Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1867; rev. Tina B. Müller, Peter Orth, 2006
Hermannus ad Musam
Prius, o mihi grata Camena,
Volo, dicas, quae tibi tanta
Fuit illic causa morandi
Tardeque ad me redeundi,
5
Si nondum, ut forte putavi,
Quae mandaram, cecinisti,
Demum nunc atque reversa
Hic percunctare canenda.