Wido Ambianensis de Hastingae proelio

Testo base di riferimento: C. Morton, H. Muntz, 1972


Quem probitas celebrat, sapientia munit et ornat,

Erigit et decorat, L<anfrancum> W<ido> salutat.

Cum studiis clarus uidearis lucifer ortus

Et tenebras pellis radiis dum lumina spargis,

5

Per mare nec fragilis set sis tutissima nauis.

Te precor ad portum carmen deducere nostrum;

Inuidie uentis agitari nec paciaris,

Nec Boreae flatum timeat, set litus amoenum

Remige te carpat, ne laesum rupe labescat.

10

Sis iudex illi iustus, de more magistri

Quod minus est addens et quod super, obsecro, radens.

Nullus, credo, sibi sub te tutore nocebit;

Sic tuus incipiat fieri meus iste libellus,

Vt careat uiciis et laudibus amplificetur.

15

Euitare uolens dispendia desidiose

Mentis et ingenii, placeant cum carmina multis,

Carminibus studui Normannica bella reponi.

Elegi potius lenibus cantare camenis

Ingenium mentis uanis quam subdere curis.

20

Cum sit et egregium describere gesta potentum,

Finibus occiduis quae gessit regia proles

Willelmus, titulis commisi posteritatis;

Nam sibi sublatum regnum uirtute redemit

Et uictor patrios extendit trans mare fines:

25

Ergo decet memorare suum per secula factum.

Iusticiae cultor, patriae pax, hostibus hostis,

      Tutor et ecclesie, rex benedicte, uale!

A modo torpentes decet euigilare Camenas

      Et calamos alacres reddere laude tua.

30

Mutasti comitis regali nomine nomen

      Quod tibi nobilitas contulit et probitas;

Iulius alter, enim, cuius renouando triumphum

      Effrenem gentem cogis amare iugum.

Innumerus terrae populus, nec perfida nautis

35

      Aequora, nec litus saxa nociua ferens,

Incumbens hiemis nec te deterruit horror,

      Quin ab auis peteres regna relicta tibi.

Posteritate fauet tibi ius, legis quoque summa;

      Ergo tibi terror omnis ademptus erat.

40

Tempore set longo te trans freta ducere classes

      Tempestas prohibet, imber et assiduus,

Dum prestolaris uentorum prosperitatem

      Et mare turbatum cogit abire retro,

Eurus et equoreas crispabat flatibus undas.

45

      Tunc tibi planctus erat spesque negata uiae;

Tuque, uelis nolis, tandem tua litora linquens,

      Nauigium uertis litus ad alterius.

Portus ab antiquis Vimaci fertur haberi;

      Quae uallat portum Somana nomen aquae.

50

Docta nimis bello, gens est per cuncta fidele

      Fluctiuagis prebens sepius hospicium.

Desuper est castrum quoddam Sancti Walarici;

      Hic tibi longa fuit difficilisque mora,

Nam ter quinque dies complesti finibus illis,

55

      Exspectans summi iudicis auxilium.

Ecclesiam sancti deuota mente frequentans,

      Illi pura dabas, ingeminando preces.

Inspicis et templi gallus qua uertitur aura:

      Auster si spirat, laetus abinde redis;

60

Si subito Boreas Austrum diuertit et arcet,

      Effusis lacrimis fletibus ora rigas.

Desolatus eras; frigus faciebat et imber

      Et polus obtectus nubibus et pluuiis.

Set pater omnipotens, in quo tibi spem posuisti,

65

      Tempora qui fecit, temperat, atque regit-

Qui palmo caelum, terram, mare ponderat aeque;

      Cui proprium constat omnibus esse locis

Presentem; precibus dedit et calcabile Petro

      Equor sub pedibus, compaciendo sibi-

70

Velle tuum tandem pius ut Deus est miseratus,

      Pro uotoque tibi suppeditauit opus:

Expulit a caelo nubes et ab equore uentos,

      Frigora dissoluit, purgat et imbre polum.

Incaluit tellus, nimio perfusa calore,

75

      Et Phebus solito clarior emicuit.

Festa dies Michaelis erat celebranda per orbem,

      Cum pro uelle tibi cuncta Deus tribuit.

Protinus una fuit mens omnibus, aequa uoluntas,

      Iam bene pacato credere se pelago.

