1280

Et facit in mundo quod fecerat in paradyso.

Suggerit infirmae carni uitium uelut Aeuae

Quod caro mox animo commendet ut Aeua marito

Suggerit. incendens caro concipit, annuit et mens.

Primo congredimur, tum uincimur, inde ligamur.

1285

In tribus his gradibus procedit quisque reatus.

Verum commissae tria sunt discrimina noxae

Stantis in affectu uel in effectu uel in usu.

Has culpae species tres accipimus quasi mortes:

Mors latet una domi cordis uenus orta cubili,

1290

Egreditur limen peragens mors altera crimen,

Fetet ut in tumulo mors usu tercia longo.

Signauit triplicis Deus haec discrimina mortis

Quo defuncta domi surrexit nata Iairi,

Quo uiduae genitus pro porta fit rediuiuus,

1295

Quo rediit Lazarus iam fetens quatriduanus.

Stant uelut in scala mala peior pessima culpa.

Quae defuncta domi iacuit uitio leuiori.

Haec duo per uerba reuocatur "surge, puella",

Ast adolescentem peiori morte iacentem

1300

Vox in uirtute "iuuenis, dico tibi, surge".

Vitae dum reddit, duo uerba prioribus addit.

Virtutis tantae mors est deterrita uoce.

Pessima mors Lazari pro consuetudine turpi

Commoti Christi patet ex habitudine tristi,

1305

Vnde bis infremuit fleuit quoque uociferauit

"Perge foras, Lazare" hoc est "commissa fatere".

Motu mesticiae Dominus nos transtulit in se

Cum tam grande scelus committimus ut doleamus.

Turbauit sese turbatus non aliunde.

1310

Sternit iter Dominus qua nos transire queamus.

Ille suo corde Dominum facit euigilare,

Imperet ut uentis et fluctibus in rate mentis

Qui se culpando sua flet delicta fremendo.

Certa resurgendi spes est in uoce fremendi.

1315

Nos ubi criminibus inmanibus allicit usus,

Paruula uel nulla decepti credimus fila.

Non occultantur sed diffamanda putantur.

Dicere "clamorem" solet hoc sacra lectio crimen.

Postquam primeui gustarunt toxica pomi,

1320

Protinus illicitum senserunt corpore motum.

Spiritui legem didicerunt membra rebellem.

Quae prius haud inerat sub eis prurigo titillat.

Poena peccati sic deditus est homo liti,

Noluit uniri quia pacifice deitati.

1325

Qui ruit elatus, sic est in se superatus.

Cum uitiis habitum sed idem miserabile bellum.

Pacis perpetuae tamen est prestantius in spe

Quam captivari dominantibus et famulari.

Aduersum Satanan decet exercere palestram

1330

Chrismate perfusos mundique cupidine nudos

Ne ualeant uncti pre lubricitate teneri,

Ne manus hostilis se uestibus inserat ullis.

Membra satellicio prebes iniusta sequendo.

Nunquam conuincis dum uires das inimicis.

1335

Aut uix aut tarde reparas te uictus ab hoste.

Si cadis elisus multa uirtute renisus,

Es uenia dignus quia uictus non nisi lassus.

Quatriduum mortis nota culpae stat quadriformis.

Est ab Adam prima, gemina lege secunda,

1340

Tercia fit uetula transgressa, quarta nouella.

Agnitus est oculis excessus ad illud apertis.

Visus discipulis aperitur fragmine panis,

Non quod quis clausis obtutibus esset in ipsis

Sed quibus ignotum nouiter nouere magistrum.

1345

Admoniti culpae se nudos erubuere,

Decidit insontis uitae quia candida uestis.

Quae prius inueniunt ideo perizomata texunt.

Ah, consternatos pudor et timor afficit ambos.

Post mediam lucem Phebo minuente calorem,

1350

Vergit Adam nocti, faciens contraria luci,

Quod solem uerum mouet occasum subiturum

Qui uespertinas ideo spaciatur ad auras,

Significans hominem liquisse suam stationem,

Frigore torpentem, calidum quia spreuit amorem.

1355

Inde requirit eum, nec ob hoc quod nesciat illum

Sed quo monstret eum sibi nesciri quasi dignum

Quem sua uita Deus iam deseruisset omissus.

Nomine sed reuocat clemens pater ut resipiscat:

"Dic ubi nunc es, Adam" quasi dicat "cerne ruinam".

1360

De loculo Lazari par percontatio Christi:

Quo posuistis eum? Querit quasi nesciat illum,

Ceu "peccatorem" dixisset "nescio talem.

Lux mea non habet has in cognitione tenebras".

Cur, homo, non cernis tua crimina, cur modo spernis

1365

Te prius in faciem nunc et post terga monentem.

Desperabiliter tecum facis et pereunter.

Non uult ulcisci suadens peccata fateri

Qui te spretus amat, post terga "reuertere" clamat.

Et respondit Adam cupiens defendere culpam

1370

"Vox tua quae sonuit paradyso me stupefecit,

Et quia nudus eram, pudor afficit, ergo latebam".

Sed nec ab occasu neque deserto nec ab ortu

Falcem iudicii uia nulla patet fugiendi,

Nec locus est ullus quo deliteat fugitiuus

1375

Vndique presentem renes et corda uidentem.

Qui penetrat solidum, qui clausum cernit apertum.

Cui clarent latebrae, cui cor loquitur uice linguae.

Hi magis abscondunt Dominum sibi qui male uiuunt.

Ipsis illius pateat ne gloria uultus.

1380

"Qui persensisses", Deus inquit, "nudus ut esses,

Quem uetitum nosti nisi quod fructum tetigisti?"

Dat Deus aduerti sunt hinc oculi quod aperti

Vt cognouisset quia secum culpa fuisset.

Dixit Adam de se cupiens crimen remouere

1385

"Quam mihi donasti sociam dedit atque comedi".

Prosequitur culpam Deus et se uertit ad Aeuam

"Quod uetitum nosti quare transgressa petisti?"

Vxor ait de se cupiens crimen remouere

"Hic quem formasti colubro decepta comedi".

1390

Non querens crimen Deus ultra dixit ad anguem

"Tu reus hoc facto damnaberis ex maledicto".

A Domino per Adam preceptum uenit ad Aeuam,

Porro nefas in Adam ruit a serpente per Aeuam.

Quod nunc a Domino perquiritur ordine uerso.

1395

Inde requiruntur quo crimina confiteantur,

Sic et confessis status eueniat uenialis.

Anguem de culpa manet inquisitio nulla.

Pena multandum, non ad ueniam reuocandum.

Heu fastu miseri nequeunt commissa fateri.

1400

In Dominum noxam uir uult remouere per Aeuam,

Inque creatorem causam trahit Aeua per anguem.

Plus onus ingeminant heu quod leuigare laborant.

Accusant non excusant se dum male purgant.

