Herimannus Augiensis opusculum 11

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1867; rev. Tina B. Müller, Peter Orth, 2006

Altre sezioni


Herimannus ad Musam

 

Attat quam vereor, Melpomene soror,

Ne tu candidulas, Musa, sororculas,

Certas, suaviloquas semper amiculas,

Verum fando nimis garrula feceris

5

Infensas, stupidas, turbidulas, feras

Nobis, quae potius suave sonantibus

Odis debueras firmius has meas

Sinceras socias efficere ac tuas.

Demens nescieras, quod mera veritas

10

Gignat sepe odium? Quis, rogo, rancidum

Mordaci satyra te mihi dulcia

Persuasit, memora, radere pectora?

O, cur dulciculas, a, nimis asperas,

Vt fingo et vereor, reddideras, soror?

15

Post hinc noster amor transiit, ei soror.

Me quid te libuit mittere? Quid fuit,

A, quid, queso, fuit, quod mea compulit

Vota, ut te cuperem mittere, te canem,

Quae mordax acidis dentibus et feris

20

Ledens tot socias, quas adamantinas

Dudum credideram forsque putaveram,

Iratas faceres et mihi perderes

Illarum solitum mentis amorculum?