Othlo doctrina spiritualis

Testo base di riferimento: PL 146, 263-300


Prologus

O quicunque cupis cognoscere dicta salutis

Et sermone brevi vis ad divina moneri,

Aures tam mentis quam corporis huc precor aptes,

Nam tali studio doctrinae verbula promo

5

Vt quae per varios deberes quaerere libros,

Si mora quaerendi minuat tibi vota legendi,

Si qua vel obscurae sententia longa figurae

Te minus intentum conducat ad ipsa legendum,

Haec sub succincta, nec non plana ratione

10

Isthic inventa citius capias documenta,

Atque per hos ritus, velut infans lacte nutritus

Sicubi repereris, maiora capessere possis.

Hic, rogo, ne quaeras vel continentia dicta

Sive modos metri maius quam dogmata verbi,

15

Quae licet urbanis possem decorare camenis,

Absit ut hoc studium, quo credo Deo famulari,

Moliar humanae ritu sustollere pompae.

Nam si quaeretur cur versibus haec copulentur,

Quamvis pro verbi faciam causa breviandi,

20

Nec non propterea quia cognoscens studiosos

Quosque magis metri quam prosae intendere dictis

Tale quid illorum studiis aptare volebam,

Per quod utrique homini posset doctrina adhiberi.

Haec est summa tamen, quoniam metricam hactenus artem

25

Plus quam prosaicam dictandi more colebam,

Nec mutare stylum properantem quivi aliorsum.

Porro quod interdum subiungo consona verba,

Quae nunc multorum nimius desiderat usus,

Hoc quoque verborum plus ordine convenienti

30

Insuper antiqua de consuetudine feci,

Cum me decrevi certare scholaribus orsis

Quam cuicunque velim per talia dicta placere.

Imo per hoc maius studeo fore mitis et aptus

Quod, cum nosse prober pretioso famine fungi,

35

Disco tamen subdi divinae rusticitati,

Quae mundi fata minus assequitur generosa.

Vnde utinam prosae studium tantummodo scirem,

Ne quis me metris extollere velle putaret!

Quandoquidem noviter mundana relinquere discens

40

Quod vel versificando aliquid fruor arte priore,

Hoc, fateor, faciam magno non absque timore.

Sed quia non aliter sensum modo promere possum

Atque opus est variis memet constringere curis,

Ne male torpentem seducant otia mentem.

45

Si quid erit pravum sacra verba retexere metro:

Id Deus, ut spero, sub culpa fert leviori;

Quin magis ex toto quo dimittet precor ipsum.

At te suppliciter posco, qui legeris ista,

Si quam reperias hic esse superfluitatem,

50

Quae sit seu metro vel in ullo crimine facta,

Hanc propriae causa mercedis rectius aptes.

Saepe magis sensus quam metri iura secutus

Legem syllabicam paulisper discutiebam.

Lector, ad extremum precor hoc quam maxime solum

55

Quatenus Othloni quandoque velis memorari;

Qui, licet indoctus, haec sum componere nisus.

 

Sicut ait Paulus divina lege probatus:

Spiritus est vita, mors carnis philosophia;

Hinc satis imbuti fugiamus dogmata mundi,

Et iuxta viros Christi documenta sequentes,

5

Quilibet, o lector, quem spiritus excitat ardor,

Incedamus iter quod nos docet ille magister;

Sed quia credulitas totius summa tenetur

Et quasi principium divinae legis habetur:

Isthaec est merito nostri sermonis origo.

10

Ecce fide sancta debes exquirere cuncta,

Quod Pater, et Natus, nec non et Spiritus almus

Par sit maiestas, par numen et una potestas,

Personis trinus, Deus in deitate sed unus.

Hoc quoque credendum, puraque fide retinendum,

15

Quod Verbum Patris, Salvator scilicet orbis

Ac Dominus noster, per quem sunt cuncta creata,

Cum foret aeternus, ante omnia saecula natus

Aequalisque Patri pro maiestate perenni,

Temporis in fine missus Genitoris ab arce,

20

Vt nos de tenebris revocaret perditionis,

Carnis onus verae susceperit ex muliere;

Quae tamen intacta permansit et inviolata,

Gaudia habens matris cum stemmate virginitatis:

Post haec in terris degens sub imagine carnis

25

Absque dolo vitam solus transegerit istam;

Et quo perficeret cuius causa adveniebat,

Pro mundi culpa passus discrimina multa

Morte sua primae destruxit iura ruinae;

Atque resurgendo dederit vestigia mundo,

30

Ne quis desperet quandoque resurgere semet;

Quod rediens coelis sedet ad dextram Genitoris,

Inde revertenti cum sceptro iudiciali

Reddere de factis rationem debeat omnis,

Pro meritisque vicem capiat tunc quisque perennem.

35

Hinc igitur nequeo tibi multum pandere verbo,

Nec satis amplecti datur hoc nostrae rationi

De quo vix aliquid perfecta scientia sentit.

Vis etenim tanta manet in virtute superna

Vt, quovis valeat hominis procedere sensus,

40

Et quota sit lingua divinis laudibus apta,

Nil nisi scintillam vix promere possit et illam:

Quid persona Dei, quid sit substantia summi,

Quidquid id est, quid quisque potest isthinc recitare,

Immo etiam quantum possit mundus simul omnis,

45

Collatum Domino ratiuncula iure vocatur.

Vnde reor primum pro credulitate sciendum

De Domino nullum nos digne posse loquelam

Sed nec mente capi dignum quid principe tali,

Cum longe melius animo quam voce feratur

50

Ius fidei verae compellit nos perhibere.

Nam quoties iustum, metuendum, sive benignum,

Aut aliquid tale perhibemus ab Omnipotente;

Non tamen hunc ideo sic explanare valemus

Quantum causa petit, virtus et tanta meretur;

55

Sed quia perfecte nulla capitur ratione

Sufficit hoc sibimet, quid nostra valentia praebet,

Sicut clementi, non tanquam ullius egenti;

Eius quippe sitis nostrae fit causa salutis

Qua nos aeterno vult secum ducere regno,

60

Nos, quibus arbitrium confert in utroque tenendum

Aut praecepta sui, vel vota attendere nostri.

Nil ibi corporeum, nihil humanum fore scito,

Sed sic immensum tam mira lege coaptum

Vt superexcellat vim linguae, mentis et omnem.

65

Porro quod humana signatur saepe figura,

Et quod nostrapte commotus dicitur esse,

Seu cum placatus mutabilis insinuatur,

Hoc quodam nostrae perhibetur more loquelae.

Nam quia per proprios erit innarrabilis usus,

70

Cui non est ira, cui perturbatio nulla,

Nil cui contingit, sed semper idem tenet esse,

At nos mortales variis erroribus acti

In certis rebus studium conferre solemus,

Vsibus humanis dat signa suae pietatis,

75

In quibus assumens nostrae speciem rationis

Ad cognoscendum nobis utcunque feretur.

Denique quis hominum posset cognoscere Summum,

Qui superexcedit humanae vim rationis,

Ni specie rerum manifestari voluisset?

80

Idcirco his rebus ita se nostrapte figurat

Ceu Pater ad natos fandi mutaverit usus,

Dum blanditur eis aliquo motu levitatis,

Vt per signa sciant quae non possunt ratione;

Nam velut infanti, nisi signis verba gerantur,

85

Nil sentire datur; sic nos quoniam peregrinis,

Donec in orbe sumus, infantibus assimilamur,

Non nisi per speculum sentire superna valemus.

Iam si linguarum laus consonet omnigenarum

Non colitur recte nisi pura credulitate.

90

Quem fateor mente supra quod dicitur esse

Sola fides recipit, quod nullus sermo valebit.

Haec ita confessus morum potes addere gressus,

Per quos rite sapis quae sit doctrina suavis.

Nam fit vana fides, ex hac si gesta recides;

95

Ac frustra credis, si credita non operaris.

Verum daemoniis ex hoc studio similaris,

Qui facienda sciunt, sed in omni more resistunt.

Propterea, fili, quae profero cautius audi:

Qui tibi dat totum, de te quoque quaerit idipsum,

100

Scilicet ut primum fidei capias documentum,

Exin iungaris sibi convenientibus actis.

Nil opus absque fide, nec credulitas sine facto.

His igitur dictis breviter licet esto fidelis,

Atque dehinc audi sensu, precor, interiori,

105

Quae lex virtutum, quod sit fidei quoque scutum.

Nam super his etiam sermone brevi tibi dicam.

Sed quoniam fidei spes proxima debet haberi,

Hinc aliquod verbum reor esse prius referendum.

Cuius ab indiciis sentire sequentia possis,

110

Per quod et edoctus capias exordia maius.

Cum necdum sapias, nihil impossibile dicas.

Ne detrahas illi cui cuncta facillima constant,

Et qui de nihilo totum plasmavit in ipso,

Quique dabit cunctis ut in ipso vivere possint.

115

Extra se ergo locus vivendi non erit ullus.

Nam tibi, quisquis eris, qui tecum sic meditaris

Vt Deus aut nequeat cuiquam vel parcere nolit,

De bonitate sui fiducia nulla videtur,

Vivendi curas quia desperando recusas.

120

Hac etiam causa veniet tentatio tanta

Vt blasphemetur clementia Spiritus almi,

Et non esse Deus tractetur apud sceleratos

Ante procul dubio quam destituaris ab illo,

Qui Pater omnipotens, qui spes est unica vitae.

125

Arbitrio proprio tibi mortem proposuisti,

Vnde libens gusta quae sint suavissima gesta,

Ac quis provectus divini discipulatus

Mox virtutis opus spem perpetuam tibi praestat

Et vivens Christo stas confidenter in ipso.

130

Esto Dei cultor, sed et eius verus amator

Hunc nimis intente cum tota dilige mente

Scilicet ut labiis concordet spiritus omnis.

Sit tibi summus amor, totis ex viribus ardor,

Qualiter hunc laudes, qui iudex est super omnes,

135

Totus ubique manens, totum sub iure recondens.

Non alias ulli laudandus adest rationi,

Mens nisi devota studeat praeponere nulla

Servitio tali, quod debeat Omnipotenti.

Hic timor est Domini servandus amore perenni,

140

Et via culturae, quam lex docet atque prophetae

Audisti primum, nunc auribus adde secundum,

Quod par huic fertur similique tenore iubetur:

Diligito fratrem, sicut te diligis, omnem.

At si quaesieris, quem dicam nomine fratris?

145

En fidei socius frater tuus atque propinquus,

Vnius Ecclesiae quia fonte renatus uterque.

Quod tibi vis fieri tribuas aequaliter omni.

Hostem per Dominum sed et in se dilige charum.

Nam delicta tibi, si tu dimiseris hosti:

150

Si non ista facis, non servas foedera pacis.

Quantumcunque queas mansuetus in omnibus esto,

Et tecum tracta mentis cervice subacta

Quid queat ullius impune superbia carnis,

Quando per hanc lapsus archangelus est reprobatus.

155

Ecce quod hic cecidit qui tali lumine fulsit

Vt divini operis praecellentissimus esset;

Hoc sit ad exemplum semper satis omnibus unum

Infelix causa, quae tantum mersit in ima

Cur igitur, pulvis, aequali more superbis?

160

Ferre putasne lutum, quod nec potuit quoque ferrum?

Disce, miser, disce quid possit gloria terrae,

Cum virtus coeli, delapsa statu deitatis,

Viribus et propriis confidens stare nequivit;

Sed rebus quantis pateat sententia talis.

165

Haec mansuetudo nec degustatur ab ullo,

Ni labor assiduus carnales atterat aestus.

Vis fieri mitis? desiderium fuge carnis:

Non alius ergo poteris fore pectore prono.

Rebus in adversis ne motus destituaris,

170

Sed semper crede te cuncta pati meruisse.

Aptus enim vitae talis decernitur esse,

Qui constans patitur quae res adversa minatur.

Et nullus vere poterit sua debita flere,

Ni prius ex aliis illata libens patiatur.

175

Nil quoniam patimur quod non aliquando meremur.

At si quis patitur quod se non iure fatetur,

Hoc dicendo nefas Dominum testatur iniquum,

Qui constat solus iudex super omnia iustus

Denique nil iustum, nisi quod perhibetur ad ipsum.

180

Sis vigil in precibus et ad has semper studiosus.