Dissimulata doles quid uulnera, postuma proles?

1405

Quo piguit cadere cur te libet usque iacere?

Non aperis morbum, mauis defendere clausum.

Occultans uicium, sub opaca fugis foliorum.

Vnde pudenda tegas tua succinctoria portas.

Que te succingat per lumbos ficus obumbrat.

1410

Illecebrosarum prurigine deliciarum

Sic inhonesta bonis sua uelat ypocrita uerbis,

Dulcibus ut foliis operum sine fructibus ipsis,

Aeri uel stagno par albatoque sepulchro,

Nam sonat aut splendet falso nitet introque fetet.

1415

En fragilis multum ficulnea non petit altum.

Tam manet ad fructum sterilis quam mollis ad usum.

Nathanahel uerus post Israhelita futurus,

Donec adhuc steriles habuit pro carne labores,

Stratus per membra, ficus requieuit in umbra.

1420

Quisquis amat culpam, factoris prouocat iram.

Peruigil obserues, mala plurima ne coacerues.

Non exanclatus nocet ut sentina reatus.

Paulatim minimis implentur flumina guttis.

Vel metuas numerans si contemnis mala pensans.

1425

Ordine saxa sinus legit, ordinie crine caremus,

Cum delictorum sanet confessio morbum,

Morte perit celans, uiuit peccata reuelans.

Ex magno uitium fit in ostendendo minutum,

Culpa iacens crescit neque semper inulta putrescit.

1430

Vnus ait Solon e septem "gnothi seayton".

Pars est iusticiae prauum cognoscere sese.

A nobis scimus non esse bonum quod habemus,

Fit quando meritum caelestis gratia nostrum.

Huic Deus ignoscit quisquis sua crimina noscit,

1435

Vt soleas carnis, homo, detege uulnera cordis.

Vulneribus calidis appone malagma salutis,

Faeces funde mali, complende liquore salubri,

Vt manus archiatri citius queat iride mederi.

Lippe, malum soli quod habes imponere noli.

1440

Splendida lux oculis quid iniqua uidebitur egris?

Te nimis accuses, Dominumque per omnia laudes.

Huic assignabis bona quae uel habes uel habebis,

Attribuesque tibi quicquid portabis iniqui.

Tecum iudicii uersetur imago futuri,

1445

Teque sedens animus uelut arbiter arguat intus.

Sit uice carnificis timor et mens conscia testis.

Hinc animae sanguis lacrimis fundatur obortis,

Preteritisque malis doleas caueasque futuris.

Quo reparanda salus nunc acceptabile tempus.

1450

Hic locus est operum, post hunc sequitur meritorum.

Non differ nocti qua nemo potest operari.

Sit tua per prumam fuga uel per sabbata numquam

Cum te lex longe seu tempestas uetat ire.

De stratu surgas quo languidus ante iacebas,

1455

Atque tibi sternas, melius quo post requiescas.

Inuidiam pellas, orans ubi pectora tundas.

Vires orandi mensura ministrat amandi.

Si cupis audiri Domino, quae dixerit audi.

In cassum flere trepides lateremque lauare.

1460

Petrus perfidiae casum defleuit amare.

Et quod purgauit per planctum non iterauit.

Post amor affirmat quem ter timor ante negabat.

Seruilis timor hinc sed liber amor fuit illinc.

Abnegat, ancillae quia uerba perhorruit ille.

1465

Redde uicem menti, caro, pro te sepe dolenti.

Prospice post ueniam grauiorem sumere poenam.

Postquam sanans, non sis ingrata salutis.

Aufert ingratis Dominus data munera gratis.

Non offende tuum pro libertate patronum.

1470

His est addictus seruus quibus est homo uictus.

Culpae pro nimia non desperato ruina,

Gratia nam superat miserans ubi crimen abundat.

Dauid Zacheum Petrum perpende Matheum,

Olim crudelem Saulum perpende latronem.

1475

Hinc Aegyptiacam menti propone Mariam.

Presto diuerse sua sunt solatia culpae.

Qui crucifixerunt Dominum, ueniam meruerunt.

Qui cordi tribuit gemitus ita spiritus inquit

"En ego suspiro pro uobis ordine miro,

1480

Qui pro peccatis sum propitiatio gratis".

Pneumatis est uere blasphemia spem dehabere.

Si nondum traheris de patre precare traharis.

Interimit quosdam spes, desperatio quosdam.

Spes, ad delicias, perimit dum laxat habenas,

1485

Enecat hos sine spe timor, hos spes absque timore.

Hos dubius finis retrahat, status hos uenialis.

Peccatum, fili, peccato iungere noli,

Nec dicas "frustra Domini miseratio magna".

Criminis usura fac sis immunis ab illa,

1490

Ad stragem mentis qua sordet sanguine sanguis.

His quasi criniculis restim facis unde traharis.

Hinc tenebras homines mittuntur in exteriores,

Tanquam resticulis manibus pedibusque ligatis

Quando reuertendi non est locus aut operandi.

1495

Ad Dominum ueniae status est concessio culpae.

"Peccaui" uerbum, trissilaba dictio tantum,

Quatuor atque trium scelerum tot literularum.

Queso, salutiferum ne spernas tam breve uerbum.

Ne pereas linguae credis te sepe disertae.

1500

Vt uivas uerbo potius te crede superno.

Spes non confundit quia Christus fallere nescit.

Quam suauis disces Deus est ubi sic resipisces.

Dans opus et uelle, sua dona remunerat ille,

Conuersis presens, subterfugientibus absens.

1505

Si memor et pauidus semper facis ista beatus,

Omnibus admissis Domini pietate remissis,

Denique seueram uitabis iudicis iram.

Iuit in inficias ut uterque parens miserandas,

Serpens femina mas dant criminis ordine poenas.

1510

Ordine peccati tribus est data poena patrati.

Qui docuit uitium damnat sententia primum:

"Causa mali serpens eris ultra pectore serpens".

Pectore qui gressus recto fuit amodo pressus.

"Stratus tellurem comedes quoque materialem,

1515

Ante legens herbas et ligni germen in aescas.

Insidias generi facis et pateris muliebri,

Femina ceu capiti, nimis insidiabere calci".

Irrationalis coluber nota spiritualis.

Huic dedit exuuias qui Tartareas colit umbras.

1520

Artes per mille querit quem deuoret ille,

Serpit ad humanum cuius uersutia damnum.

Pellax cottidie prorepit pectore uentre.

Ducit ad effectum dum luxum corde receptum,

Dum ruit in peius peccator, erit cibus eius.

1525

Qui delectatur terrenis, "terra" uocatur.

Qui uiuendo uetus homo priscos induit actus.

Est "caelum" dictus, pia conuersatio cuius.

Qui uiuendo nouus homo priscos exuit actus.

Terra uelut caelo, sic distat iustus iniquo.

1530

Ordinat ille throno se iudicis, ille scabello.