80

Quamquam diuersi tamen adsunt letificati;

      Nec mora; quisque suum currit ad officium.

Sublimant alii malos; aliique laborant

      Erectis malis addere uela super.

Plurima cogit equos equitum pars scandere naues;

85

      Altera festinat arma locare sua.

Haut secus inuadit classis loca turba pedestris

      Turba columbarum quam sua tecta petit.

O quantus subito fragor illinc ortus habetur,

      Cum nautae ramos, arma petunt equites!

90

Hinc resonando tubae uarios dant mille boatus,

      Fistula cum calamis et fidibus cythara,

Timpana taurinis implent mugitibus auras,

      Alternant modulos cymbala clara suos.

Terra tremit; celumque pauet; miratur et equor.

95

      Quadrupedes fugiunt, piscis auisque simul.

Quippe decem decies, decies et milia quinque

      Diuersis feriunt uocibus astra poli.

Set tu templa petis sancti supra memorati,

      Muneribusque datis, curris adire ratem.

100

Clangendoque tuba, reliquis ut littora linquant

      Precipis, et pelagi tucius alta petant;

Hactenus adfixae soluuntur litore puppes,

      Equor et intratur agmine composito.

Iam breuiata dies, iam sol deuexus abibat,

105

      Cum tua preripuit preuia nauis iter.

Nox ubi caeca polum tenebrosis occupat umbris,

      Et negat obsequium Cinthia tecta tibi,

Imples non aliter facibus rutilantibus undas

      Sidera quam caelum, sole ruente, replent.

110

Quot fuerant naues, totidem tu lumina spargis;

      <>

111

Impositae malis permulta luce laternae

      Tramite directo per mare uela regunt.

Set ueritus ne dampna tuis nox inferat atra,

      Ventus et aduerso flamine turbet aquas,

115

Sistere curua iubes compellat ut anchora puppes;

      In medio pelagi litus adesse facis.

Ponere uela mones, exspectans mane futurum,

      Vt lassata nimis gens habeat requiem.

At postquam terris rutilans Aurora refulsit

120

      Et Phebus radios sparsit in orbe suos,

Precipis ire uiam, committere carbasa uentis;

      Precipis ut soluat anchora fixa rates.

Tertia telluri supereminet hora diei

      Cum mare postponens litora tuta tenes.

125

E caelo fulgens, extenso crine, cometes

      Anglis fatatum nunciat excidium.

Debita terra tibi, pauidis nudata colonis,

      Laeta, sinu placido, teque tuosque capit.

Rex Heraldus enim sceleratus ad ultima terrae

130

      Fratris ad exicium perfida tela parat;

Non modicam regni partem nam frater adeptus,

      Tecta dabat flammis et gladiis populum.

Marte sub opposito currens Heraldus in hostes,

      Non timuit fratris tradere membra neci.

135

Alter in alterutrum plus quam ciuile peregit

      Bellum, set uictor (proh dolor!) ipse fuit.

Inuidus ille Cain fratris caput amputat ense,

      Et caput et corpus sic sepeliuit humo.

Haec tibi preuidit qui debita regna subegit:

140

      Criminis infesti quatinus ultor eas.

Littora custodis, metuens amittere naues,

      Moenibus et munis, castraque ponis ibi.

Diruta quae fuerant dudum castella reformas;

      Ponis custodes ut tueantur ea.

145

Non multo spacio, tua gens, set pace potita,

      Inuadit terram; uastat et igne cremat.

Nec mirum, regem quia te plebs stulta negabat;

      Ergo perit iuste, uadit et ad nichilum.

Ex Anglis unus, latitans sub rupe marina,

150

      Cernit ut effusas innumeras acies,

Et quod agri fulgent pleni radiantibus armis;

      Vulcano flammis depopulante domos

Perfidiae, gentem ferro bachante perire,

      Quasque dabant lacrimas cede patrum pueri.

155

Scandere currit equum, festinat dicere regi.

      Rex redit a bello premia laeta ferens;

Nuncius occurrit; quae fert hoc ordine pandit:

      "Rex, tibi pro certo nuncia dira fero.

Dux Normannorum, cum Gallis atque Britannis,

160

      Inuasit terram; uastat et igne cremat.