Nam nulli sola poscendi sufficit hora,

Sed magis incassum fuerit motus labiorum,

Ni quoque cura precis firmetur moribus aptis.

Omnis enim poscens par est ut, si ipse petatur,

185

Quantum vis praestat, alii tribuendo rependat.

Hisque modis certus possit sperare petenda.

Non ignota loquor, quoniam morale tenetur,

Vt quem quisque petit, eius quoque vota sequatur

Ecce quis ignorat quia cunctorum moderator,

190

Arbiter aeternus, cum sit nullius egenus,

Omnigenis precibus incessanter rogat omnes,

Vt vitiis spretis iam convertamur ad ipsum.

Sed precibus tantis si non intendimus aeque,

Quomodo quae petimus unquam sperare valemus?

195

Si pauper socio, si quisque probatus amico.

Exhibitis rebus, curant impendere foedus,

Vt vice votorum certi sint ad rogitandum

Cordis scrutator, cui materiae similatur,

Et Deus immensus, quid posse vel esse putatur,

200

Quod, velut exceptus rationis ab ordine solus,

Ostensu quodam reputatur rite rogari?

Ah qualis ratio! proh quam praeposterus ordo,

Quando creaturae Dominus postponitur omni!

Tractas hunc certe velut exceptum ratione

205

Quodque nefas dictu, ceu postremum colis actu,

Cum poscens hominem precis impendis sibi legem,

Quam minus impendi decreveris Omnipotenti

Eius iudicio quid fit quandoque severo

Cum modo convicti ratione oris quoque nostri

210

Plus simulatores videamur quam deprecantes,

Si nihil in rebus Dominum rogitare velimus,

Et quod lingua sonat, aliter vox intima promat?

Vnde putat nemo Dominum poscens, simulando

Aut exaudiri, vel quidquam posse mereri.

215

Nonne satis dignum cunctis mortalibus exstat

Quod praeter legis, necnon praeconia vatum,

Per proprium Natum dignatus visere mundum,

Dum quosdam docuit, aliis exempla reliquit?

Nonne per haec semper velut orans admonet omnes,

220

Vt vel adhuc miseri fugiamus noxia mundi

Ac de praeteritis veniam de corde rogemus?

Quod vix speratur, hoc poscit ut ille petatur,

Et non cessetur, donec spes certa probetur.

Nam quia nil iusti propria vi ferre queamus,

225

Hoc quoque declarat quod nec nobis bona spes est

Ni precibus nostris hanc Christi gratia mittat.

At cum spes erit, mens ipsa probat dubitantis;

Nam qui vota Dei, quae sunt implenda petenti,

Haec fragilis vita quantum permittat agenda,

230

Sectari negligit, precis eius spes vacuatur

Ergo hic rite petit qui dictis orat et actis.

Sic et apostolici completur iussio verbi,

Qua precibus sacris nunquam cessare docemur.

Libros devita qui dant carnalia scita,

235

Vt sentire queas librorum dicta sacrorum;

Nam simul his haerens nescis meliora probare,

Vtpote depressus carnalis pondere sensus.

Quod vix namque sapis, si totus in hoc adhiberis,

Quomodo dispersus illud sentire valebis?

240

Nunquid tam vilis fore lectio sancta probatur

Vt merito libris sit postponenda profanis?

Aut est tam facilis quo nec sit digna labore,

Hanc quia, philosophi, studio postponitis omni?

Denique si facilis, cur illam despicietis,

245

Quandoquidem longe sit iudicii gravioris

Spernere doctrinam divinae legis apertam?

At si difficilem contra perhibetis eamdem,

Et minus idcirco vestrae patet agnitioni,

Cur ad discendum reprobatis dicta piorum,

250

Cum dimittentes patriam pariterque parentes,

Ac satis impigri loca per diversa vagantes

Nisibus omnimodis mundi perplexa petatis?

En ad utrumque nihil excusandi retinetis.

Hoc superest solum, deponere sueta malorum,

255

Et pro commissis veniam deposcere semper.

Ad quod enim fertur, quod lectio sancta profatur

Psalmistae verbis nos tali voce monentis:

O vos, terrigenae, studiosa mente vacate,

Atque videte ipsum, quoniam Deus omnipotens sum,

260

Gentibus et terris nimis exaltatus ubique.

Quo ergo Deus iussit credentes cernere quid sit,

Sub qualique schola valet esse vacatio tanta?

Forsitan ex aliquo quaerenda haec norma profano,

Vt sunt: Horatius, Terentius et Iuvenalis,

265

Ac plures alii quos sectatur schola mundi,

Pro studio carnis carnalia dicta ferentes,

Vt per eos nobis pandatur lex pietatis,

Instinctu Satanae qui promunt pessima quaeque?

Haec ita nonnulli perverso more fatentur.

270

Ast equidem dico, cognoscens exprimento,

Hostis ab antiqui stimulis hos exagitari,

Qui studio vanam recolentes philosophiam

Avertunt sensum de libris catholicorum,

Scilicet ut mores ex illecebris venientes,

275

Quos nimis oblique gentilia verba retexunt,

Tanto maiori libitu in se commoveantur

Quanto plus dictu vel ab auditu repetantur,

Et sic constricti contemnat dogmata Christi,

Aut velut ignari peccare minus videantur,

280

Si documenta Dei coram se raro legantur,

Hostis enim noster nimium versutus in omnes

Dum per dogma Dei metuit quosdam revocari,

Ingerit his taedium. ne vel cupiant legere ipsum

Hinc quoque quod multi divino dogmate culti

285

Causa doctrinae coelestis composuere.

Hoc modo quam plures, carnaliter heu! sapientes,

Et Christi nomen verbotenus accipientes,

Auditu tantum decernunt esse legendum,

Non attendentes quia Paulus dicat ad omnes:

290

Legis non auditores, sed eam facientes,

Hi potius iusti censentur ab Omnipotente.

Quos infrunitos nunquam studeas imitari;

Quin haec sola sibi semper sit causa legendi,

Vt facienda scias et ut haec operando revisas,

295

Ne quod scire datur tibi, iudicium statuatur.

Vndique falluntur, etiam nil scire probantur

Qui priscae legis vel dicta sacrae novitatis

Carnali tantum sensu perpendere quaerunt.

Omnis Scriptura quia coelitus insinuata,

300

Quamvis omne genus assumat ab exteriori,

Vt per carnale doceat nos spirituale,

Ad speciem nostri solum datur interioris,

Qui renovatus homo Domini est plasmantis imago,

Atque per hunc cuncta decernimus exteriora;

305

Nam coeli regnum, cum terrae sit similatum,

Et praesens vita venturae sit quasi forma,

Mystice signatur quidquid mundo famulatur:

Tam nota librorum quam cuncta creatio rerum,

Nec quo carnalis aspectus tendere quibit

310

Interior visus illuc tantummodo debet;

Sed per historiam semper notet allegoriam.

Nunc quid praesentis sit significatio mundi

Et quid Scripturae species haec intima sacrae,

De qua sermo agitur, quo planius efficiatur

315

Exemplum quoddam satis enarrabile ponam:

Ecce vides nasci paleas cum germine grani;

Attamen unius pressura aliud moderatur.

Nunquid cum paleis comedi frumenta parabis?

Quod patet atteritur, ut quod latet hinc renovetur;

320

Sic, quia per paleas carnalis vita notatur,

Et grani titulis signatur spiritualis.

Spiritus ergo intra patulae latet abdita carnis

Quodlibet ut granum sub visceribus palearum.

Ni caro terrena, vitiis natalibus orta

325

Quae per Adae culpam cunctis mortalibus haerent,

Instar aristarum pressuram iam patiatur

Et desideriis carnalibus hic moriatur,

Ad spem mandendi venient minus intima grani,

Hoc est, ad requiem flatus nequit ire perennem,

330

Qua cibus est Domini, quisquis pervenerit illuc.

Quae loquor, attende; quae testificor, memorare:

Cur simul exortas secernere niteris herbas?

Iam cibus ergo tuus, tritura purificandus,

Quam plana specie demonstrat significando

335

Te, qui peccatis conceptus natus haberis

Et posthac forsan delapsus es ad mala multa,

Quae non natura victus, sed sponte gerebas,

Ad coenam Domini pariter debere parari,

Si tamen illius mensae cupis associari.

340

Nam ceu tu lautas quaeris ferventius escas,

Sic cor contritum Deus exigit in holocaustum.

Tu, quia terrenus, carnales diligis esus,

Hic, quia coelestis, paribus quoque pascitur escis.

Tali namque modo, nec non simili ratione

345

Visa vel audita sapiens praesentia cuncta,

Quae bene iam sentis, quibus et carnaliter haeres,

Semper id adverte quid spiritualiter edant:

Sic etiam sacrae Scripturae aenigmata quaeque,

Quamvis corporeas in eis det littera formas

350

Et sub terrenis maneant expressa figuris,

Ad coeli regnum, quod spirituale probatur,

Transformanda manent in spiritus agnitione.

Carnis enim sensus sicut terrestria sentit,

Sic intellectus divina luce refectus

355

Atque fides pura sapiunt coelestia iura;

Nil quoniam in coelis substantivum retinetur,

Cuius in hoc mundo speculum non sit vel imago,

Et de consimili, quod non possit speculari

Inter carnalis aenigmata conditionis,

360

Quamvis perpigri nos simus ad hoc speculandum.

Sed ne quod refero dubitari possit ab ullo,

Quoddam pro speculo genus exempli perhibebo

Per quod iam melius cognosci caetera possunt:

Scis Dominum terrae merito a propriis venerari,

365

Haud secus et patrem matremque suis venerandos?

Qui tamen, ad summi nutum Patris aequiparati,

Nil aliud sane constant speculum nisi quoddam

Omnibus appositum, cunctis in corde statutum.

Nunquid nescimus, nunquid sentire nequimus,

370

Qua ratione Deus coeli terraeque Creator,

Omnia complectens et totum numine replens,

Debeat a propriis sator a factis venerari,

Si fixa mentis acie novisse probamur

Quod factura sibi sic alterutrum veneranda est

375

Hoc, licet exterius in factis dissimulemus,

Interius certe nobis notum fit aperte,

Si tamen esse Deum cognoscimus atque fatemur.

Hinc est quod Dominus, coelestia dans rudimenta,

Proposuit cuncta per formas parabolarum;

380

Scilicet ut notis exponeret alta figuris

Hoc simul aenigma dictavit per sua signa,

Quae sic exterius mirando fecerat usu,

Vt tamen interius ferrent aliam rationem,

Qua velut in speculo studiosus quisque videbit

385

Quomodo venturae praesens vita assimiletur.

Inde etiam vatum quamplurima dicta piorum

Mysterium coeli depromunt parabolatim.

Hinc et Paulus ait: Speculo nunc cernimus illa

Quae facie ad faciem quandoque videre meremur.

390

Nam, quod ait speculum, praesens intelligo saeclum

Quod velut impresso similatur cera sigillo,

Vt supra dixi, regno confertur olympi:

Et Christi regnum, quod constat vita perenni,

Vt lapidis firmum semper durare sigillum.

395

Sed nec in inferno substantivum quid habetur

Cuius in hac vita sit non aliquatenus umbra.

Nam cernens umbram dubitas fore corporis illam?

Sic quoque praesentem noli diffidere mundum

Et vitae et mortis formam gestare perennis.

400

Hic utriusque schola discendi, et nunc erit hora

In qua quisque legat quod se semper velit esse.

Libera colla manent, quodcunque magis placet omni,

Sive vacare sacris vel adhuc haerere profanis.

Vnde magis disce quae sit sapientia vitae,

405

Vt quae sint sursum sapias per mystica rerum,

Atque scias clare Scripturae arcana probare.

Nam studium carnis nihil est nisi formula mortis

Verum cum recolo quorumdam pectora caeca,

Scilicet illorum qui, semet in arte librali

410

Iactantes tantum, minus hanc factis imitantur,

Inde dolens et compatiens plus dicere cogor

Sim licet inculti, nec non sermonis inepti,

Ast utcunque queo vel paucula profero verba.

Et fortasse iuvat, cum de libris perhibemus,

415

Qui prosint cunctis in lege sacra studiosis,

Ac quid in his typicus doceat nos quaerere sensus,

Si mox lectores aliquo sermone monemus,

Vt, qui sint, discant, et ab illicitis resipiscant.