Iudex est alter, sub lege locabitur alter.

Iste quidem flammae se preparat, ille coronati.

Ille uenenosus coluber, uitiis maculosus,

Aecclesiae finem subuertere uult quasi calcem

1535

Vt uel fine ruat cum prima pericula uincat,

Quando superba suum patitur uictoria casum.

Cui caput atteritur si suasio mox abigatur

Ne caro concipiat semen quo culpa resurgat,

Vltrix iride ream sententia transit in Aeuam:

1540

"Vi multa paries, multos patiere labores,

Nunc ancilla uiri quae consors ante fuisti".

"Vita" sonans vel "ue" fuerat spes Aeua dolorque.

Nunc dolor est mortis quae spes fuit ante salutis.

Ex tunc poenalem suscepit femina legem,

1545

Quae partum partim dolet interlunia partim.

Nunc infantiles gemit ipsa puerpera sordes,

Nunc fragiles uires meret stabilesque labores.

Femina communem poenam dabit et specialem:

Communem mortis, propriam pariendo doloris.

1550

Parens ante uiro spontanea sicut amico,

Cogitur ut domino seruire subacta marito.

Bis quia deliquit, sic factis digna recepit.

Respicit aecclesiam labor iste per allegoriam,

Quae patitur plures conceptus atque dolores.

1555

Dum Domino subolem parit istic spiritualem,

Recte uiuendo conformans atque docendo,

Haec subiecta Deo timet exultatque tremendo.

Qui motus eius cohibens dominabitur eius,

Exin cepit Ade uitium censura ferire.

1560

In faciem ponit culpam Deus indeque punit:

"Te petit attentum uox coniugis at mea surdum,

Quod uetitum nosti quia de ligno tetigisti.

Terra tuis ideo maledicta laboribus esto.

Hanc operando tuam duces per tempora uitam.

1565

Cultori spinis tibi terra uirebit acutis.

In sudore tui uultus dabitur tibi uesci

Donec in occasum puluis uenias ut in ortum,

Nam tibi finalis cinis est et materialis".

Terram uiuentum perdens colit hanc morientum.

1570

Qui panem uiuum fastidit edit periturum.

Pane fidelis ali solet Agni spirituali,

Quem contemplari cupit insudando labori,

Vnde saginatur postquam fornace probatur.

Transgressoris Adae peccatum suppliciumque

1575

Conditor hoc aequus pater intulit illud iniquus.

Sunt duo radicis mala non incognita ramis,

Sed bona foecundus duo fert ab origine mundus.

Primum prima bonum tribuit benedictio rerum,

Multiplicans germen, cui propagatio nomen.

1580

Rebus crescendi uim dans terramque replendi,

Hac prius impleuit mundum Deus et requieuit.

Est largita bonum bonitas diuina secundum

Ad reliquum semen, cui conformatio nomen,

Vnde manus Domini non cessat adhuc operari.

1585

Munera naturae non abstulit haec uiciatae,

Poena peccati licet esset subdita morti,

Nam si subtraheret, nil prorsus congeneraret.

Propagarentur nisi res non progrederentur.

Iam defecissent homines nisi concubuissent.

1590

Sic semen muscam seruatur adusque minutam.

Quamquam sint Domini nutu steriles aliquanti,

Humano generi tamen est data uis generandi.

Primis coniugibus quondam concessa duobus

Non tamen est talis modo propagatio prolis

1595

Qualis tunc esset si nulla ruina fuisset.

Commoda cum dampnis predicta fluunt uelut amnis.

Cur interdicit maledicere qui maledicit?

Cur non intrabunt paradysum qui maledicunt?

Verum de geminis oritur maledictio causis:

1600

Illam uel iusta promunt uel liuida uota.

Profert iudicii Deus hanc examine iusti.

Audiit hinc Abraham "maledicentes maledicam".

Hanc per iusticiam dampnat maledictio terram.

Sancti cum feriunt aliquod facinus maledicunt

1605

Iusticiae merito non inuidiae maledicto.

Dona Dei Symoni "Symon", inquit merce petenti

"Migret in exitium maledicta pecunia tecum".

Paulus Alexandrum dedit ex anathemate fabrum,

Carnis in interitum cupiens anima fore saluum.

1610

Spinas terra uiri generat maledicta labori.

Hic incentiuum caro dum profert uiciorum,

Quae lanugo situ salsugo iacet sine fructu.

Hanc aret exterius timor, hanc amor excoquat intus.

Irriguum supra compunctio prestet et infra,

1615

Perdat ut humores mala consuetudo priores.

Cum semper stanti uinctus fuit almipotenti

Felix stabat Adam, sed post, ineundo ruinam,

Audiit "Esque cinis, simul in cineremque redibis".

Hinc homo qui stabilem uitae dimisit honorem,

1620

Aetatum gradibus ruit occasum petiturus.

Is quoque Momento quo uiuit cottidiano

Crescens, decrescit quoniam cum tempore transit.

Quid prosunt fasces, quid opes, quid fama, quid artes?

Vita super terram uapor est, apparet ad horam.

1625

Transit ut hospes auis uel uentus missile nauis.

Carcer et exilium mare nox uallis lacrimarum.

Approbat hoc infans mundum cum fletibus intrans

Ceu sibi presagus quod multa sit hic doliturus.

Terra uenenosas post lapsum germinat herbas.

1630

Denegat arboreum partim uelut arida fructum.

Multa nociva parit, modo corrigit hos modo punit.

Insultans homini recolit primordia dampni.

Mortalis uitae mala quis queat enumerare?

Quam labor atque dolor, timor et tumor urget et error,

1635

Insidiae, liuor, sensus priuatio, torpor,

Ira, minae, bellum, uis, circumuentio, furtum,

Somnus et ambito, blasphemia, feda libido!

Octo modi penae testante manent Cicerone:

Inprimis dampnum, tum uincla, deinde flagellum,

1640

Talio par meritis, ignominiae sequitur uis,

Exilium, tum seruicium, mors finis eorum.

Quando, creatura, toleras, homo, uerbera dura,

Et rerum stimulis quotiens agitaris acutis,

Haec aduersa tuae debes asscribere culpae.

1645

Quando Deo renuis seruire, par illa doceris.

Corripit occultam percussio publica culpam.

Cum resilis sursum, te flectit pena deorsum.

Viribus aut agili cursu presumere noli.

Bestia te uincit, te uilis musca preibit.

1650

Si te formosum dices in litore uisum,

Gloria te floris superat uel penna pauonis,

Vilibus ex rebus sublimia fracta uidemus.

Mittitur ad fastum Pharaonis musca domandum,

Quem uir muscarum tenet ex compagine membrum.

1655

Quando flagellamur, cessent blasphemia murmur.

Nam patimur merito, patimur que iudice iusto.

Felices portat Domini manus atque flagellat.