Milia si queris, tibi dicere nemo ualebit:

      Quot mare fert pisces, tot sibi sunt equites;

Et ueluti stellas celi numerare nequires,

      Eius sic acies nec numerare uales.

165

Captiuos ducit pueros, captasque puellas,

      Insuper et uiduas, et simul omne pecus."

Rusticus haec retulit. Rex contra sibilat illi;

      Quamuis haec timeat, uelle tamen simulat.

Aduocat ipse duces, comites, terraeque potentes;

170

      Verbis, ut fertur, talibus alloquitur:

"Miliciae pars summa meae, magnatibus orta,

      Solus non bello uincere cui pudor est,

Nothica quos misit per te superauimus hostes,

      Et per te nostrum strauimus equiuocum.

<>

      <>

175

Nutriuit proprio matris quem lacte papilla.

      Tu mihi presidium, murus, et auxilium,

Audisti nostrum quod gens Normannica regnum

      Intrauit; predans, pauperat, exspoliat.

Hoc Willelmus <agit>, qui te sibi subdere querit.

180

      Nomen habet magnum; cor tamen est pauidum;

Est uafer et cupidus nimiumque superciliosus;

      Nec nouit pacem nec retinere fidem.

Si possit leuiter, molitur tollere nostra,

      Set Deus omnipotens non erit hoc paciens.

185

Quantus erit luctus, quantus dolor et pudor ingens,

      Regni quanta lues, quam tenebrosa dies,

Si quod querit habet, si regni sceptra tenebit!

      Hoc omnes fugiant uiuere qui cupiunt."

His ita prolatis, querit responsa suorum;

190

      Scrutantur taciti dicere quid ualeant.

Nascitur extimplo clamor qui perculit astra,

      Et uox communis omnibus una fuit:

"Bella magis cupimus quam sub iuga colla reponi

      Alterius regis, uel magis inde mori."

195

Exultans fatuus rex grates reddidit illis;

      Insuper hoc unum consilium retulit:

"Primum legatos decet ut mittamus ad illum,

      Illi qui dicant si placet ut redeat.

Pacificum si uult nobiscum foedus inire,

200

      Vestro consilio, non ego reiciam.

Sin aliter, non sponte sua mea littora linquet.

      Desinat hoc quod agit, trans freta regna petat."

Equo consultu maiorum necne minorum

      Prouidus eloquio monachus eligitur

205

Exploret qui castra ducis, qui credita caute

      Verba sibi referat. Regis ab imperio,

Accelerauit iter, pedibus transuectus equinis,

      Sub tunica nigra uerba querenda gerens.

Dux erat in castris; intrans, haec monachus inquit:

210

      "Est opus ut nostrum, sic ualeas patriae.

Rex et primates regni quoque iura tenentes

      Precipiunt dicto quod cicius redeas.

Mirantur super his de te quae fama reportat,

      Quod sine rea regnum ducis ad excidium.

215

Captiuos reddas et quicquid ui rapuisti.

      Indulget si uis cetera dampna tibi:

Aetati parcit; morum parcit leuitati;

      Olim quae fuerat parcit amiciciae.

Si contradicis, uel si sua reddere tardas,

220

      Bella sibi mandat; ergo decet caueas.

Miliciam uix ipse suam populumque cohercet;

      Gens est quae nullum nouit habere modum.

Nam, Dominum testor, bis sex sibi milia centum

      Sunt pugnatorum, prelia qui siciunt."

225

Talibus obiectis, mutata leonis imago.

      Pondus uirtutum, miles et intrepidus,

Dux, flocipendens quicquid sibi uana cuculla

      Attulerat, fatuas approbat esse minas.

"Verba tui regis", dixit, "non sunt sapientis.

230

      Nil latitare procul poterit; hoc sapiat.

Excessi puerum, leuiter nec regna petiui,

      Defunctis patribus, debita iure mihi.

Foedus amiciciae nostrae dissoluit inique,

      Dum tenet iniuste quae mea iure forent.

235

Quod monet, ut redeam, furor est, demencia summa;

      Tempus enim prohibet, et uia non facilis.

Inmerito quamuis committere bella minetur,

      In Domino fidens, gens mea non refugit.

Nescit que furtiua mihi periuria fecit,

240

      Nec penitus recolit quod meus ipse fuit?