Denique nunc multi diverso errore gravamur;

420

Idcirco et variis instare libet monimentis,

Vt qui non uno, saltem ex alio aedificetur.

O qui confidens in multiplici ratione

Temet nosse putas pro falsis vera probare,

Aut idcirco magis imbutum te meditaris

425

Quatenus ad studium peccandi liberior sis,

Seu Domino maius impune resistere possis,

Aut huiuscemodi vitio quocunque tumescis

Designate Deo sub cleri conditione,

Iam liceat paucis ad te pertingere verbis.

430

Cur rationalis hoc tale malum meditaris,

Vt per dona Dei, quae contulerat tibi sponte,

Plus aliis demens hinc extollaris in ipsum?

Ad mentem revoca Iudaeae plebis olivam,

Quae Patribus sanctis quamvis exculta fuisset

435

Ac legis sanctae meruisset dona tenere,

Hinc licet et Christus iuxta carnem foret ortus,

Cum se stare suis vellet confidere ramis,

Atque superbiret de legis traditione,

Contemnens subdi doctrinae spirituali,

440

Mox praecisa suis coepit marcescere ramis,

Si Deus ergo comae nec naturalis olivae

Parcere decrevit, dum contra illum male saevit,

Nec tibi, qui gratis miserante Deo repararis,

Et velut abiecto plantatus es ex oleastro,

445

Si simul insanis, parcet manus Omnipotentis.

Ne sis ingratus tam mirandae pietati,

Quae tibi sponte dedit quod iam natura negavit.

Heu genus hoc hominum sublimius attitulatum

Tam cito pro facili vitiorum turbine pelli!

450

Ah sceleri solitum genus hoc et ad infima pronum,

Tanto se velle Domino magis esse rebellem

Quanto plus aliis praefertur honoribus almis

Est etenim verum quod sermo dat Ecclesiarum.

Quod quoque praedixit psalmorum carmine David:

455

Cum carnalis homo fuerit sortitus honorem,

Par est iumentis et consimilis manet illis.

Nos igitur brutum genus hoc sumus et resoluto

Altius edocti sacrae moderamina legis,

Qui, cum praelati maneamus in arte librali,

460

Vt pene vivendi reliquis exempla daremus,

Et, si res peteret, occasio sancta veniret,

Pro fidei sociis etiam mortem pateremur,

Labimur in primis congressibus impietatis

Tanquam nil nisi contra vires inimici;

465

Et quod adhuc gravius miserabiliusque videtur,

Non solum fugimus quo praecipimur fore murus

Sed commissa etiam lacerantes, more luporum,

Quaedam vastamus, quaedam male destituemus.

Nam quibus, ut patres, deberemus dare victum,

470

Si vis ulla loci vel casus posceret anni,

His ut raptores crudeliter advenientes,

Illa asportamus, quod erit miserabile dictu,

Quae pietas aliena dedit pro nomine Christi:

Cum peccatores malefacta sui metuentes

475

Ad nos pro veniae causa fugient capiendae,

His aut terribiles, plus quam res poscat et usus,

Seu plusquam liceat clementes inveniemur,

Vel, designantes super his decernere quidquam

Nostri cautela, tantum committimus illis

480

Quos sceleratorum socios existere scimus.

Nos, quia constricti sub sollicitudine mundi

Officioque ducis iungentes aut vice regis,

Commissae plebis curam pensare nequimus;

Indignumque foret tam claros tamque potentes

485

Degeneri turbae nos ipsos suppeditare.

Sunt alii plures, quis conveniat labor ille,

Vt vulgus doceant et ut exemplis bene praesint;

Nos mundi proceres, nos constat ad otia natos,

Vtque canum, volucrum sectemur ludicra tantum,

490

Seu, quaecunque placent, his deliciis potiamur:

Nam vitae huius opes illos quaerunt seniores,

Qui supra dictis studeant insistere ludis,

Nec fuerit luxus quod mundi postulat usus.

Haec, si non dictu, tamen affirmantur in actu,

495

Sicut et ipse probat mos cleri quotidianus.

Est et adhuc vitium reliquis compar referendum

Eius enim crimen qui speratur quid habere

Causa manet nobis eiusdem rebus abuti.

Tunc raptis rebus miserum non corrigit ullus,

500

Vt pro commissis aliquatenus hic reparatus

Possit perpetuae flammas evadere poenae.

Sed quis tam doctus percurrere singula posset

In quibus auctores scelerum convincimur esse,

Nos, qui plus aliis divina negotia scimus?

505

Dummodo noster honor celebris habeatur in orbe

Et variis pompis rutilantes efficiamur

Nil manet illaesum per nos utcunque patratum

Aut male poscendo seu, quod peius, rapiendo.

Qui complere nequit damnum, vel mente parabit,

510

Sic fuga doctorum necis exstat causa sequentum,

Nec gravior pestis, cum pastor erit gregis hostis.

Nam nimis audacter dum clerus abutitur orbe,

Quid tunc indocti possunt aliter meditari,

Ni pariter cunctis perversa licere reantur

515

Iam merito flemus qui talia corda tenemus.

Imo dies venient, si non purgamur in istis,

Quamvis nunc risus nos occupet immoderatus,

Cum dolor aeternus circumvallat cruciandos.

Quid plus Iudaeis agimus bene vel Pharisaeis,

520

Quos foris albatos legimus, sed pectore foedos?

Dum tantum lingua volumus complere statuta

Vt mihi fert animus, peiores, heu! sumus illis.

Maxime si quidquam praeter legalia scirent,

Hi fortasse minus tam triste nefas sequerentur.

525

At nos in libris non solum crimen eorum,

Sed quoque multorum cernentes gesta aliorum,

Quaedam composita pro vindicta reproborum,

Pro bravio quaedam sperando dicta piorum,

Scire quidem transacta velut praesentia quimus,

530

Nec tamen a paribus vitiis cessare timemus.

Hos exsecramur, quod tam perversa studebant,

Non attendentes quia nos idem tenet error,

Qui praecepta Dei labiis tantum veneramur.

Ipsi nempe Deum, tanquam nos, ore colebant

535

Attestante Deo per Isaiae dicta prophetae.

Quae pariter Christus Iudaeis postea dicit:

Haec plebs me labiis colit et corde est procul a me.

Saepe quidem loquimur de cognitione superna

Et cum magnificis perhibemus coelica verbis,

540

Pondera ponentes gravia in humeros aliorum,

Quae nec cum digito volumus contingere nostro

Ceu Domino cura non sit pro talibus ulla

Ac nos peccantes solita non arguat ira.

Eligit ergo locum, quo conveniatis in unum

545

Vos quibus est licitum, nec non concessa potestas

Sub pastorali cura convertere mundum,

Vt, cum sit tempus veniae, mores renovemus,

Ac sicut per nos primum frigescere coepit,

Sic nunc a nobis recalescat amor pietatis;

550

Nam varios casus, quos perfert hic modo mundus,

Arbitror ex nostris prorsus contingere culpis.

Sic igitur totus corrumpitur undique mundus,

Cum cleri officium sectatur opus laicorum

Et pariter laici statuuntur in ordine cleri.

555

Sed dispar longe peccatum constat utrumque.

Denique plus peccant, qui plura sciendo probabant;

Cuique datur multum, quaeretur ab hoc quoque multum.

Qui genus et speciem, proprium, commune doceris,

A rationali qui scis differre animale

560

Ex adiectivo, qui summa nosse laboras,

Quo, rogo, subvertit te tanta cupido sciendi,

Ne simul attendas haec temet cuncta monere

Quatenus agnoscas quid sit Deus et quid homullus.

Num libet ad lapides vel ad ulla animalia fatur

565

Vt collata tibi testantur te venerandum?

Te magis alloquitur quidquid mundo retinetur,

Cui sunt cuncta etiam mirando subdita nutu

Vt studio simili sis subditus ipse datori.

Vis autem dici quo mens tua praecipitetur,

570

Qui sensu pravo dialectica verba frequentas,

Vel quoscunque libros studio mundi pretiosos

Attendis tantum quid sub te sit moderatum,

Quot speciale decus hominis substantia gestet,

Cuius facturae collatio sit minor ad te;

575

Magnum quippe tibi brutis praestare videtur

Et reliquis rebus, quae consistunt sine sensu,

Non ut in his quaeras cur sit distantia talis

Inter eas et te, si tantum sis minor ullo,

Sed quo sublimis Deus in medio videaris

580

Atque per hoc valeas tanto securior esse,

Illicitis rebus tantoque licentius uti

Quanto praecellis haec omnia vi rationis

Haec est namque tuae conflictio philosophiae.

O labor heu qualis, quem fert intentio talis!

585

Quam tenebrosus amor, quo lucis spernitur Auctor!

Ecce tuum studium coram te stat recitatum,

Ac cuius causa moliris discere multa,

Quam minus agnosci tractans fortasse putasti:

Verum fur captus et legis more coactus

590

Prodere quippe valet furti socios, sed et artem,

Nec cuiusque doli plus quisquam noverit usus

Quam qui per similis machinas interfuit artis,

Quamvis ad mores convertatur meliores.

Saepe etiam vitium, quod non cognovimus actu

595

Alterius dictis aut moribus experiemur.

Sic qui mundanae recolens figmenta sophiae

Haec mea dicta legis, testata tuae decus artis,

Iudice te, testor quia me tuus haud latet error,

Seu recolendo ipsum vel cognoscendo aliunde,

600

Multa licet referas, ne quo tendas videatur,

Quod simulas scitur, quo tendis et id sapietur.

Nec labor hic magnus verae fit simplicitati,

Vt circumductae variam paradigma loquelae,

In qua spes omnis mundanae ponitur artis

605

Cum differre loqui facundia summa putatur,

Mentis perspicua possit dignoscere luce.

Sed quid verborum conflictu credis in ullo?

Certe per proprios citius cognosceris actus,

Quamvis tot linguas posses retinere quot artus:

610

Fructibus ergo suis arbor cognoscitur omnis.

Non miramur enim de versuta ratione.

Quis ullum crimen poterit vix ferre stuporem?

Nam quo cognoscas nos ignaros minus esse,

Ac non mirari quae sit versutia mundi,

615

Quam tu carnalis appellas philosophiam,

En mundi proprium est duplicem sensum retinere:

Vnum voce feras, alium sub pectore volvas;

Optima voce quidem, sed pectore pessima nisus;

Pro bonitate malum, pro vero reddere falsum;

620

Dissimulare quod es, sed quod non es simulare;

Et quodcunque geras stolidum te nolle videri.

Iam prolata tibi breviter sapientia mundi:

Si placet, esto comes, sin autem, linque quod horres.

Liber adhuc exstas quo vis tua vota remittas.

625

Sed si contendas terrestria discere tantum,

Vt tibi sub coelo valeat compar fore nemo,

In vanum vivis, si non divina requiris.

Nam capite abscisso ceu nil vita potietur,

Sic nos absque Deo remanemus mortis imago.

630

Nos adiectivum, Deus est monarchia rerum.

Ergo edoctus ad hoc, ut verba arcana resolvas,

Discute quid maneat adiectivum sine summa,

Non sensu carnis, verum moderamine mentis.

Da summam Domino, reliquam partem tibi serva,

635

Vt tanti capitis membrum fieri merearis.

An, credens aliquem salvari posse sciendo,

Vis tantum nosse quid dicatur Deus esse,

Nec simul ut factis eius praecepta sequaris?

Primus hic, o lector, qui te subverterit error,

640

Iam caecatus eris, iam nulla scientia cordis,

Cum quidquam tale meditaris in Omnipotente,

Vt secreta sui perquiras more rapaci.

Haec audis surdus, et cernis ad omnia caecus,

Ni simul in lectis sit tota intentio mentis.

645

Carnis enim sensus sine spiritus errat ubique.

Nonne Deum tentas, cum sic accedis ad illum,

Vt quid sit discas, et quid iubeat minus addas?

Non poterit falli iudex tam cautus in omni.

Verum dico tibi, dictum contemnere noli:

650

Quo plus mundanae dilexeris alta sophiae,

Ethnica verba legens vel in ipsis moribus haerens,

Tam magis insipiens, nec non indignus, haberis

Coram mysteriis divinae simplicitatis.