Hinc doctrina rudes iuuat et custodia fortes.

Instruimur uiciis temptantibus atque flagellis

1660

Quod tumor ac mundus delectans est fugiendus.

Flatibus e magnis uires uelut accipit ignis,

Crescit in aduersis ita palma uiri pacientis.

Hunc tanquam silicem posuit Deus aut adamantem

Quem non emollit honor aut despectio frangit.

1665

Vt sapiens uerbis patiens temptatur acerbis.

Sparsit uirtutes Iob tactus uerbere plures

Sicut maiores tus fractum fraglat odores.

"Abstulit atque dedit Dominus" tuba ductilis inquit.

Tunc languor carnis est utilis atque salubris,

1670

Putrida languentis cum sanat uulnera mentis,

Inficiens intra cum uirus proicit extra,

Pellitur unde foris clandestina causa doloris.

Insontis uitae spoliati sunt ubi dote,

Haedinas nudos tunicas Deus induit ambos.

1675

Vult homo dum sese sublimior ac Deus esse,

Non modo presumptis caruit sed et ante retentis.

Quique stolam geminam possederat ante ruinam,

Existens homine prius immortalis utroque,

Nunc reus abiectus miser et quasi belua factus

1680

Induitur uestes, mortis culpae quoque testes,

Nam nece cum pereunt, tunicas animalia reddunt.

Vestit lasciuus petulantem turpiter haedus.

Hinc iudex operum purgatos fine dierum

Separat a foedis uelut agnos pastor ab haedis.

1685

Cultu fulget homo qui corporis immoderato

Sectator pompae mundi conuincitur esse.

Nec quasi sanctus sit quemquam sub imagine fallit.

At fidei normam professus religiosam,

Sordibus insolitis usus squaloreque uestis,

1690

Iam nimis intentos facit in se plebis ocellos

Cum non paupertas cogat sed sola uoluntas.

Possumus in reliquis ipsius discere factis

An hoc sincere faciat uel in ambitione,

Sunt quia sepe lupi sub ouina pelle cauendi,

1695

Quando cupita negat temptatio sed manifestat

An ouis in propria sit pelle lupus uel ouina.

Mox pater in uerbo cum pneumate personat almo

Nos exterrendo simili simul inproperando

"En homo nunc factus est ex nobis uelut unus,

1700

Per se discretus prauique bonique peritus.

Vos autem nostri stabiles sine fine ministri,

E ligno uitae comedat ne forte uidete,

Ex me primeuus dum desinat esse coeuus".

In caput inflatum sic pleniter est replicatum,

1705

Ante uenenosum quo fine petiuerit esum.

Protinus hoc dicto primus pater exulat horto.

Pulsus in extrema, protoplaste, doces anathema,

Prauis catholici quod claudit limina templi

Donec eis aditum reseret correctio morum.

1710

A templo Domini sunt omnes eiciendi

Qui bona uel ficte scelus aut operantur aperte.

Hi uelut humores nimium sunt officientes,

Tanquam per uomitum quibus est corpus releuandum.

Ante uoluptatis paradysum ponitur ensis

1715

Atque Cherub unum "Perfecta Scientia" dictum.

Flammeus est utique gladius uersatilis atque

Vult custodiri uitalis ab his uia ligni.

Haec tamen excubiis custodia tuta supernis.

In nobis typicum quiddam designat agendum.

1720

Ad lignum uitae quibus ardor inest penetrare,

Figunt in corde proprio Cherubim gladiumque.

Precepti finem semper meditantur amorem.

Sunt uerbo Domini precincti spirituali,

Quolibet ancipiti gladio penetrabiliori.

1725

Occurrunt uiciis muniti talibus armis.

Carnis ut orta uident quibus incentiva, recident

Ne remorentur iter quo suspirant inhianter.

Custodela uiae patet his ut Enoch et Heliae

Sursum translatis. his est uersatilis ensis,

1730

Qui remouetur eis ubi ponunt uincula carnis,

Quando repromissam tribuet uictoria terram,

Quando iuuante Deo dabitur gaudere tropheo

Atque coronari uultuque Dei saciari.

Sic reuehet ciues labor atque scientia diues,

1735

Sensus paupertas quos expulit atque uoluptas.

Ista uiatori poterit uia longa uideri,

Elongat patriam quae carne trahente ruinam.

Strage fluit gemina uia lubrica uel tenebrosa,

Nubila mens istinc, graue carnis onus premit illinc,

1740

Nam modo nescimus casum modo stare nequimus.

Mens eget hinc lucis, caro debilis inde salutis.

Tu, Deus, illustres tenebrosum, debile sanes.

Non ualet ad purum mens nubila cernere uerum,

Reddit ad aspectum quia non aqua turbida uultum.

1745

Inquirunt uitam bonus et malus ambo beatam,

Pytagore biuio sed disiunguntur in ipso.

Iustus adit dextrum callem prauusque sinistrum.

Recta per angustum leuat ad uitam uia iustum.

Lata per obliquum uia precipitabit iniquum.

1750

It recta iustus uacuus, malus ambit onustus.

Is bene festinat quem non sua sarcina tardat.

In diuerticulum graue pondus cogit iniquum.

Iustus inoffenso graditur pede lumen amando

Quod non deficiet, quo semper lucet et ardet.

1755

Nocte malus uadit quia munera luminis odit.

Premittit largus bona, fert secum sua parcus.

Iste canit tutus, timet hic sua perdere mutus.

Gaudet mansuris hic rebus, at hic perituris.

Huic regnum confert pater, huic latro quod tenet aufert.

1760

Christi uel Satane sumus omnes inmediate.

Pertinet ad uitem sicut palmes uel ad ignem,

Si non in uite manet, est arsurus in igne.

Aut ignoramus reprobatos aut. toleramus

(Grana uelut paleas, tamen area uentillat illas),

1765

Nos insectantes et si liceat perimentes.

Infantes utero duo luctabantur in uno

Ceu populus geminus, hoc est bonus atque malignus.

Iusta bonus clamat, malus e regione reclamat.

Hos gerit aecclesiae sinus, aluus ut ante Rebeccae.

1770

Sed tamen ad lucem datur exitus bis ubi tandem,

"Iacob dilexi" patet "Esau" quod sonat "odi".

Christus sacrilegum ludam furem loculorum

Prodere nolebat prescitum sed tolerabat.

Ibant germani diuerso tramite primi.

1775

Pastor Abel ouium, Cain quoque cultor agrorum.

De grege fert alter munus, de frugibus alter.

Respexit Dominus ad Abel et munus ad eius,

Non bene discreto Cain cum munere spreto,

Qui studet offerre Domino quaedam sua non se.

1780

Ille licet recte ferat at non diuidit aequae.

Quem iuuat hic mundus sic offert munera prauus.

Vt queat ille frui mundo Domino cupit uti.

Aut amor erroris trahit hunc aut error amoris.