Si periura manus nondum, dampnata, resultat,

      Diuino tamen est iam rea iudicio.

Si querit pacem, si uult delicta fateri,

      Indulgens culpae parcere promptus ero.

245

Terram quam pridem tenuit pater, hanc sibi reddam,

      Vt meus ante fuit, si meus esse uelit."

Monachus accelerat reditum. Dux preparat arma;

      Heraldi mentem nouerat atque dolum.

Admonet, inflammat, confortans corda auorum:

250

      "Francia quos genuit, nobilitate cluens,

Belligeri sine felle uiri, famosa iuuentus,

      Quos Deus elegit uel quibus ipse fauet,

Fama uolat quorum per climata quattuor orbis

      Inuictusque manens miliciae titulus:

255

Gensque Britannorum, quorum decus extat in armis,

      Tellus ni fugiat, est fuga nulla quibus:

Viribus illustres Cenomanni, gloria quorum

      Bello monstratur per probitatis opem:

Apulus et Calaber, Siculus, quibus iacula feruunt;

260

      Normanni faciles actibus egregiis:

Falsus et infamis periurus rex et adulter

      Molitur nobis tendit et insidias.

Eius enim mos est non ui set uincere fraude,

      Spondendoque fidem porrigit ore necem.

265

Ergo cauere decet ne decipiamur ab illo,

      Ni simus risus, ludus et in populo.

Mandamus uobis quapropter castra tueri,

      Irruat in castris ne malus ille latro.

Set cras, si dignum uobis uideatur et equum,

270

      Contra quem misit uana referre mihi

Reddere legatum pro uerbis uerba paratum

      Illi mittamus, qui minimum timeat.

Monachus est nobis quo non moderancior alter,

      Et nulli cedens rethoris officio,

275

Signifer insignis, ni regula sacra negaret;

      Si uobis placeat, hic mea dicta ferat."

Dixit, et est actum; compleuit et actio dictum.

      Monachus accitus, nec mora, carpit iter.

Interea, sedes fuscatae fraudis et heres,

280

      Nocte sub obscura, furis in arte uigens

Rex acies armare iubet, ducis atque latenter

      Mandat ut inuadant agmina si ualeant.

Estimat inuigiles prosternere fraudibus hostes;

      Fallere dum querit, fallitur atque ruit:

285

Dux quia, directo legato, peruigil extat;

      Eius et ingenio conscius artis erat.

Diuertens legatus iter per deuia terre,

      Nescius accessit rex ubi furta facit.

"Pro merito, de parte ducis, rex", inquit, "aueto,

290

      Quem non ex aequo cogis inire malum.

Hoc quia perplures testantur, et asserit idem,

      Assensu populi, consilio procerum,

Etguardus quod rex ut ei succederet heres

      Annuit et fecit, teque fauente sibi.

295

Anulus est illi testis concessus et ensis,

      Quae per te nosti missa fuisse sibi.

Est igitur seruanda fides, iurata teneri,

      Nexibus atque sacris dextera stricta manus.

Ergo decet uideas ne te periuria laedant,

300

      Et iurata tene, saluus ut esse queas."

Heraldus, uultu distorto, colla retorquens,

      Legato dixit, "Vade retro, stolide!

Iudice cras Domino regni, pars. iusta patebit:

      Diuidet ex equo sacra manus Domini."

305

Ille retro gressum uertens per deuia rursum,

      A quo missus erat huic maledicta refert.

Imperiale decus, dux, pax et gloria regni,

      Preuius incedens ante suas acies,

Aggregat et strictim compellit abire quirites,

310

      Et faciles hasta conglomerare facit.

Legati facies natiuo cassa rubore,

      Pallor et ostendit proxima bella fore.

Dux ait, "Est ubi rex?" "Non longe", monachus inquit.

      Dixit in aure sibi, "Signa uidere potes.

315

Plurima uerba fero quae censeo non referenda;

      Illa tamen dicam quae reticere nocet:

Ex inprouiso sperat te fallere posse;

      Per mare, per terram, prelia magna parat.

In mare quingentas fertur misisse carinas,

320

      Vt nostri reditus prepediatur iter.

Quo graditur siluas planis deducit adesse,

      Et per quae transit flumina sicca facit.