Nullum tam durae cervicis in omnibus esse

655

Quam qui divinis imbutus erit documentis,

Si quid in errorem vitiis cogentibus actus

Mentis laxatae conceperit improbitate,

Tanquam Iudaei de catholico ordine lapsi

Vt quoque sunt cuncti, falso pia scita secuti,

660

Quorum duritiam reor illis aequiparandam:

Propterea monitis subiungo exempla relatis,

Vt qui nequaquam per verba velit renovari

Discat vel casus trepidare mei miserandos.

Nosco equidem, nosco commenta tuae rationis

665

Et coniecturam, qua te praecellere credis,

Qui spe mundana dispexeris haec documenta,

Vtpote qui tecum quondam nitebar id ipsum.

Nam perscrutari cupiens subtilia quaeque

Quorum notitiam multos gestire videbam,

670

Charus ut in mundo nec non praestantior essem,

Omne lucrum statui gentilibus associari,

Cum quibus est maior studiis liberalibus ardor.

Sed Domini mira pietate interveniente

Multimodi generis obstacula tanta subibant

675

Vt quo plus cuperem praedicta negotia niti

Tam magis ex aliquo casu depellerer inde;

Nec tamen advertens quid causa haec significaret,

Caecatus vitiis volui desistere coeptis:

Tunc cum converti nullius dogmate vellem

680

Atque fidem rectis nullatenus exhibuissem,

Maxime quod plures mundi vidi esse sequaces

Hos et praecipue qui doctores perhibentur,

Qui curas animae iam suscepisse videntur;

Ac mirans primo super hoc errore profundo

685

Quare duces populi perversa magis sequerentur

Mox simul illectus cum non solum reputarem

Hos inrecta sequi, sed et in sacris documentis

Esse aliquid scriptum quod iure foret reprobandum,

Cui non deberet toto quis credere corde,

690

Sed carnis sola satis essent exteriora:

Ah, ah, quam stolidus! cum saepius haec meditarer

Diffidensque sacris Scripturarum documentis,

His quoniam paucos factis haerere videbam

Et toto nisu conversus ad ethnica scripta

695

Ne dispar reliquis postponerer undique doctis

Ore quidem Christum, sed amarem pectore mundum,

Et, ceu dignus eram, tutus nusquam remanerem,

Sed magis atque magis diversa clade subactus

Iamque loco quodam noviter veniens habitarem,

700

Ex improviso cum quadam nocte iacerem

Somno depressus nimio, per somnia vidi

Quemdam praevalido conamine me ferientem;

Tamque diu mira scio me sentire flagella

Vt iam dissolvi caedis gravitate viderer;

705

Atque haec interea, velut est visum, meditabar

Ex Domini iussu nullatenus hunc fore missum,

Qui me tam longe cruciaret tamque severe;

Denique si Domini, sciret mihi plus misereri;

Nam qui caedebat vindictae signa gerebat,

710

Verbere utrumque latus tanquam discerpere nisus

Nullas dansque moras inter studium feriendi

Vt super obiectis saltem mutire valerem;

Multa etenim feriens obiecit crimina nota;

Sed velut ex nimia commotus id annuit ira

715

Nunquam velle mihi vel parcere vel misereri.

O quam prolixa mihimet nox visa erat ipsa!

O quam districtus qui tales ingerit ictus!

En iterum fateor, quod per Dominum quoque testor,

Tam graviter caesum, sicut constat mihi visum,

720

Vt, dum sensissem me primo dehinc vigilantem,

Tam me, quam lecti stramenta quibus recubavi,

Sanguinis ex nimio fluxu madefacta putarem.

Ast, dum corporeo non sensi talia visu,

Haerebam dubius quid circa me foret actum:

725

An carne exutus vel adhuc sim corpore functus?

Necdum namque Dei tantam novi bonitatem

Vt dignaretur me vel quemquam sceleratum

Visu huiusmodi prosternere, sive monere,

Quamvis saepe prius per somnia mira monerer,

730

Et quamvis etiam pridem tempus memorarer

Quod de Hieronymo narrat scriptura beato:

Sed credens illum meritis ad coelica raptum

Nil mihi perverso par evenisse sciebam,

Cui nihil est visum, nisi tantum verbera passum.

735

Mane igitur facto, cum vitae certior essem

Insolitusque tremor constringeret omnia membra.

Vestibus exutis quaerebam stigmata carnis

Quae cum vidissem, sed et ex alio didicissem,

Clam per id accito signum monstrare doloris,

740

Tum demum certus, quid perferret quoque flatus,

Nec tamen ausus eram citius haec dicere cuiquam.

Post haec confestim vario languore gravatus,

Et, quod cunctigenis est plus miserabile morbis,

Vt defertur ab his quorum me cura revisit,

745

Nunc quasi phreneticus vix a multis religatus,

Mox velut exanimis desperatusque iacebam.

Haec tamen ipse scio, quod per Dominum quoque testor,

Saepe ita me pressum conventu daemoniorum,

Vt nec pro venia, qua iam moribundus egebam,

750

Catholicae fidei tenuissem scita vel ulla.

Interea crebro visu rapiebar amaro,

Quo nimis horrendas potui cognoscere poenas.

Hoc quoties fuerat mihi visum est esse perenne.

Tunc tandem sensi quid iam mereantur iniqui,

755

Et memini dictum: Deus inspicit omne secretum,

Qui, hic cuncta mei denudans intima cordis,

Iudicio iusto dedit me semper inesse,

Quae olim cum reliquis credere posse putabam.

Nam nihil iniustum me iam proferre querebar;

760

Verum mirabar divinae vim pietatis

Tempore sub tanto stolidum memet patientis.

Quid mihi tunc Socrates, vel Plato Aristotelesque,

Tullius ipse rhetor, mundanae dogmatis auctor?

Dic quid enim misero mihi tunc prodesse valebant?

765

Quos si non legi, per tempora multa cupivi

Affectuque ipso discendi adii loca quaedam,

Quae pro mundanis mihi cultibus optima duxi.

Sed me praeveniens Domini clementia ubique,

Quam prius exposui, ratione retraxerat inde.

770

Illa tripertita Maronis et inclyta verba,

Lectio Lucani, quam maxime tunc adamavi,

Et cui iam nuper, divinae legis adulter,

Sic intentus eram quod vix agerem reliquum quid,

Atque legentem ipsum cepit me haec passio primum.

775

Sed necdum poenas credens exinde futuras,

Languidus, ut poteram, legi studiosus eumdem,

Donec ullius vigor exstiterat mihi sensus.

Quam veniae causam qualemque dabant medicinam,

Cum nec signa crucis potuissem ponere fronti,

780

Et sine spe positus constringerer undique poenis,

Quas nec proferri facile esse reor neque credi,

Nunc invisibilis patiens tormenta doloris,

Mox ex visibili nimis afflictus cruciatu!

Nam, quo praeteream diversa quibus cruciabar,

785

Vnum de multis, quod iam memini, reserabo:

Scilicet in tali versabar saepe stupore

Vt lux atque dies quid vel sint nescius essem,

Nec carnale aliquid plane dignoscere possem,

Intendens solum quo flatus agone trahebar.

790

Sed satis hinc dictum. Properemus nunc aliorsum.

Postquam mira Dei clementia me reparavit,

Sanus et ex toto factus sum tempore parvo.

Iam mox oblitus quos passus eram cruciatus

Ac quae sunt visa reputans ut somnia vana,

795

Rursus decrevi captare negotia mundi.

Sed cum perplures, quae passus sim referentes,

Et quod non frustra fieret correptio tanta,

Ne monachile iugum suaderent ad subeundum,

Re super hac dubius cepit praecordia sensus.

800

Cumque dies pauci post haec essent revoluti,

En iterum subito tali languore gravabar

Vt verrucarum tumor ingens insolitusque,

Horrendo vultum circumdans stigmate cunctum,

Orbibus obductis oculos quoque contenebraret.

805

Praeterea corpus totum capitur paralysi,

Excepto linguae, sed et officio labiorum,

Quo quae proferrem fari tantummodo possem.

Interea tali cum comprimerer cruciatu,

Tunc memorans tandem quae sim passus quoque pridem,

810

Quod contra stimulum sit cuique resistere durum,

Quodque supervacue mundo servire studerem,

Christo promisi me ferre iugo monachili.

Hoc cum vovissem, melius mihi mox fore coepit

In tantum, ut fruerer incessu mane sequenti.

815

O miranda Dei pietas et gratia Christi,

Quae memet miserum totis contraria nisum

Tam pie prostravit, tam clementer reparavit!

His ita transactis evasi vincula mortis

Et non post multum rediit vis pristina rursum.

820

Tunc quamvis vario carnalis pignore nexus

Hoc totum linquens, quali moerore, Deus scit,

Vt rudis athleta progressus ad altera bella,

Quae prius abieci secreta requirere coepi.

Nam praeter votum quod iam nuperrime feci,

825

Olim promisi, cum parvus adhuc puer essem

Ac spe discendi pollerem more scholari,

Me submissurum legi sanctae monachorum.

Quod quia sic gessi nullius iure coactus,

Nec sub teste palam, sed clam compunctus amore

830

Solius Domini, quoniam bene discere coepi,

Et quia cum monachis primum discens retinebar,

Proh dolor! hoc votum rebar pueriliter actum

Consilioque levi promissum tale neglexi,

Dum simul et mundus me falleret atque iuventus.

835

Sed quia promittens solvendi debitor exstat

Et semel emissa voti sententia recti,

Quam cito persolvi, nedum quandoque necesse est,

Dum datur hac vita fungi tanquam rediviva,

Inde iugo leni sic pulsus colla subegi,

840

Efficiorque pudens et mirans saepius ex hoc,

Quod tam vix adii servimina suavia Christi.

Quae tamen idcirco volui depromere scriptis,

Vt si forte pari se voto quis liget unquam,

Iure procul dubio solvendum mox sciat esse.

845

Non loquor hoc tantum, si coram abbate professus

Induerit habitum iuxta normam monachorum,

Cuius in Ecclesia fuerit conversio nota;

Sed quocunque latens sit libera vota retentans,

Qui iam compunctus pompis mundi abdicat huius,

850

Atque Deo gratis proprii offert intima cordis,

Quamvis sit nullo, nisi tantum teste superno;

Cum quoque, ceu credo, maneat distantia nulla,

Vtrum quid Domino clam sive palam voveatur,

Ad vomitum pergit, si post mundana recurrit,

855

Nec non illicite fruitur carnaliter orbe.

Denique nemo manum propriam mittens in aratrum,

Aspiciensque retro coeli regno manet aptus,

Nec poterit quoquam promissa refellere pacto,

Ni reduci luctu, quod vovit, compleat actu.

860

Ista per excessum generali more locutus,

Nunc iterum proprias cupio subiungere causas;

Scilicet explanans, quali possum ratione,

Quas post languores diversos atque frequentes

Tentandi machinas fuerim perpessus ab hoste:

865

Vt dum conversis patefit descriptio talis,

Plus sint solliciti, si forte velint renovari,

Ac se non frustra credant sprevisse caduca.

Nam dum tanta mei nudare pericula vellem,

Qualis et interea Domini esset gratia mecum,

870

Quid nisi communem fueram ratus utilitatem?

Atque utinam fari digno sermone valerem,

Qualiter impurus et ad infima nulla secundus

Semper pro studiis intentus eram vitiosis,

Et conversus ab his quantas artes inimici,

875

Quot fraudes Satanae sensi tunc primitus in me,

Interdum solitis erratibus illicientis,

Scilicet ut legerem, tanquam prius, ethnica scripta

Nunc per inexperta phantasmata prosilientis,

Me quibus aegrotum nimiis et cladibus actum,

880

Nec non iam iuvenem carnis stimulos patientem,

Nunquam posse pati bellum vitae huius amarum,

Sed multo melius paulisper sumere vires

Vita in praesenti famulando carnis amori,

Vsque iuventutis dum noxia vis minuatur,

885

Et post haec facile me sursum tendere posse,

Cum virtus omnis se sponte subegerit aevo.

Inspirabat et hoc, quo vix subsistere quivi:

Scilicet incassum me talem velle reverti

Agmen, quem tantum decreverat esse profanum,

890

Exoptans etiam parili me more probari,

Quatenus hinc aliqui discentes aedificari,

Sed contra illecebras, et tentamenta pararent,

Ac monstraretur Domini clementia mira,

Nam cum me recipit, nullum miserando relinquit.

