Herimannus Augiensis opusculum 7

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1867; rev. Tina B. Müller, Peter Orth, 2006

Altre sezioni


Sorores ad Musam

 

Veneranda tu puella,

Cata, docta, pulchra, bella,

Soror alma, casta, cara,

Herimanni amica certa,

5

Nimis arguis misellas,

Nihilum tacendo, nonnas

Neque parcis ipsa amatis,

Veluti fatere nobis,

Heriman ut ipse durus

10

Videatur haec locutus.

Solet ipse nempe tali

Monitu suis iocari

Velut et iocans acerbo

Vitium notare morsu.

15

Misera, o, amica nostri,

Rea quae putat notari

Sua conticenda furta,

Tua cum iocantur orsa.

Etenim libenter ista

20

Capit aure turma nostra,

Quia, quisquis odit acri

Vitiosa dente carpi,

Etiam tacendo prodit,

Vitii quid intus assit.

25

Age qua, Camena, propter,

Avide audienda semper

Cane, poscimus, canore

Lepido, precamur, ore.

Melius sed ipsa nosti,

30

Quid oporteat sonari,

Quid et adiuvet canentem,

Mage plus vel audientem.

Ideo tibi quod ipsi

Placeat bonum scienti,

35

Cane cara, clange, canta,

Cupide audiemus, eia.

Potius vel ad rogandum

Remees adhuc amicum,

Quid ei magis canendum

40

Videatur aut docendum.

Quod enim fidelis ipse

Tibi suggeret benigne,

Positis iocis libenter

Capiemus aure semper.