Aeui quando frui postponit temporis uti,

1785

Cain inuidia stimulatus adest homicida.

Accumulans patris sceleri scelus in nece fratris,

Qui macculauit humum fraterno sanguine primum,

Si reus orasset supplex ueniam meruisset.

Cum desperauit, peccatum congeminauit

1790

Cain quod proprium potiora reseruat in usum.

Non est dampnatus sed ut emendet stimulatus

Seruus cui Dominus donat delicta misertus.

Conserui guttur stringendo Cain imitatur.

Est in Abel iusti nece mors precognita Christi.

1795

Cain inflatus Domino de fratre rogatus.

"Nescio" respondit, "fratris custos ego nunquid?"

Sic Scripturarum Iudei uoce sacrarum,

Quando requiruntur, Christum nescire fatentur.

Hunc dedit in signum Deus ulciscendo reatum

1800

Quod uagus et profugus semper fuerit cruciandus,

Non occidendus neque morte breui periturus

Sic luet occisi poenas pro sanguine Christi

Iudaicus populus per eundem pretitulatus.

Hoc Deus ostendit super his quos iam reprobauit.

1805

Hoc et in ore Dauid ad patrem filius inquit

"Disperge profugos, non occidas, Deus, illos",

Arca Noe cameras tot habens quot sydera zonas.

Lata feris imo mansuetis arta supremo

Respicit aecclesiam discussa per allegoriam,

1810

Mundos inmundis lauacri quia iungit in undis.

Carnales infra tolerans ubi latior ipsa,

Sursum stricta capit quos ardua uita probabit.

Viuit in aecclesia coruo coniuncta columba.

Exheredati sunt plures fonte renati.

1815

Sed qui corui sunt, solum quae sunt sua querunt.

Quique columbae sunt quae Christi sunt ea querunt.

Extat clamosus quasi coruus quisque gulosus.

Pro patria gemere scit simplex more columbae.

Lignis quadratis normaliter et leuigatis

1820

Quae careant cariae ueluti structura fit arcae.

Aecclesiam Christus sic construit ex animabus

Semper uicturis, stabili mercede beandis.

Mundus inundatus periit, fit naufragus orbis.

Octo sunt animae per lignum gurgite saluae.

1825

Radix ex unda populi seruata secunda.

Et Christi populum crux eripit atque lauacrum.

Perlatus est aditus. dabit hunc in uulnere Christus,

Est uitae limen cuius laterale foramen,

Vnde prius clausi latus est quia ianua regni,

1830

Fert Euangelium non "percussum" sed "apertum".

Arca quidem cubito consummabatur in uno.

Finis et aecclesiae Christus solus sine labe,

Ad quem proficiunt quicumque superna capessunt.

Disiuncti subeunt arcam iunctique recedunt,

1835

Tempore presenti caro nam contraria meriti.

Hinc ubi transibit, tandem ius pacis inibit.

Rure uel urbe modi sunt quatuor aedificandi.

Haras coenacula condit honestas.

Templa theosebia struit, at munitio castra.

1840

Sole rubens pluuius signum stans foederis arcus

Permanet amborum bicolor nota iudiciorum:

Vnda preteriti pariter super igne futuri.

Hinc et adhuc hominis causam probat unda uel ignis.

Ergo Iubal dulci metuens protomusicus arti

1845

Sculpsit eam geminis testae petraeque columnis

Non dissoluendis umquam uel ab igne uel undis.

Doctus Adam mundum quia dixit ab his abolendum.

Arcu qui trahitur duo testamenta notantur,

Nam uetus in ligno titulatur lex, noua neruo,

1850

Duriciam ueteris quia mollit gratia legis.

Quos non arca Noe saluauit ut oppetiere,

Sic sinus aecclesiae quem non capit interit ille.

Fit foecunda minus cataclismo squalida tellus.

Germina tum ueterem sua sunt oblita soporem.

1855

Hinc est concessus carnis mortalibus usus.

Vitis obinde nouas plantata Noe dedit uuas,

Qui primus uillum gustat quod inebriat illum.

Alfa creator et ω, qui terminus est et origo,

Equiperat capiti finalia tempora sedi.

1860

En aetas ab Adam quae finem traxit ad arcani

Non habuit uinum neque carnis nouerat esum.

Non tenuit morem sexus incidere pellem.

Est data post homini carnisque licentia uini.

Est quoque petrinis data circumcisio cultris.

1865

Christus ut aduenit, simul ω super alfa, reuoluit.

Non aesus carnis, non circumcisio carnis

Electos Domini iuuat aut potatio uini.

Hic est inmundus cui delectatio mundus.

Annis sescentis uiuente Noe reuolutis,

1870

Est arcae tectum, quia terra uidetur, apertum.

Hac mundi sexta sic sic aetate peracta,

Quae nunc abdita sunt mysteria cuncta patebunt.

Sanguine mundatur ueluti pecus ut comedatur,

Sic fluat ex anima peccantis pristina uita,

1875

Ad mensam Domini si uictima uult adhiberi.

Nemo sepulturam putet ex pacto redimendam

Signat Ephron in Ephran mutato nomine culpam,

Quod tumulum Sarae corruptus uendidit aere.

Cum retinere diu uitam nequeas sine gustu,

1880

Esse tamen poteris, homo, sensibus absque quaternis,

Ergo sollicite discretio debet adesse,

Talibus ac tantis ne distendaris ab escis,

Mens captiuetur quibus aut caro debilitetur.

Neue cibos auide capias aut inmoderate,

1885

E quibus inflatis grauis est digestio uenis.

Ingluuie uomitus ructus uenit atque screatus.

Talibus efficitur latrinae formula guttur.

Sunt exquisitae fomenta libidinis aescae.

Torquamen uentris dant cum uertigine mentis.

1890

Non operam patinis dare possumus atque libellis,

Vox exactoris modus est clamor gula uentris.

Eius clamorem contempne sed accipe uocem.

Voce petita, dato clamore, cupita negato.

Orbis in exilium gula detrusit protoplastum.

1895

Dum ieiunauit paradyso, uirgo remansit.

Sed fatur, hinc cecidit, post uxorem quoque duxit.

Lentis pro gustu primogenitis caret Esau.

Est ieiunanti data lex in monte Moysi.

Ebrius in uitulum populus conflauerat aurum,

1900

Et confractarum gula causa fuit tabularum.

Sermo Dei populo quia non capit in temulento,

Post ieiunando lex est accepta secundo.

Reddit, sobrietas quod perdidit ante uoluptas.

Est Amalech contra commissa precamine lucta

1905

Totius ac populi ieiuno uentre Moysi.

Per sex ebdomadas ubi ieiunauit Helias,

Voce Dei blanda sibi dicitur dic "quid, Helia?"

Quae terrebat Adam saturum uox mulcet Heliam.

Sennacherib lacrimae sicci frangunt Ezechiae.