895

Nec dubitare queo de cuiuscunque salute,

Qui de commissis veniam quaerit malefactis.

Plurima passus eram, miracula multa videbam,

Quae nequeo verbis hic promere, nec reminiscor.

Haec modo sufficiant nostris inserta loquelis,

900

Vt vim mundanae cognoscas philosophiae,

Divinis quantum det legibus impedimentum,

Obcaecans animum, ne possit cernere verum,

Et memorans poenae semper causas alienae

Qui me sub tali permitteret anxietate.

905

Ceu non ipse meis peccatis hoc meruissem,

Sed magis iniuste premerer Domini austeritate

Intulit et bellum, sicut praedixit, amarum

Temporibus multis idem saevissimus hostis

Per carnis stimulos et luxus illecebrosos:

910

Praeterea nimiis cruciatibus et diuturnis

Vix ut et esse Deum meditari praevaluissem.

Quo tamen ex stimulo tanto plus sum cruciatus

Quanto iam nullum cognoscens talia passum,

Et merito; quoniam dubius divina colebam,

915

Cum mundi florem tantos captare viderem.

O incredibilis variae suggestio fraudis

Qua circumveniens antiquus denique serpens

Memet mortiferae pervasit more sagittae

Haec nisi perferrem, vix talia credere possem.

920

Sed Domino grates, quia tantos nosco labores

Semper ei grates, qui sic tribuit mihi vires:

Vt licet interdum magno moerore gravarer

Ex tentamentis supra iam commemoratis,

Saepius interea fultus virtute superna,

925

Ac cordis gremio mea iugiter acta revolvens,

Et quod saepe refert Scriptura Deum miserantem

His, qui sollicito quaerunt se et pectore toto,

Quodque Deus iustus nil permittit sine causa

Et quod ei nulla res impossibilis exstat,

930

Non solum paterer Satanae haec suggesta libenter,

Si modo tristatus, post hoc cito laetificatus;

Sed quoque si gladii rabies et sanguinis actor

Exigerent mortem, pro Christo promptus adirem,

Perpetis ut poenae tantum salvarer ab igne.

935

Et quam suave iugum nunc sentio Christicolarum.

Cuius quotidie desidero iura subire,

Qui vitiis crebris constans abiectio plebis

Exosus pariter ipsisque parentibus essem.

Nam reditum lapsis me quippe minus violatis

940

Difficilem tradens hoc impossibile suasit,

Vt mihi, cui nullus sit pravorum aequiparandus,

A tam districto veniae spes iudice detur.

O quoties fragilem, sed et infirmum fore testans

Compede ceu quodam constrinxit et afficiebat,

945

Ne mea mens stabilis ad propositum remaneret!

Nunc nimis immitem mihi finxerat Omnipotentem.

Ipse magis cautus, quae sunt vitanda, relinquas.

Non igitur spernas; quia res tibi profero gestas,

Quod modo te monitis nunc casibus instruo nostris.

950

Saepe per exemplum melius doctrina notatur.

At si non credis certe quandoque videbis,

Et quam districtam tunc experieris habenam.

Peccantes pariter, quia quamvis hic varientur,

Ac sub dissimili moderamine corripiantur,

955

Par ibi poenalis sententia corripit illos:

Inde sibi nullus fingat solatia lusus.

Aut hic conversus emendat sponte reatus,

Aut invitus ibi mirando traditur igni.

De quo cum recolo, quantum queo iam memorari,

960

Admiror semper de me primum vehementer,

Quomodo quis tantum perferre queat cruciatum,

Et quae duritia teneat sic pectora nostra,

Vt licet inferni simus de carcere certi,

Hunc trepidare parum, vel forte nihil videamur.

965

Quamvis vidissem, quamvis sim passus eumdem,

Me fateor mutum, nec quidquam promere possum,

Quod poenae tali dictu queat aequiparari,

Ni ratione aliqua componam mente profunda

Hanc ad praesentem poenam ceu corpus ad umbram.

970

Haec igitur clero statui proferre monendo,

Non ut quemque sciam plus quam me corripiendum,

Cui proprii mores aeterna silentia ponunt;

Sed quasi compatiens variis erroribus orbis,

Quos reor augeri vitiis quam maxime cleri,

975

Atque ope consilii prodesse volens simul omni

Quod me laedebat, dum nosco aliis nociturum,

Ac quod profuerat, dum cunctis hoc quoque vellem,

Promere cogebar huiuscemodi rationem.

Sic Evangelii prodit quoque lectio sancti,

980

Sanato cuidam Dominum praecepta dedisse

Vt divulgaret quae dona Deus sibi ferret.

Hinc instructus ego divina charismata dico,

Quodque mihi illicitum propria virtute probatur,

Hoc fraternus amor, et zeli norma ministrant.

985

Audite ergo, precor, quae vos, licet infimus, hortor,

Et pensate minus quis sim, sed qualia dico.

Clerum namque monent, in quo simul ipse monebor,

Non minus idcirco laicis verbum dare curo;

Quo si forte velint, extollere se prohibentur,

990

Ne velut ignari sint in peccamine tuti,

Sed potius humiles huc exhibeant simul aures,

Et sic communis habeatur sermo salutis.

O quos vulgaris laicos cognominat usus,

Vos iam convenio, vobis haec verbula promo.

995

Nunquid enim sola Scripturarum documenta

Legis divinae demonstrant cognitionem,

Ac quos contingit ignaros esse librorum,

Sciri coelestis vos excusare potestis?

Nonne Creatorem testantur cuncta creata,

1000

Quis velut in libris illum cognoscere quitis?

Haec licet a reprobis indiscrete accipiantur,

Atque sinistrorsum prorumpat abusio eorum:

(Per se quippe Deum perhibent concorditer unum)

Quid prodest vobis utcunque scientibus aequum

1005

Explorare vias, quibus excusatio vestra

In conspectu hominum securior inveniatur,

Cum Deus, inspector cordis renumque probator,

Dissimulatores coram se vos sciat esse?

Nam licet in nobis, qui doctores perhibemur,

1010

Recte vivendi minus exemplum videatis,

Et sceleris vestri velut auctores maneamus,

Vos naturali tamen ingenio moderati,

Aut quocunque modo divinum ius sapientes,

Si quid post talem pietatis cognitionem

1015

Amplius erratis, scelerum consortia fertis,

Et per notitiam transgressores simul estis.

Si vos culpa minor, tamen arcet conscius error.

Sed ne falsidicus videar, cum talia scribo,

Hoc est, cum laicos dignoscere dico superna,

1020

En iterum exemplis haec argumenta probabo,

In quibus, ut spero, multorum corda movebo.

Nostis enim solem totum lustrare per orbem,

Ac quocunque itis, quasi praesentem fore scitis,

Cum tamen ut servus famuletur fructibus orbis

1025

Imperioque Dei semper sit subditus omni;

Nunquid sol quemquam de luce sua removebit,

Aut propriae lucis radios abscondit ab ullo?

Hinc vos, si vultis, Domini iubar inspicietis,

Quam clemens mundo, quam totus constet ubique,

1030

Dum lumen tantum vestri concedit ad usum,

Cuius per totum splendor diffunditur orbem,

Sic super iniustos effulgens ut super aequos.

Quod si dixeritis aliquem posse hoc dubitare,

Ille creaturam, quam solem noverit esse,

1035

Ante Creatorem conatur ponere solem,

Maiorem soli tribuens vim quam Omnipotenti.

Sic et de reliquis rebus pensare valetis,

Si tamen ulla piae pulsat vos gratia vitae.

Nunquid nescitis terrena negotia amare?

1040

Quod prope, quod longe quoquam gratum retinetis,

Huius amatores in vestris cordibus estis,

Nec quid in hoc durum censet dilectio rerum.

Hinc excusandi nulla est occasio vobis.

Quin si curatis, et amare superna queatis,

1045

Quod plus diligitur, hoc praepositum perhibetur.

Si vis salvari, nil huic praepone saluti.

Nam licet audaces nequiter iam vivere plures,

Et nimium vanis videas insistere causis

Quas pro iustitia fert consuetudo maligna:

1050

Tu tamen horresce vitiis in talibus esse,

Ac fugito miram venturi iudicis iram,

Qui tanto gravius hominum discusserit actus,

Quanto nunc patiens clementer sustinet omnes.

A dapibus lautis et potibus immoderatis

1055

Sollicitus templum custodi corporis aptum:

Ne, dum fervescis semper carnalibus escis,

Et velut hydropicus nimii potus geris usus,

Iam divinus amor minus in te sit habitator;

Vis etenim mentis languet pinguedine ventris

1060

Ac crassata caro gustat coelestia raro.

Ne nimio soleas tua tradere membra sopori

Sicut enim cura somni satis est adhibenda,

Vt fragiles artus vires possint reparare;

Sic frenanda caro nimii ex dulcedine somni,

1065

Ne per torporem desuescat ferre laborem,

Quem pro peccatis crebris debemus habere,

Vt conregnemus qui nunc simul inde dolemus.

Nam bos nec comedat qui iam iuga ferre recusat.

Esse studens noli pretiosis vestibus uti,

1070

Per quas praecipue datur extollentia terrae.

Sed cur haec dico de vestitu pretioso,

Cum vitium quoddam magis exsecrabile cernam,

Quod tam praelati qui cognoscunt mala mundi,

Quam plebs ignara verrunt cum vestibus ima?

1075

Heu plebs! heu rector! qualis vos aggravat error:

Cum contemnentes videmus nudos et egentes

Et sibi monstrantes qualis sit gloria vestra,

Sub pedibus strata geritis concessa talenta?

Sic et iam dives Evangelio recitatus,

1080

Cum se quotidie variis epulis satiaret,

Nec panis micas Lazaro concessit egeno.

Ad cultum vitae moniti quandoque redite.

Nam, rogo, quid prodest hodie splendescere quemquam

Qui cras aut citius fortasse perit moriturus?

1085

Cum bona quaeque geris, nec mundi laude graveris

Sed magis esto memor, quis sit bonitatis et auctor

Et cuius dono tibi sit vitalis origo.

Denique ceu sine se poteras nullatenus esse

Sic nisi divino respectu praeveniaris,

1090

Nec saltem nosse quidquam potes ex bonitate.

Huic idcirco refer, si quid facias sapienter.

Et quia saepe homines censent hoc laude colendum,

Ante Dei nutum quod iam constat reprobatum,

Laudibus humanis qui credit, fertur inanis.

1095

Sive patri carnis, seu vitae spiritualis

Omni praelato subiectus sis quasi Christo.

Nam cum nil iuris sine iure fit Omnipotentis,

Contra ipsum Dominum molitur tendere collum,

Qui dedignatur cuicunque subesse magistro.

1100

De rebus dubiis noli contendere verbis,

Ac quae dant nullos animae discentibus usus,

Quomodo, cur, quando coepissent stare vigendo.

Isthaec praeteriens quid sint exquirere noli

Sufficiat cunctis normam rescire salutis

1105

Quae nos ad patriam monstrat remeare beatam

Nam decet incertum ius exspectare supernum.

At quia sunt multa fidei certissima dicta,

Quae mens suggestis cum delectatur iniquis

Vtpote caecata nescit perpendere vera,

1110

Semper ab illicitis compesce negotia mentis

Vt lumen verum tibi sit super abdi a rerum,

Ac bona de pravis veraciter edere possis;

Nam perversa studens nequit in Christo fore prudens.

Si carnalis amor, sensus puerilis amator,

1115

Te tentando petat, ne mox orando quiescas.

Vt nequeat talis mentem perrumpere pestis,

Scilicet ad petram, qua Christus significatur,

Iuxta Psalmistae doctrinam rite recurrens,

Affer et allide quidquid teneas puerile.

1120

Nam per idem bellum coeleste datur tibi regnum

Et qui tentari, non permittit superari,

Ad se duntaxat, quos omnis cura relaxat

Ne quaeras votis mundani culmen honoris

Effectuque tui princeps existere noli.

1125

Nam quo plus aliis praelatus niteris esse,

Tam magis invisus coram Domino reputaris;

Et ceu prudentis liber enarrat Salomonis:

Iudicium durum super haec est sceptra futurum.