Fors numerum metues? Numerus set, uiribus expers

      Pluribus, a minimo sepe repulsus abit.

325

Est sibi milicies unctis depexa capillis,

      Feminei iuuenes, Martis in arte pigri.

Et quot sunt, ouibus totidem sunt equiparandi,

      Vel uulpes pauidi fulguris ad sonitum.

Nobilium memor esto patrum, dux magne, tuorum,

330

      Et quod fecit auus quodque pater, facias:

Normannos proauus superauit, auusque Britannos,

      Anglorum genitor sub iuga colla dedit.

Et tu, quid facies, nisi quod, maiora parando,

      Succedas illis per probitatis opem?"

335

Paulo conticuit; faciens et se remoratum,

      Armatas acies ordinat imperio.

Premisit pedites committere bella sagittis

      Et balistantes inserit in medio;

Quatinus infigant uolitancia uultibus arma

340

      (Vulneribus datis, ora retro faciant).

Ordine post pedites sperat stabilire quirites,

      Occursu belli set sibi non licuit:

Haut procul hostiles cuneos nam cernit adesse,

      Et plenum telis irradiare nemus.

345

Mars deus o belli, gladiis qui sceptra coherces,

      Corpora cui iuuenum sanguinolenta placent,

Et cruor effusus permulta cede uirorum,

      Quis tibi tunc animus, quanta cupido mali,

Cum medius seuas acies miscere iubebas!

350

      Quo pocius nullum te iuuat excidium

Ex quo Pompeium superauit Iulius armis,

      Et Romana sibi moenia subripuit,

Compulit atque metu uili transire per amnem-

      Nulla reor cedes tam tibi grata fuit.

355

Nec iuuenile decus nec te reuerenda senectus,

      Nec peditum uilis et miseranda manus,

Flectere nec ualuit te nobilitudo parentum,

      Quin ageres quicquid mens tua torua cupit.

Caecatos miseros radiantia trudis in arma,

360

      Et ueluti ludum cogis adire necem.

Quid moror in uerbis cum iam furor extat in armis?

      Exple uelle tuum, Mars, age mortis opus!

Ex inprouiso diffudit silua cohortes,

      Et nemoris latebris agmina prosiliunt.

365

Mons siluae uicinus erat, uicinaque uallis,

      Et non cultus ager asperitate sui.

Anglis ut mos est, densatim progredientes,

      Haec loca preripiunt Martis ad officium.

(Nescia gens belli solamina spernit equorum,

370

      Viribus et fidens, heret humo pedibus;

Et decus esse mori summum diiudicat armis

      Sub iuga ne tellus transeat alterius.)

Ascendit montem rex bellaturus in hostem,

      Nobilibusque uiris munit utrumque latus.

375

In summo montis uexillum uertice fixit,

      Affigique iubet caetera signa sibi.

Omnes descendunt et equos post terga relinquunt;

      Affixique solo, bella ciere tubis.

Dux, humilis Dominumque timens, moderantius agmen

380

      Ducit, et audacter ardua montis adit.

Prelia precurrunt pedites miscere sagittis;

      (Quadratis iaculis scuta nihil faciunt).

Festinant parmas galeati iungere parmis;

      Erectis astis hostis uterque furit.

385

Vt canibus lassatus aper stans dente tuetur

      Oreque spumoso reicit arma pati,

Non hostem metuit nec tela minancia mortem,

      Sic plebs Angligena dimicat inpauida.

Interea, dubio pendent dum prelia Marte,

390

      Eminet et telis mortis amara lues,

Histrio, cor audax nimium quem nobilitabat,

      Agmina precedens innumerosa ducis,

Hortatur Gallos uerbis et territat Anglos:

      Alte proiciens ludit et ense suo.

395

Anglorum quidam, cum de tot milibus unum

      Ludentem gladio cernit abire procul,

Miliciae cordis tactus feruore decenti,

      Viuere postponens, prosilit ire mori.

Incisor ferri mimus cognomine dictus,

400

      Vt fuerat captus, pungit equum stimulis.

Angligenae scutum telo transfudit acuto;

      Corpore prostrato distulit ense caput.

Lumina conuertens sociis haec gaudia profert,

      Belli principium monstrat et esse suum.