1910

Fit per multa prior populus ieiunia uictor.

Iram ieiunis Deus auertit Niniuitis.

Assirio Benadab regi rex Israel Achab

Quod parsit temere, ieiunans distulit a se

Vindictam Domini seruatam posteritati.

1915

Anna cibo uentrem de prole repleuit inanem.

Dum ieiunauit Danihel, misteria uidit.

Intrat ut ipse lacum, deponitur ira leonum.

Prandia fert Abacuc messorum dapsilis illuc.

Talem discophorum uir habet desideriorum,

1920

Qui dixit "cinerem manducaui quasi panem

Miscebamque meum cum fletu sedulo potum".

Audiit a Nathan "Deus indulsit tibi culpam".

Olim presbiteri ueteres templum petituri

Ne mortem subeant quod inebriat omne recusant,

1925

Vnde docemur eos perituros esse ministros

Qui Domini mensae presunt sine sobrietate.

Hinc super his populo datur exprobratio prisco

"Epotanda meis tu uina dabas Nazareis".

Precipitat morti presumptio sacrificandi.

1930

Thus super altare dum uult intendere Chore,

Ex Aaron stirpe cum non descenderit ipse,

Cum sociis subitum periit terrae per hiatum.

Ozias etiam rex quando stabat ad aram,

Ex Aaron stirpe cum non descenderit ipse,

1935

Percussus lepra meruit ne uiueret ultra.

Pellunt demonium ieiunia cum prece dirum.

Ieiunatoris a tempestate Iohannis

Vim regnum caeli patitur, rapiunt uiolenti.

Christe, tui populi ieiunia sanctificasti.

1940

Iudicis aduentus subitaneus est metuendus

Ne nos ducentes uxores aut epulantes

Opprimat interitus, Noe uelut unda diebus,

Ignis et ut Sodome cultores atque Gomorre.

Donec, ut est factus, stat Adam sine crimine rectus,

1945

Sano curator fuit haud opus aut mediator.

Ast ubi se longe disiunxit ab omnicreante,

Vt sanaretur tumor eius et argueretur,

Congruit hunc Christi de morte reconciliari,

Gloria quo carnis pateat promissa redemptis.

1950

Dignatur tingui Dominus baptismate serui

Ne baptizari quis nollet ab inferiori.

Sit qualis qualis baptismatis officialis,

Hic qui baptizat Deus est qui crimina donat.

Qui baptizentur foris, ad matrem reuocentur,

1955

Inueniatur in his si saltem fructus amoris.

Dicit "oliuifera prelata pace columba,

Si fructum uideam, per me reuocantur ad arcam".

Paruulis externis perpessus uulnera factis,

In lauacro uerbis curabitur ex alienis.

1960

Est prece credentis sanata puella parentis.

Ista coheredes Christo parit unda fideles,

Quae lauat infantes non credere corde ualentes.

Non uterus repeti ualet aut baptisma resumi.

Israel ingenue pariunt natos famulaeque.

1965

Qui sunt ancillis nati non officit illis,

Quae sibi competeret sua portio quo minor esset,

Sed funes aeque cum fratribus optinuere,

Preualuit patris quia nobile germen in ipsis.

Sic quicumque malo recipit baptisma ministro,

1970

Filius ancillae uel nothus creditur ille,

Sed quia diuini satus est ex semine uerbi,

Nobilis ut soboles uult fratribus esse coheres,

Est ex qua natus cum non sit Agar imitatus.

Sunt nece dampnati peccati traduce nati,

1975

Hac non erepti nisi per te, Christe, renati.

Sicut delictum fuerat, non est ita donum,

Quam mala tunc natis, bona sunt modo plura renatis.

Codicis est Agnus signacula soluere dignus,

Dignatus gigni de uirgine, flumine tingui,

1980

In cruce suspendi, terra triduo sepeliri,

Surgere de tumba, conscendere suauiter astra,

Tandem iudicium facturus ubique tremendum.

Olim signati sunt haec signacula libri,

Sunt claues illis septemflua dona sigillis.

1985

Extat natalis Domini sapientia clauis.

Quod uerbum caro sit Domini sapientia fecit.

Ast intellectus reserans baptismatis actus,

Ritu mundantis peccata latentia mentis,

Esse sacramentum uidet ante quod est elementum.

1990

Claui consilii reseratur passio Christi.

Dixit per Caiphan Deus hoc sermone prophetam

"Ne pereat satius gens tota necetur ut unus".

Exequie Domini reserantur pneumate forti,

Quo rapuit fortis leo predam fauce draconis,

1995

Eius adhuc carne tumuli requiete iacente.

Quodque resurrexit diuina scientia pandit

Quae sciri faciet quod adhuc ita quisque resurget.

Ascensus Domini pietate solet reserari,

Namque pie rediit cum iussa paterna peregit.

2000

Clauis iudicii timor est in fine timendi,

Quo tremit omne genus hominum sed et ordo nouenus.

Sic claues septem reserant signacula septem.

Vult intellectum sapientia ducere secum,

Fructibus alterius quia proficit altera uirtus.

2005

Ast animi robur bene consilio sociatur,

Vis quia consilii nihil est sine pneumate forti.

Hinc inconsultos redigit presumptio stultos.

Fert pietate bonum comitata scientia fructum,

Quae non aedificat quemquam si sola sed inflat,

2010

Nec pietas ullum purgat si nescia rerum.

Iunguntur paria sic spiritualia dona.

Sed timor absque pari dono uult solus haberi.

Solus enim positus tutus manet undique uersus.

Virtutum rector timor est pedagogus et actor,

2015

Ex quo principium sapientia sumit honestum.

Dona uelut gemina coeunt et bina sigilla.

Christi baptismum trahit incarnatio secum,

Natales gemini quia sunt sibimet sociandi:

Vnus carnalis simul alter spiritualis.

2020

Estque calix Domini geminus crucis atque sepulchri,

Inque resurgendi uirtute polumque petendi

Est Idithun nostri duplex ascensio Christi.

Ex illa terris sed ab ista redditur astris.

Iudicium Domini nulli ualet equiperari.

2025

Quos Ewangelii lex predicat otto beati,

Pneumate quae dantur septemflua dona secuntur.

Hinc octaua gradum repetens sententia primum

Quae probat afflictos pro iusti fine beatos.

Rite beatorum quasi fornax est meritorum,

2030

Hoc aduersa pati sunt fausti quique parati.

His gradibus uero stat ab inferioribus ordo

Vt regina locum teneat sapientia summum.

Spiritus inflatus cui non est ille beatus,

Hunc humilem pene timor efficit atque gehenne.

2035

Dat pietas mites qui uincunt inprobitates.

Reddit felices delicta scientia flentes.

Pneuma solet fortes dare iusticiam sicientes.

Virtus consilii dat uiscera commiserendi.

Est intellectus mundum possessio pectus.