Sed licet haec pauci curent attendere verba,

1130

Atque praeesse prius, quam discant, quid sit habena,

Prorumpant plures carnali more tumentes:

Quin (quod ridiculum vel dictu iure videtur)

Ad curas animae nunc infantes statuantur,

Ceu non sufficiat his, per quos ista parantur

1135

Perdere se solos vitae praesentis amore

Ni secum socios ducant ad tartara multos.

Esse potestatem quamdam tamen haud dubitamus,

Quae sub amore Dei suscepta valet retineri:

Cum nisi iuste ab eo descendat, nulla potestas,

1140

Non igitur sceptrum de summo Rege statutum

Erroris causam rectoribus ingerit ullam,

Sed vitium plebis, necnon delicta potentis,

Qui nec rite capit, nec captum ius bene ducit

Iudicio iusto permissa merentur abuti

1145

Audiat huc ideo, cuius mens flagrat in aequo,

Qualiter ad sceptrum vel ab ipso sit veniendum.

Si te consilium ratio et perstans aliorum

Pro spe virtutis cupiat praeponere curis,

Res nec honesta tibi permittit posse reniti,

1150

Si sic electus capies arcem dominatus,

Ordine divino ius hoc descendere credo,

Et reor esse nefas, si tunc contrarius exstas:

Si tamen, ut dixi, virtutis spe cupiaris.

Sin aliud quidquam mundano fingitur usu,

1155

Quo ius Ecclesiae vero fraudetur honore,

Sicut nunc multi ponuntur in arce regendi,

Vt vice rectorum sint pressores miserorum,

Ac tali specie mundo deserviat omne

Quod vel subiectis seu pauperibus detranatur,

1160

Non solum iuris electio erit fugienda.

Sed quoque post aditum, si res nequit ante videri

Nec tunc speratur haec ad meliora patrari,

Aut subiectorum vel culpa praepositorum,

Liber erit reditus, et deponenda potestas,

1165

Ne pariter pravis dare consensum videaris.

Sufficiat soli quo aliis prodesse nequibis.

Nam miserum est valde te tantum velle praeesse

Praelatique loco nil exercere regendi.

Ne cupias ergo iudex his associari

1170

Sub fidei fictae, vel quavis conditione,

Quos tu non poteris deflectere legibus aequis.

Sit tua mens potius sic constans in bonitate

Vt perversorum solidatur in improbitate.

His praelibatis de fascibus accipiendis

1175

Et quos omnino fugit ecclesiasticus ordo,

Nunc veniamus eo quo iam sunt tradita sceptra,

Vt doctrina aliqua prosimus habentibus ipsa.

Ergo effectus ad hoc ut iudex sis aliorum,

Vel quando ipse tui vigilanter vis dominari,

1180

Mox probus ac stabilis, iuxta mores gravitatis,

Ex omni gestu speculum moderaminis esto,

Monstrans exemplo quaecunque doces bona verbo,

Ne tibi dicatur quod vox divina profatur:

Cur oculo fratris festucam tam bene cernis

1185

Et minus inspectas quam tute trabem quoque gestas?

Quove modo fratri poteris sic consiliari:

Frater, festucam de luce tua sine ducam,

Ipse minus cernens quid contenebret tibi visum?

Aufer, quaeso, trabem prius ex proprio, simulator,

1190

Et tunc festucas ex fratris lumine ducas.

Hoc simul attende dictum specialiter ad te

Quod Dominus cunctis iam praedicat ore Davidis:

Cur tu iustitias aliis perhibendo revelas

Ac quid in ore tuo legis documenta reponis,

1195

Qui contempsisti doctrinam, quam retulisti?

Nam si raptorem cernebas atque latronem,

Currebas pariter, et cum moechantibus alter

Factus adulterii te consortem posuisti,

Diversisque dolis componens semina fraudis

1200

Scandala, quae poteris, contra fratrem machinaris,

Haec igitur sedula tecum ratione revolvens

Corrige te primum, qui rector sis aliorum.

Nam domui propriae contemnens rite praeesse

Quomodo sollicitus fuerit provisor alius?

1205

Aut cui compatitur qui nec sibimet miseretur?

Ne personarum sis acceptor variarum,

Gloria quas mundi pro spe conducit inani,

Sed Domini iussis quicunque subactus habetur,

Eius opem quaere, tali studiosus adhaere.

1210

Nam qui non metuit se tradere perditioni,

Ille tibi forsan vitae suggesserit otia.

Promptus vel facilis ad risus scandala ne sis,

Nec referas dictum quod consuescat dare risum.

Nam, ceu cuiusdam testatur vox Sapientis,

1215

In risu stultus nimios dat voce tumultus.

Et ne plura velis, cum fari paucula possis:

Nam sapiens verbis perstringit plurima paucis.

Hoc etiam summa studeas perpendere cura:

Cum tempus fandi, vel quando sit hora tacendi.

1220

Tempus conveniens, quae cuncta negotia quaerunt.

Eloquiis castis, moderata voce fruaris,

Blandus mansuetis, districtus et esto superbis.

Nam velut immitis das scandala multa pusillis,

Sic e diverso si vis levis esse superbo,

1225

Ecclesiae magnum conferre studes detrimentum;

Denique permittens regnare caput vitiorum,

Virtutis summae destructor coeperis esse,

Atque per hanc causam Domino plus ipse resistis

Quam qui permissus fortassis nescius errat.

1230

Vnde prius modicum tumidis clementia prodest,

Qua sua colla pio doceantur subdere Christo.

Qui velit his iuste condescendendo iuvare

Arguat, admoneat blanda primum ratione,

Mellita variis Scripturarum documentis;

1235

Cumque sat est verbis, gravior sententia detur,

Quam simul assiduae precis affectus comitetur,

Donec clarescat, si tanta iuvet medicina

Vt convertantur et mites efficiantur.

Quod si nil horum vitiosis proderit actum,

1240

A te secernas quos aedificare nequibas,

Ne gravius damnum patiatur grex meliorum.

Discordes revoca, fautor moerentibus insta,

Naturam refovens, vitium succidere nitens.

Ne duplex animo, nec suspiciosus in ullo,

1245

Nec sis zelotypus, nec avarus, non animosus.

Confer opem miseris quamcunque vales et egenis.

Christi servitio super omnia deditus esto.

Cuncta quidem nobis tunc supplementa parabis,

Si non, Christe, tibi primum volumus famulari;

1250

Sicut et econtra succedunt prospera nulla,

Si tibimet soli non conamur fore proni.

Iugiter hoc tracta, ne quid facias sine causa,

Et ne laesuram per te quis perferat ullam;

Sed magis aedifices in cunctis moribus omnes.

1255

Nullus quippe palam faciet soli sibi quidquam,

Illeque praecipue qui rex aut doctor habetur

Sive gerens rite reliquis dat semina vitae,

Vel faciens prave multis est causa ruinae;

Scilicet exemplis capiuntur utrinque sequaces.

1260

Nam velut atteritur effectu seu renovatur

Corpus carnali, sic mens ex spirituali.

Et non solum ideo debes existere cautus,

Quatenus evadas mortis discrimina solus,

Sed simul ut nemo per te reus efficiatur.

1265

Vnde monendo precor ut si fortasse, quod absit:

Peccandi studio constrictus tempore longo

Pro minimo reputes te solum tradere morti,

Saltem multarum ne sis homicida animarum,

Tecum perpendens aliquid magis inde pavescas,

1270

Atque, revertenti dum spes promissa sit omni,

Ipse revertaris, quo tecum cuncta reducas.

Nam si solius, etiam misereberis omnis

Iam decet adiungi quae sit discretio iusti,

Vt, quoniam nutrix eadem virtutis habetur,

1275

Hic etiam nobis comes existat rationis.

Copia virtutum, quia corpus creditur unum,

Sic diversorum ratio est moderanda bonorum,

Ceu servare studens unius corporis artus

Singula membra suis debes curare statutis,

1280

Vt res et tempus sint corporis apta per usus.

Quodquod enim corpus coram nobis statuamus;

Ni vice diversa foveantur singula membra

Vnius ob damnum patiuntur cuncta periclum.

Haud aliter constat de spiritus integritate,

1285

Qui per membrorum species fertur variorum;

Imo etiam cura maiori dignus habetur.

Nam, licet in paucis virtutum sit decor omnis,

Nulla tamen virtus, nisi vi foveatur alius,

Esse potest stabilis contra phantasmata mortis.

1290

Hinc est quod multi, cupientes alta mereri,

Lassescunt subito pietatis ab ordine coepto,

Dum satis esse sibi credunt aliquam bonitatem.

Sicut enim pedibus obstat defectio visus;

Sic quoque virtuti, si desit et altera virtus,

1295

Et tanquam corpus per quaedam membra minutum,

Corporis officium quoddam complere nequibit;

Sic etiam virtus sic ex aliis viduata,

Aut igitur nihil est, aut imperfecta tenetur.

Sed quod erit membrum, cui tempus congruat unum

1300

Semper ad eiusdem rei tendens conditionem?

En speculo carnis discernimus abdita mentis

Ac per corporeum iam spirituale probamus.

Nam ceu carnis opus nulla constringitur hora

Praeterquam proprius naturae postulat usus;

1305

Sic quoque res eadem non semper erit retinenda

Virtutis causa, sed per tempus moderata.

Actio virtutum constat perfectio morum.

Sicut saepe bonum est ut claudas ora tacendo,

Mox veniet tempus quo plus licet haec aperire;

1310

Haud secus est hora, qua ieiunare salubre est.

Interdum melius ieiunia frangere constat.

Scilicet in cunctis, quo tendit adoptio mentis,

Aut terrena petens, vel coelica commoda quaerens,

Illuc et studium, sed et integritas meritorum.

1315

Vnde, precor, vigila, cautoque libramine pensa,

Ne quid per proprium studeas attendere votum,

Sed quid communis ratio appetat utilitatis.

Vtilitatis amor cito suadet quid sit agendum.

At duntaxat in his haec utilitas capienda est,

1320

Quae vitae studio vel amore perennis aguntur.

Semper id observa, velut ex pietate paterna,

Quo pacto cuiquam prodesse et parcere possis.

Vt qui desudas quoddam Ecclesiae fore membrum,

Tu pariter reliquis sis compatiens quoque membris;

1325

Et tractans animo quid poscat temporis ordo,

Quo res et tempus divinis usibus apta

Efficiantur ita, ne sint alii impedimenta,

Ac quid ius animae, quid carnis cura, deinde

Inter utramque viam speculator providus esto.

1330

Si pariter nequeant observari bona quaedam,

Anteriora geras, et posteriora relinquas.

Res namque utilior merito praefertur agenda.

Et quantum sapias, quanta virtute nitescas,

Nunquam perfectus sapiensque tibi videaris.

1335

Sed cum miles adhuc velut invictissimus exstas

In fragili vita, sed et inter tanta pericla,

Ex aliqua causa credas te posse relabi,

Ni circumspiciens, semperque futura pavescens,

Hostis in insidias cautelae iacula mittas.

1340

Omnis enim verae tendens ad gaudia vitae

Non tam praeteritis laetabitur in benefactis,

Quam pro suspectu, quo necdum semet ad unguem

Pervenisse videt, vel qualis sit sibi finis,

Sollicitus semper hoc mente fatetur et ore,

1345

Se Domino dignum nunquam fecisse opus ullum.

Verius ergo nihil poterit quisquam meditari,

Quam si de toto, quantae sit relligionis,

Se tamen in nulla perfectum iam sciat esse,

Dum vitae flatus mortali carne gravatur.

1350

Denique quid nautae cupienti aequor peragrare

Proderit inceptum quoquam deponere cursum,

Et quae felicis prius est sibi gloria finis,

Quam posita prora remis ad littoris ora

Iam iam secura mereatur pace potiri,

1355

Quid, rogo, distat, utrum in medio aequore vel prope littus

Naufragus occumbas, si non evaseris undas?

Quam prope sit littus in corde maris labor intus,

Praesignans nautae navim transducere caute,

Donec ad optatam possit pertingere terram;

1360

Sic et in hac vita nobis opus est vigilare.

Nam praesens mundus quid erit nisi quodlibet aequor

Flatibus immensis quod semper et undique aditur?