405

Omnes letantur, Dominum pariter uenerantur;

      Exultant ictus quod prior extat eis,

Et tremor et feruor per corda uirilia currunt,

      Festinantque simul iungere scuta uiri.

Inuadunt primi peditum cetus pharetrati,

410

      Eminus et iaculis corpora trahiciunt.

Et balistantes clipeos, ad grandinis instar,

      Dissoluunt, quaciunt ictibus innumeris.

Set leuam Galli, dextram peciere Britanni;

      Dux cum Normannis dimicat in medio.

415

Anglorum stat fixa solo densissima turba,

      Tela dat et telis et gladios gladiis.

Spiritibus nequeunt frustrata cadauera sterni,

      Nec cedunt uiuis corpora militibus.

Omne cadauer enim, uita licet euacuatum,

420

      Stat uelut illesum, possidet atque locum.

Nec penetrare ualent spissum nemus Angligenarum,

      Ni tribuat uires uiribus ingenium.

Artibus instructi, Franci, bellare periti,

      Ac si deuicti fraude fugam simulant.

425

Rustica letatur gens, et superasse putabat;

      Post tergum nudis insequitur gladiis.

(Amotis sanis, labuntur dilacerati,

      Siluaque spissa prius rarior efficitur.)

Conspicit ut campum cornu tenuare sinistrum,

430

      Intrandi dextrum quod uia larga patet:

Perdere dispersos uariatis cladibus hostes

      Laxatis frenis certat utrumque prius.

Quique fugam simulant instantibus ora retorquens,

      Constrictos cogunt uertere dorsa neci.

435

Pars ibi magna perit -pars et densata resistit-

      Milia namque decem sunt ibi passa necem.

Vt pereunt mites bachante leone bidentes,

      Sic compulsa mori gens maledicta ruit.

Plurima quae superest pars bello acrior instat,

440

      Et sibi sublatos pro nichilo reputat.

Anglorum populus, numero superante, repellit

      Hostes, uique retro compulit ora dari.

Et fuga ficta prius fit tunc uirtute coacta.

      Normanni fugiunt; dorsa tegunt clipei.

445

Dux, ubi perspexit quod gens sua uicta recedit,

      Occurrens illi signa ferendo, manu

Increpat et cedit; retinet, constringit et hasta.

      Iratus, galea nudat et ipse caput.

Vultum Normannis dat; uerba precantia Gallis

450

      Dixit, "Quo fugitis? Quo iuuat ire mori?

Quae fueras uictrix, pateris cur uicta uideri

      Regnis terrarum Gallia nobilior?

Non homines set oues fugitis, frustraque timetis;

      Illud quod facitis dedecus est nimium.

455

Est mare post tergum; maris est iter ad remeandum

      Pergraue, quod uobis tempus et aura negat.

Ad patriam reditus granis est, grauis et uia longa;

      Hic uobis nullum restat et effugium

Vincere certetis, solum si uiuere uultis."

460

      Dixit, et extimplo serpit ad ora pudor;

Terga retro faciunt; uultus uertuntur in hostes.

      Dux, ut erat princeps, primus et ille ferit;

Post illum reliqui feriunt. Ad corda reuersi,

      Vires assumunt reiciendo metum.

465

Vt stipule flammis pereunt spirantibus auris,

      Sic a Francigenis, Anglica turba, ruis.

Ante ducis faciem tremefactum labitur agmen,

      Mollis cera fluit ignis ut a facie.

Abstracto gladio, galeas et scuta recidit;

470

      Illius et sonipes corpora multa facit.

Heraldi frater, non territus ore leonis,

      Nomine Gernt, regis traduce progenitus,

Librando telum celeri uolitante lacerto

      Eminus emisso cuspide, corpus equi

475

Vulnerat, atque ducem peditem bellare coegit.

      Set, pedes effectus, dimicat et melius:

Nam uelox iuuenem sequitur ueluti leo frendens.

      Membratim perimens, haec sibi uerba dedit:

"Accipe promeritam nostri de parte coronam;

480

      Si periit sonipes, hanc tibi reddo pedes."

Dixit et ad bellum conuertit protinus actum,

      Obstat et oppositis uiribus Herculeis.

Hos truncos facit, hos mutilos; hos deuorat ense;

      Perplures animas mittit et ad tenebras.