2040

Datque Dei natos sapientia pacificatos.

Haec eadem dona sunt in prece cottidiana.

Nomen enim Domini timor orat sanctificari

Vt mundo pateat sanctum quia filius extat.

Aduentum regni pietas petit ipsa futuri,

2045

Albo conscripti quod habent patris benedicti.

"Velle Dei fiat" lugendo scientia clamat

Vt tanquam iusti modo conuertantur iniqui.

Optat uis animi de pane suo saciari,

Cottidie Domini precepta uolens meditari.

2050

Consilium facto dimitti debita pacto.

Postulat ut dantes ueniam sint accipientes.

Solui decipula rogat intellectus ab illa

Quae nos illa queat, per quam temptatio dampnat,

Nosque malo redimi sapientia poscit ab omni.

2055

Simus adoptiui cum libertate perenni.

E septem donis noctuque dieque rogandis

Spectant perpetuam tria uitam quatuor istam.

Fert tria uis mentis, caro quatuor ex elementis.

Gratia spirituum sic mentibus est data patrum.

2060

Summa regebat Adam sapientia dando prophetam,

Rebus in Hebraica qui finxit nomina lingua.

Quando ligna Noe fabricandae colligit arcae,

Nutu diuino fuit intellectus in ilio.

Est quoque consilii uirtus Abrahae data magni,

2065

Huic ubi uoce Dei "de terra" dicitur "exi".

Magnanimus, terras Chanaan, Isaac, habitabas,

Inter quas fueras ubi gentes rite ferebas.

Iacob luctanti datur alta scientia ueri,

Conflictus causa qui dicitur Israhel ultra.

2070

At Moyses mitis donum tenuit pietatis,

Qui dixit "Domine, populi peccata remitte".

Precipue Dauid in rege timor requieuit,

Perdere quem potuit qui Sauli sponte pepercit.

Declinent inopes murmur, fastum locupletes.

2075

His in diuitiis sit consolatio ueris,

Quos paupertatis feliciter excoquit ignis.

Est diues tumidus blando sermone timendus.

Sedatur Dauidis cythara uesania Saulis.

Premetuat diues quod habet ne sit sua merces,

2080

Vnde supernorum careat quandoque bonorum.

Tristibus aeterni det spem promissio regni,

Laeti quo timeant penarum tristia discant.

Aspergit uicium laetos tristesque propinquum.

Laetis est iuxta petulantia tristibus ira.

2085

Est quedam carnis quedam lasciuia cordis.

Hac se prostituit meretrix, hac uirgo superbit.

Diues mendicans et aput se diues habundans

Creduntur similes sed sunt gemini uelut utres,

Ex quibus est alter sufflatus, plenus et alter.

2090

Sunt aeque magni, non autem ponderis equi.

Omnia uerba Dei populo conscripta priori,

Vel Moysi libris seu psalmis siue prophetis,

Ipsi quae facerent successoresque docerent,

Pelles ornando uel in ipsis sacrificando

2095

Aut baptismatibus uariis festisue diebus,

Legis diuinae uel in omni religione,

Vmbra futurorum fuerant haec omnia solum.

Olim subiecti fuimus typico Pharaoni,

Nunc ex Aegypto sumus educti duce Christo,

2100

Traiecti modo per lauacrum quasi per mare rubrum,

Propterea rubrum quia Christi sanguine sacrum,

Nostris commissis uelut hostibus in mare missis.

Tunc desideriis operabamur lutulentis.

Christus ut aduenit, lateres facientibus inquit

2105

"Vos quibus ingestus labor est uia pondus et estus,

Me requiem patriam sperate leuamen et umbram".

Vt radice patrum rami cecidere nepotum,

Et mors mortales ultrix absorbuit omnes.

Gratia diuina mundi commota ruina

2110

Respexit miseras miserendi tempore terras.

Atqui facturam lapsam sed et inueteratam

Factor ut erigeret dignum fuit et renouaret,

Predoni iuste rapiens non inperiose.

Postposuit posse, fecit quod oportuit esse.

2115

Nam non inmerito sua iura tirannus in illo

Exercet populo qui se sibi subdidit ultro

Cum data libertas erat arbitriique potestas.

Nec perdit facile nisi iusticie ratione

Quos in seruicio possedit tempore tanto,

2120

Et nisi materia qua uicit uictus in ipsa.

Ergo consilii demittitur angelus alti,

Filius atque Dei Deus haec petit infima mundi,

Qui carnis tunicam sic induat hamus ut escam,

Hostem qua capiat, captiuos qui retinebat,

2125

Nam fuit occulte uerbum caro, Christus aperte.

Vt uerus medicus, Domini sapientia uirtus

Que peccator habet morbos et uulnera sanet.

Par et dissimile per utrumque genus medicinae

Qua calor algori nunc obuiat atque calori.

2130

Visitat infirmos homines homo iustus iniquas.

Par habitu nobis humanae conditionis,

Dispar iusticia qua solus erat sine culpa

Posset ut a simili mortalibus ipse uideri,

Posset ut ex iusto dare uirtutem uicioso.

2135

Vtraque personam substantia transit in unam.

Nobis una loqui potuisset et altera patri.

Causa resurgendi foret illa sed haec moriendi.

Est Deus in quantum sunt omnia facta per ipsum.

Sed iuxta carnem factus quoque creditur idem.

2140

Haec hominem fecit natura sed illa refecit.

Crimina non posset dimittere ni Deus esset.

Si non esset homo, nouisset eum quoque nemo.

Et quem non nosset quis in illum credere posset?

Germine foeta sacro concepit regia uirgo,

2145

Cui uirtus prolis decus addidit integritatis.

Virgineus partus humanos edidit artus,

Non culpam speciem serui non conditionem.

Huic puero uerbum quod dicitur est alienum:

Nemo caret sorde, non infans unius horae.

2150

Ne uero sexus se spretum crederet ullus,

Sumpsit membra uiri sexu genitus muliebri.

Qualiter electro, quod ab argento fit et auro,

Auri pallescit nitor, argenti mage crescit,

Taliter humana natura Deo sociata

2155

Est uelut argentum plus clarificata per ipsum.

Est hic mirandus partus non discutiendus.

Nascendi species deitas operata triformes,

Non dat rimandas mortalibus, immo stupendas:

Prima quod ex limo protoplasti cepit origo;

2160

Altera quod costa lateris producitur Aeua;

Tercia quod Christus constat de uirgine natus.

Haec manifesta fide sed ceca manent ratione.

Nostrae causa necis fuit Aeua, Maria salutis.

Hinc est eiectum nostrum genus, inde reductum.

2165

Dampna puerperio soluit muliebria uirgo.

Nuncia fert illic malus angelus at bonus istic.

Debuit hoc homini persuasu significari

Qualem uel quantum Christus dilexerit illum,

Spem dando quantum qualem reprimendo superbum:

2170

Cum peccatores essemus et ipsius hostes,

Pro nobis mortem subit ut commendet amorem.