Qui velit ergo viam cautus migrare marinam,

Contra undam pelagi paret instrumenta meandi,

1365

Vt cum tempestas solito irruit orta furore,

Iam minus adversis superari possit ab ullis.

Non extollatur si prosper sit modo ventus.

Saepe procella gravis subit otia prosperitatis.

Vnde nec adversis nec rebus crede secundis.

1370

Et ne pax iugis faciat te plus negligentem,

Sed semper cladem memorans velut advenientem

Ante oculos pone, quid sis post pauca futurus:

Qualis defectus humanos deprimat artus,

Quando quidem sancti sunt in discrimine tali.

1375

Hinc Psalmista loquens profert suspiria dicens:

Salva me, Domine, quia defecit quoque sanctus.

Rursus abhinc idem perhibet se deficientem

Exaudi me citius, precor, o Pater alme,

Iam defecit enim vigor et virtus me prorsus.

1380

Quomodo defecit qui stare tamen perhibetur?

In se deficiens Domino tunc vivere coepit,

In quo non aliter vegetare valebimus apte,

Ni prius in nobis moriatur nostra voluntas.

Hoc etenim multum iuvat omnes scandere sursum,

1385

Quod provecti illuc quantavis relligione

Cum metantur adhuc se multis inferiores,

Fletibus assiduis hinc compuncti macerantur,

Atque bonis studiis velut a primo renovantur.

Nam quia saepe malis veniet compunctio talis,

1390

Scilicet ut tractent, quam multis sint nequiores,

Confestim vitiis nimio fervore relictis

In convertendo praecedunt anteriores.

Hos quamvis culpae capitalis labe carentes,

Quorum relligio monstratur desidiosa,

1395

Et prius extremi fiunt saepissime primi;

At qui sic fragiles persistunt et negligentes,

Vt de criminibus, quae maxima iure vocamus,

Quaeque refert Paulus sermone crebro venerandus,

Demonstrans omni prorsus vitanda fideli,

1400

Se non abstineant, nec caetera quaeque minuta,

A quibus immunis fieri non praevalet ullus,

Emendanda crebris decernant esse querelis,

Hos ego non solum peccatores fore credo,

Sed pro perfidiae damnandos impietate,

1405

Atque reprensuros usque ad minimum esse quadrantem.

Ex aliis factum, quod erit veniabile crimen,

Qui licet a vitiis capitalibus abstineant se,

Non tamen in minimis semet reprehendere cessant;

Sic et tu pavidus non cessa flere reatus,

1410

Quos iugis confert et inevitabilis usus.

Nam quia quotidie multis offendimus omnes

Aut ignorando peccantes sive sciendo,

Verbis, auditu, sed et illicito meditatu,

Summa manet virtus si displiceas tibi semper,

1415

Nil credens actum, dum quidquam restet agendum.

Haec sub corde, precor, sapiens amplectere lector,

Et quo doctus in his etiam persistere possis,

Continuis precibus pete divinam pietatem.

Haec etenim certa credentibus est et aperta,

1420

Et quicunque sitit vel ieiunando labascit,

Huc veniat lassus, huc quanta pericula passus;

Hic fons, hic panis, ne quis subsistat inanis.

Poscere ne dubites, et iam si mortuus exstes,

Et quodcunque scelus te commisisse fateris,

1425

Hinc veniam spera, si sit confessio vera.

Multis nempe malis ideo permittimur uri,

Quatenus experti, quia nil sit adoptio mundi,

Atque nihil nostris valeamus vivere votis,

Saltem sic medicum cogamur quaerere verum,

1430

Qui nos ad stabiles faciat pertingere mores.

Hic sicuti fictis non invenietur ab ullis:

Sic quoque semper adest vere quaerentibus illum,

Debita culparum dimittens omnigenarum.

Et licet inprimis sit difficilis labor omnis,

1435

Res incepta boni perstans in amore laboris

Dat subito facilem studii totius agonem.

Nam quia conversi debemus iure probari,

An Dominum vere conversio nostra requirat:

Quo magis invisus impugnat nos inimicus,

1440

Tam citius nobis succurrit gratia Christi,

Si stabili voto perstare volemus in illo,

Causantes semper nos esse reos et egenos.

Sed ne mireris quia talis sit via coelis

Et tanta cura quaeratur vita futura,

1445

Cum noscas etiam mundi vilissima quaeque

Absque labore aliquo nec quaeri nec retineri.

Nunquid enim terra profert fructus nisi culta,

Aut mare transibis nisi cum navalibus armis?

Num ligni moles ultro se condit in aedes,

1450

Vel gratis lapides operantur semet in urbes,

Aut sine vi belli capiuntur iura triumphi?

Si victus carnis sudore parabitur omnis,

Et quo quisque minus mundi studet addere rebus

Tam magis exsilis et pauper habetur in ipsis,

1455

Si non miraris haec cuncta labore parari,

Cum tamen ut fumus illorum defluat usus,

Quae levitas talis, negligentia quae specialis

Decipiendo tuam mentem possederit unquam,

Vt coeleste bonum, quod erit super omnia solum,

1460

Cui nullus finis nec causa fit ulla doloris,

Sed semel acceptum nunquam patitur detrimentum,

Absque labore pari credas te posse mereri?

Nam si miraris de relligione perennis,

Primitus attende praesentis commoda vitae

1465

Quomodo quaerantur quibus et curis teneantur,

Quamvis haec cuncta, quoquo sint ordine iuncta,

Ad nihilum subito, quasi non fuerint, redigantur.

Haec cum mente geris, facili ratione doceris

Quam sit suave iugum, quod perpetuum dabit usum

1470

Regnaque quo coeli valet unusquisque mereri.

Rursum si credis quia per crebra gesta laboris

Magna caducarum praestetur copia rerum,

Et quo quisque magis serat in carnalibus actis

Tanto plus lucrum se sperat in his habiturum;

1475

Si quoque servilem passurus sponte laborem

Pro spe mercedis homini vis esse fidelis,

Qui quamvis largus vel quantumvis opulentus

Summa pro certo nullius habebis in illo:

Vana salus hominis, Psalmista namque doceris.

1480

Et maledictus homo, cuius spes est in homullo

Cur, modicae fidei, credis minus Omnipotenti,

Qui praeter victum vitae huius quotidianum,

Quo tibi iam mundus servit quodammodo totus,

Gaudia perpetuae quandoque dabit tibi vitae,

1485

Si pro mundanis, quibus intentus famularis,

Aequali studio submittas temet in ipso?

Credulus incertis, certissima quid reprobabis?

Et mandata Dei non posse sequi prius inquis

Quam faciendo probes quid permittant tibi vires?

1490

Nondum sudabas ubi te non posse probabas.

O labor exsilis, qui nec probat acta laboris,

Nec bravii meritum vult ferre per experimentum:

Ceu non expediat talem tibi inire laborem,

Qui per mercedis geritur promissa perennis,

1495

Ac Domino soli sit nulla fides adhibenda;

Si non desperas res exercere caducas,

Quatenus ex ipsis habeas stipendia carnis,

Cur minus aeternos confidis quaerere fructus,

Vt tradas animam regnis coelestibus aptam,

1500

Qua dabitur cunctis semper gaudere beatis?

Denique promptus agis quidquid docet optio carnis:

Cur quoque non gustas, si spiritus ulla facultas

Bello carnali valeat ratione reniti?

Nam si gustares, nunquam sitiendo vacares;

1505

Sed quo plus biberes, tanto magis inde sitires,

Donec ad extremum fontem trahereris ad ipsum,

Cuius conspectum cupit omnis coelica virtus.

Ausculta tandem quam nunc trado rationem:

Ius si terra colit, quo cuique fidem dare norit,

1510

Hoc etiam iuris ne credas defore coelis.

Sed cum lex vera procedat ab arce superna

Atque Deus verax, ast omnis sit homo mendax,

Ritu maiori possunt coelestia credi.

His igitur dictis ad vos, quicunque legetis,

1515

Ad vos praesertim qui talibus indigeatis,

Nunc quoque vobiscum pensantes dogmata nostrum,

Hinc aliquid moniti, Domino vos subdite prompti,

Vt, dum possimus, si tantum posse velimus,

Nulla manus cesset, nullius pes quoque tardet.

1520

Iam vice communi properemus ad optima summi

Quo labor est nullus, nec venerit amplius ullus:

Sed semper laeti remanebimus atque quieti

Contemplando Deum, qui nunc spes atque tropaeum

In se credentis manet et fiducia mentis.

1525

Quod Deus in nobis operetur in omnibus horis,

Cuius et imperium sine fine manebit in aevum.

O fratres chari, per Christum semper amandi,

Cum prope sit tempus quo mundus erit ruiturus,

Vos qui diligitis vitae promissa perennis,

1530

Fortes athletae, sursum spem mentis habete,

Ne quid in hoc mundo iam possideatis amando

Restat enim vobis fructus patriae melioris,

Si modo sinceri studeatis rite mereri.

Ad quam quaerendam praesentem spernite vitam,

1535

Vsibus exceptis, per quos illuc properetis

Et quibus in terra foveantur corpora vestra.

Nam datur ad tempus animae victu fore corpus,

Vt meditetur homo, dum vivit in orbe caduco,

Qualiter mens vitalis et virtus spiritualis

1540

Vivificant carnem per divinam rationem,

Libertate data, quaecunque velimus agenda,

Aut animae mores vel niti carnis amores.

Nunc sentite, rogo, quis constet rectior ordo,

Dum datur arbitrium, quod quisque velit faciendum,

1545

Seu divina sequi, quae sursum sunt meditari,

Vnde sapit flatus discernere corporis actus,

Aut carnis studium, quo fertur vita deorsum.

Hinc iter est animae, sed terra redit quoque terrae.

Propterea mentes vestras ad recta ferentes

1550

Discite quid sitis, attendite quo properetis.

Non vos seducat, si gloria census abundat;

Si sunt divitiae, per eas nolite perire;

Nam Deus has tribuens in eis interrogat omnes

Quis velit in donis potius constare fidelis,

1555

Aut quis carnalem vel amet rem spiritualem.

Non alias illi subiguntur commoda mundi,

Quamvis per plures cupiant nunc esse potentes,

Scilicet intenti magis ad convivia saecli

Quam curis animae commissis suppeditare.

1560

Vos autem, fratres, quae mundi sunt fugientes,

Quaerite vestrarum constanter opes animarum;

Nam quid honor grandis, si tantum pontus honoris?

Quid prodest tandem, si mundum sumitis omnem,

Post huius casum sine fine pati cruciatum?

1565

Ah! ah! qualis honor, quem tantus cinxerit horror,

Cum vindicta gravis successerit undique pravis!

Non homo, non aurum poterit aptare beatum,

Sed virtute Dei consistit vita beati.

O qui deliciis felicem te fore credis,

1570

Huc attende parum, sermonem confero tecum:

Cum noscas hominem non esse perenniter omnem.

Pro modulo puncti cum sint simul omnia mundi,

Quam moritura caro tibi spem promittit avaro?

Cur hodie ludis pro rebus cras perituris

1575

Et nil, surde, doles animae sine fine dolorem,

Si Dominum, coeli regem, super omnia nosti

Et quia sublimes faciat saepissime mites,

Atque superborum soleat prosternere collum?

In quo confidis, quia te sibi subdere non vis?

1580

Vel cur ipse studes exaltari super omnes,

Cum iam perduras ad res tecum perituras?

Omnis enim cupidus convincitur esse superbus.

An, quia liber eris mira bonitate Creantis

Et diversa potes, dum sano corpore flores,

1585

Praeter eum quoquam speras exquirere vitam,

Aut eius gladium quovis evadere iustum?

Nunquid imago Dei, primo similata parenti,

Cuius progenie retines exordia vitae,

In te mutavit quod in illo Patre creavit?

1590

Nonne vides, gustas, palpas, audis et odoras?

Vnde merebaris, ut sensibus his potiaris?

Quid prius Auctori quam te faceret tribuisti,

Vt rationalis animalia cuncta praeires?

Et tamen, his brutis perstantibus in vice iuris,

1595

Tu, rationis opus, non vis Domino fore pronus.

Quin meditare, rogo, rationis et utere dono,

Ac per quem vivas subtiliter exprime causas.