Quos natura negat sibi fratres Christus adoptat.

Ante puerperium, de uirgine matrem, peractum,

Credebant homines iam stulti se sapientes.

2175

Et qui nil fuerant, nimium se magnificabant,

Propter quem fastum reprimendum fit caro uerbum,

Crescat ut ergo Dei minuatur gloria nostri.

Sic nobis minui sic crescere conuenit.

Huius erit testis Christi mors atque Iohannis.

2180

Rex exaltatur truce, miles decapitatur.

Est itidem natus crescentibus iste diebus.

Decrescente die percontra nascitur ille.

Hunc, homo, diuinae cognosce modum medicinae.

Congruus iste satis tantae fuit ordo salutis,

2185

Quem tenuit medicus per se bonus atque peritus,

Is quia te fragilem preuidit et inpacientem,

Nouit enim teste figmentum figulus iste:

Principio sarci defecit lege teneri,

Eius ad aduentum qui uult offendere promptum.

2190

Sanus non fueras et sanari renuebas,

Mentitus curae te non ipsius egere.

Sed lex missa reum te testabatur et egrum,

Quae non sanauit delictum sed patefecit.

Insipiens uni metuebas atque secari,

2195

Vnde ligatura non languor erat tua cura,

Adueniens medicus trahat ut de uulnere uirus

Aut intestinum superet per pocula morbum.

Te medicamentis aliquantum curat amaris,

Dicens egroto "morem patientis habeto,

2200

Ac pressurarum tolerent tua uulnera ferrum,

Et cum frigescat dilectio, fac recalescat.

Diutius mundi iam cor apponere noli.

Ad desiderium res non habeas sed ad usum.

Vtere sic rebus mundanis ut peregrinus.

2205

Ista perhorrescis soluique ligamine poscis".

Ebibit ergo prior mortem medicaminis auctor.

Vinclo peccati licet esset liber ab omni,

Gustat amara crucis ut et aspera tu patiaris.

Sic deitas hominem laeuat inclinata iacentem.

2210

Sic fouet egrotum medicus, uia sic peregrinum.

Suscepit quasi rex populum, medicus uelut egrum.

Quod docuit fuerat, pariter quod iussit agebat.

En humilis tumidos curauit pauper auaros,

Iratos paciens tumidos, de morte resurgens.

2215

Rex renuit fieri quia restitit ambitioni.

Denique peccatum committi non ualet ullum,

Ni cum uel fugere cupimus quae pertulit ille.

Aut haec appetere presens quae respuit ille.

Regula nostrorum fuit eius uiuere morum.

2220

Olim pro sponsa seruire Iacob patriarcha

Exit cum baculo pauper, locuples repedando.

Sponsam nacturus sic uenit cum truce Christus.

Signifer exiuit sed uictor ad astra rediuit,

Fortior armato rapiens sua uasa tiranno.

2225

Nascenti puero canit ymnum celicus ordo,

Cernens celestem fabricari gentibus urbem.

Pastor gratuito moriturus pro grege toto

Vult inmortalis legi se subdere mortis,

Nam non inuitus morti datur, immo paratus,

2230

Carnis naturam sumens seruique figuram,

Presepi positus sic pastor et esca futurus,

Ceu geminum populum pascendo bouem uel asellum,

Carne sua nostrum uertens in pabula foenum,

Lapsis condoluit, sese nimis extenuauit.

2235

Hinc et inops inopes dignatur habere parentes.

Demon ut immunem peccato sensit eundem,

Natum lege noua speciali uiuere uita,

Intra se stupidus sic forsitan est meditatus

"Me mouet istius numquam mihi cognitus ortus.

2240

Suadet femineus mortalem credere partus.

Terrent inde pater ignotus et integra mater.

Obsitus est pannis iam paruulus et tener annis.

His sibi nil deerit quas res infantia querit,

Sed tamen hoc nato caelestis nunciat ordo

2245

Vndique percelebrem iam nescio quam nouitatem.

Cerno quod est mirum sed non aduertere possum

Qualiter angelicos habeat puer iste ministros.

Illum plus hominem presertim suspicor esse,

Sic nasci quemquam cum non euenerit umquam

2250

Qui sic respueret mea prorsus et euacuaret.

Vah, nil reperio quod me delectet in illo.

Illum uelle in eo regnare sat estimo regno.

Ne sit forte Deus sic expers iste reatus,

Sed lac non esset cibus eius si Deus esset".

2255

Sic mundi princeps sic errabundus et anceps.

Illum temptabat qui nil ipsius habebat.

Hostis Adam primum quibus impetit hisque secundum.

Congrediens illic uicit sed uincitur illic.

Tam grandi uicio languebat Adam quasi morbo

2260

Vt nequeat medici nisi turpi morte iuuari.

Hunc ubi temptauit dominante gula superauit,

Illicitum fructum commendans ad commedendum.

Hac insurrexit temptator in hunc ubi dixit

"Si Deus es, lapides hi fiant dicito panes".

2265

Hunc ubi temptauit, uana doxa superauit,

Premittens "eritis sicut dii si comedetis".

Hac insurrexit temptator in hunc ubi dixit

"Si tibi desursum pater est, te mitte deorsum".

Hunc ubi temptauit per auariciam superauit,

2270

Quando dixit eis "prauum bonumque scietis".

Hac insurrexit temptator in hunc ubi dixit

"Partes mundanas dabo si me stratus adoras".

Vt probet aggressus, sic digreditur reprobatus

A Domino Satanas, tantoque gigante Golias

2275

Sternitur ut saxo si libro legis in uno.

Hostem quem poterat Dominus prosternere portat,

Nobis exemplum dans mansuetudinis amplum.

Non hominum panem Deus esurit, immo salutem.

Quondam dedecoris crux est modo nomen honoris.

2280

Tunc fuerat morti nunc est erecta saluti.

Innumerabilium crux extat causa bonorum.

Haec lucem plebi dedit in tenebris residenti.

Hostis et ignitas extinxerat illa sagittas.

Inde uel hinc animai habuit crux facta tribunal.

2285

Iungitur hoc agnis, illud fetentibus haedis.

Inter latrones crux, iudiciaria sedes,

Conuersum dextris das peruersumque sinistris.

Qui suspenduntur cruce, longa morte necantur.

Ast homo nunc melior cruciatu fit modo peior.

2290

Proficit en alter latro, pena deficit alter,

Discernendorum qui sunt instar populorum.

Est purgamenti reprobus, bonus in uice grani.

Heu peregrinamur Domino, dum carne grauamur.

Sed nisi per lignum quis transeat hoc mare magnum,

2295

Quod nimis horrendis iam nunc interiacet undis.

Ergo qui patriam festinat adire supernam,

Hoc sacrum lignum se querat ad exuperandum.