Nam nescire modum vitae, sed vivere tantum

Est studium pecudis omni ratione carentis.

1600

Si miser ignoras quia sponte tua reus exstas,

Quaere viam lucis, et erunt tibi signa salutis

Per quae iam plane mentem potes aedificare.

Nam, si sentires carnis decrescere vires,

Confestim variam proferres inde querelam

1605

Ac curam medici peteres quam maxime quaeri:

Cur, rogo, non animae simul intendis medicinae,

Cum plus ex anima quam corpore sit tua vita?

Ecce famem pateris, quam sponte pati perhiberis

Dum tibi dispositum reprobas exquirere victum.

1610

Certe quidquid amas, eius quaeris medicinas.

Sed quid amare vales ritus mundi per inanes,

Quando Deum coeli nequaquam vis venerari?

Quamvis plenus opum seu sit collega potentum

Appellas frustra terrarum numina cuncta,

1615

Ni prius advertas qui sit super omnia primas,

Subiectumque sibi facias te pectore niti.

Cedunt cuncta tibi, si te submiseris illi.

Quisquis et hoc renuis, contraria semper habebis.

Quam suavis nisus, nec non optabilis usus,

1620

Voto communi si tantum subdimur uni!

Tunc per eum nobis mundus submittitur omnis.

Vnde, precor, fratres, postponite carnis honores,

Per quos iam gratos veniet dolor immoderatus

Et pensate magis quid sit spes spiritualis,

1625

Quae modo fert tristes, sed post haec semper ovantes.

Adsis iam nobis, clementia Spiritus almi,

Quae sibi cor nostrum faciat consistere templum,

Expellens inde peccatorum genus omne.

Spiritus alme, veni, nos et dignare tueri,

1630

Fac procul horrendas de nostro corde tenebras.

Tu consolator et purae mentis amator,

Infer chrisma tuum, clemens, in pectora nostrum;

Tu quoque cunctorum mundator flagitiorum,

Mundatos hominis oculos fac interioris,

1635

Vt sic coelestem mereamur cernere Patrem,

Quem possunt oculi iustorum cernere soli.

Tu sanctos vates fecisti degere tales

Vt miranda Dei canerent praeconia Christi;

Discipulos Christi tam fortes esse dedisti,

1640

Eius ut in cunctum veherent miracula mundum.

Cum machinam rerum faceret Deus omnigenarum,

Tu foturas aquas has iure tuo solidabas.

Tu lymphas pandis animabus vivificandis

Ipseque carnales fieri das spirituales.

1645

Tu quoque divisum per linguae schismata mundum,

Et varios ritus coadunasti, pie Flatus.

Idolatras gentes, hoc est simulacra colentes

Ad cultum Domini tu, Praesul summe, vocasti.

Nunc adsis, sancte, nobis clamantibus ad te;

1650

Nam sine te frustra fit tota precatio nostra.

Tu, qui cunctorum docuisti corda piorum

Efficiens illos proprio cum numine dignos

Christi discipulos, hodie tu, Spiritus ipse,

Insolito cunctis benedicens munere saeclis,

1655

Hunc idcirco diem fecisti iure celebrem.

 

Cum natus esset Iesus

Cum puer Iesus, deitate plenus,

Bethlehem Iuda, Genetrice summa

Editus, mire sub Herode rege

Viseret orbem,

1660

Mox recens stella simul est oborta,

Quam magi quidam, Oriente visam,

Vsque regalem comitantur urbem

In Hierusalem.

Et requirentes inibi manentes,

1665

Inquiunt illis: Reserate nobis

Quo sit hic natus, modo tam probatus,

Rex Hebreorum?

Vidimus nempe super hoc potente

Sideris miri radios oriri.

1670

Hunc ut oremus ideo venimus

Partibus istis.

Audit haec moestus nimium scelestus;

Atque cum totis Hierosolymitis

Anxius cura capitur dolosa

1675

Hostis Herodes.

Et vocans cunctos populi magistros

Sciscitabatur quid ad haec agatur,

Vnde sit Christus, ubi quippe natus

Inveniatur.

1680

At requisiti ita sunt locuti:

Bethlehem castrum parit ergo Christum;

Sicque recevera legitur propheta

Hinc cecinisse:

Bethlehem Iuda, eris haud minuta

1685

Inter affines procerum cohortes;

Erit namque novus auctor a te,

Qui regat omnes.

Tunc magis illis pariter vocatis,

Coepit occulte ab eis notare

1690

Quando praedictum iubar esset ortum,

Quod sibi fulsit.

Exin insanus ait his tyrannus:

Ite iam, quaeso, puerum sequendo,

Et nimis caute ubi sit, rogate,

1695

Regulus idem.

Cumque compertum teneatis illum,

Siquidem certe mihimet referte,

Ipse quo regem veniens eumdem

Pronus adorem:

1700

Haec magi dicta capiunt dolosa.

Tum dehinc rursum iniere cursum,

Ac satis gratum iter inchoatum

Perficiebant.

Sed statim stella, Oriente visa,

1705

Praevia luce comes est ubique,

Vsque dum supra remaneret ipsa

Quo fuit infans.

Cuius aspectu nimium gavisi

Ingredi sancta meruere tecta,

1710

Quo puer Iesus Genetrix et eius

Inveniuntur.

Moxque prostrati studio fideli

Supplices Christum venerantur ipsum;

Insuper dona tribuere trina

1715

Mystica valde.

Nam Deus thure celebratur apte,

Est et in myrrha hominis figura,

Rexque nimirum rutilans per aurum

Significatur.

1720

Ac magi, somno moniti supremo

Vt minus regem repetant Herodem,

Sunt viam nisi aliam reverti

In regionem.

O Salus mundi, Sator universi,

1725

Sola spes vitae, decus o perenne,

Debitas laudes tibi nos ferentes

Suscipe clemens.

Qui volens totum reparare mundum

Gratiam miris dederas habenis,

1730

Ne iugo legis premeretur omnis

Plasmatis aetas.

Haec agens gratis vice charitatis,

Res protoplasti miserans levasti;

Et premens tandem Leviathan anguem,

1735

Nos revocasti.

Nam coaeternum tibi, Summe, Verbum

Prolis humanae speciem probare

Miseras orbi, sine labe naevi

Virgine sumptam.

1740

Iam novum lumen datur ad salutem;

Natus est nobis novus Auctor orbis,

Splendor aeterni Patris ac superni,

Iam caro factus.

Ille, signatas reserans figuras

1745

Legis obscurae fideique purae,

Sensibus nostris aderit perennis

Pro renovandis.

Nulla vis nobis remanet doloris;

Filius Summi, vigor exstat omni,

1750

Qui fide pura vigilique cura

Credit in ipsum.

Hinc melos hymni resonemus illi

Supplici voto studioque toto,

Vt cohaeredes sibimet fideles

1755

Inveniamur.

Laus Patri summo, sit honorque Nato,

Pneumati sancto decus atque doxa,

Qui, manens trinus, Deus est et unus

Semper ubique.

 

1760

O Pater aeterne, cui semper idem manet esse,

O Patris Verbum, per quod manet omne creatum,

Spiritus o sancte, quo constant cuncta sacrante,

O qui personis tribus his Deus unus haberis,

Ordine qui miro finis constas et origo,

1765

Leges aeternas ac solus iure gubernas,

Qui genus humanum miseratus, mortificatum

Propter mortifera primi delicta parentis,

Vivere fecisti pretioso sanguine Christi,

Cuius in adventu mundum totum reparasti,

1770

Cuius iudicio statuentur cuncta sub aequo,

Da mihi velle bonum, vires ad perficiendum;

Nam sine te nequeo vel mente capessere quidquam.

Tu nisi des votum, frustrabor ad omnia motus.

Vnde etiam, posco, clemens hoc annue primo,

1775

Quo proferre queam poscendi verbula recta.

Ex in sinceris precibus precor ut pius adsis.

Da mihi, quaeso, fidem, per quam te semper adorem,

Quaque sciam plane quid iustum sit vel inane.

Spem concede mihi talem, spes unica nostri,

1780

Qua sufferre queam vitae coelestis habenam.

Restat in his prima virtus dilectio bina,

Qua te factorem debemus amare hominemque,

Quam, precor, infunde super intima cordis abunde.

Non mea mens, quaeso, laetetur more superbo.

1785

Adveniat rite custos patientia vitae.

Mors et perditio discedat caeca libido.

Me quoque, posco, regas, cum videro res alienas,

Ne quid in his captus fieri compellar avarus.

Non cibus aut potus me deprimat immoderatus.

1790

Fac, precor, et vestes contemnere me pretiosas.

Da vigiles artus ad cuncta tui famulatus,

Atque quiescentes solita de fraude tuere,

Ne corrupta caro somno turbetur amaro.

Sint procul invidia, iactantia, lis, sed et ira,

1795

Nec rebus vanis me laus seducat inanis.

Non rogo divitias, nec honores carnis ut addas;

Sed da propitius tantum solatia victus,

Fructificaque mihi quaecunque talenta dedisti,

Quatenus usuram merear tibi reddere iussam,

1800

Sicque meos mores in amore tuo, precor, aptes,

Vt mea sit cura, quid gestet vita futura,

Ac regno Christi merear tandem sociari,

Qui tecum Pater, et cum Pneumate regnat in aevum.

 

O vos Christicolae, qui iam remanetis in orbe,

1805

      Dum bene possitis, pergite de vitiis.

Nam valet hic multa constans oratio vestra,

      Quam tunc pro nihilo proferet omnis homo,

Cum suprema dies actus reseraverit omnes,

      Et Deus omnipotens, de superis veniens

1810

Iustos in dextra, sed pravos parte sinistra

      Pastor ut ex haedis dissociabit oves.

Talibus intenti verbis animo sapienti

      Semper tractate, quod genus estis Adae.

Praesens vita brevis, sed erit ventura perennis.

1815

      Nempe beatus homo despicit apta modo.

Aedificat mores, ad veros tendit honores;

      Nam quod mundus amat, haec velut umbra, labat.

Sed nos ex variis cognoscimus ultima signis,

      Hinc minus incauti turbine iudicii.

1820

Eius in occursum teneamus pectora sursum,

      Vt Dominus veniens inveniat vigiles;

Nam sol et luna pallescent lege sub una,

      Rebus abhinc finis coeperit esse cinis.

Denique nil restat, nisi quod spes ultima praestat;

1825

      Quod mortale fuit, hoc moriendo ruit:

Ast animae meritum mercedis percipit usum.

      Sic quondam lenis propitiusque nimis,

At tunc districtus veniet nimiumque verendus;

      Tunc quoque monstrabit vulnera quae subiit.

1830

Quem transfixerunt, ut fert Scriptura, videbunt,

      Reddentes planctum proh dolor! in vacuum,

Cum transfixa cutis sit spes et causa salutis.

      Sed quos error amat, hosce salus reprobat.

Porro dies illa complebit fata Sibyllae,

1835

      Atque prophetarum comprobat indicium.

Cordis et arcana fient hoc tempore plana.

      Illic sero gemet, quem modo risus habet.

Illa dies mirae pravis advenerit irae,

      Quos reparare modo nulla valet ratio:

1840

Sed quasi securi sectantes commoda mundi,

      Nec curant animas aedificare suas.

Illic causa gravis, quam nunc incredulus audis,

      O miser imprudens, pessima quaeque gerens!

Nolis sive velis, hoc iudicium patieris,

1845

      Pestis et ipse tibi discutiendus ibi.

Tunc igitur linquens invitus carnis amores,

      Nil mercedis habens, his quia nunc frueris;

Sed magis aeternum pro talibus ibis in ignem,

      Quo dolor, ah, et vae semper erit sine spe.

1850

O nimium miseri, sentite locum miserendi,

      Et vel adhuc vobis parcite iam miseris!

Ecce parata salus, en acceptabile tempus!

      Quaerite fautorem, poscite pacis opem.

Currite, dum quitis, et vitae lumen habetis,

1855

      Dum maneat tempus, non neglegatur opus:

At neglegens tempus fuerit sine fine neglectus,

      Quod sibi quisque legit, hoc habiturus erit.

Nam sermone brevi concluditur hic modus aevi,

      Praepes vita bonis, mors sine fine malis.

1860

Haec pensate viri, libeat virtute potiri;

      Ne mortis turba vos capiat subito.