485

Per medias strages equitem dum prospicit ire

      Ex Cenomannorum progenitum genere,

Infecto gladio cerebro uel sanguinis unda

      Innuit, ut ueniat et sibi subueniat.

Ille timens cedem negat illi ferre salutem,

490

      Nam pauitat mortem ceu lepus ante canem.

Dux, memor ut miles, subito se uertit ad illum;

      Per nasum galeae concitus accipiens,

Vultum telluri, plantas ad sidera uoluit;

      Sic sibi concessum scandere currit equum.

495

O caeli rector, nostri pius ac miserator,

      Nutu diuino qui regis omne quod est,

Quas patitur clades Anglorum turma superstes!

      Occidit hic pietas, regnat et impietas;

Vita perit; mors seua furit; bachatur et ensis;

500

      Nullus ibi parcit, Mars ubi sceptra regit.

Postquam factus eques dux est, mox acrius hostes

      Vulnerat, aggreditur, fulminat, insequitur.

Vincere dum certat, dum campum cede cruentat,

      Filius Hellocis, uir celer et facilis,

505

Insidiando, ducem tractabat fine grauari;

      Set, misso iaculo, traditur ictus equo.

Corruit in terram; pedes est dux, plenus et ira.

      Quomodo se teneat cogitat, aut quid agat,

Nam binis miratur equis priuatus haberi.

510

      Heret in hoc paulo, set nihil esse putat;

Censet enim, uirtute sibi fortuna fauebit,

      Subueniet uotis et sine fraude suis.

Ergo sui mors iurat equi, si dextra manebit,

      Non sine uindicta transiet. Absque mora,

515

Auctorem sceleris, multos inter latitantem

      Longe perspiciens, perdere currit eum.

Inpulsu dextre duro mucronis et ictu

      Ilia precidens, uiscera fudit humi.

At comes Eustachius, generosis patribus ortus,

520

      Septus bellantum multiplici cuneo,

Ad ducis auxilium festinat primus haberi;

      Efficiturque pedes dux ut abiret eques.

Miles erat quidam comitis, nutritus ab illo,

      Fecerat ut domino, fecit et ille sibi.

525

Talibus auspiciis, comes et dux associati

      Quo magis arma micant, bella simul repetunt.

Amborum gladiis campus rarescit ab Anglis,

      Defluit et numerus, nutat et atteritur.

Corruit apposita ceu silua minuta securi,

530

      Sic nemus Angligenum ducitur ad nihilum.

Iam ferme campum uictrix effecta regebat,

      Iam spolium belli Gallia leta petit,

Cum dux prospexit regem super ardua montis

      Acriter instantes dilacerare suos.

535

Aduocat Eustachium; linquens ibi prelia Francis,

      Oppressis ualidum contulit auxilium.

Alter ut Hectorides, Pontiui nobilis heres

      Hos comitatur Hugo, promptus in officio;

Quartus Gilfardus, patris a cognomine dictus:

540

      Regis ad exicium quattuor arma ferunt.

Ast alii plures? Aliis sunt hi meliores.

      Si quis in hoc dubitat, actio uera probat:

Per nimias cedes nam, bellica iura tenentes

      Heraldus cogit pergere carnis iter.

545

Per clipeum primus dissoluens cuspide pectus,

      Effuso madidat sanguinis imbre solum;

Tegmine sub galeae caput amputat ense secundus;

      Et telo uentris tertius exta rigat;

Abscidit coxam quartus; procul egit ademptam:

550

      Taliter occisum terra cadauer habet.

Fama uolans "Heraldus obit!" per prelia sparsit;

      Mitigat extimplo corda superba timor.

Bella negant Angli. Veniam poscunt superati.

      Viuere diffisi, terga dedere neci.

555

Dux ibi per numerum duo milia misit ad orcum,

      Exceptis aliis milibus innumeris.

Vesper erat; iam cardo diem uoluebat ad umbras,

      Victorem fecit cum Deus esse ducem.

Solum deuictis nox et fuga profuit Anglis

560

      Densi per latebras et tegimen nemoris.

Inter defunctos noctem pausando peregit

      Victor, et exspectat lucifer ut redeat.

Peruigil Hectorides sequitur cedendo fugaces;

      Mars sibi tela gerit; mors sociata furit.

565

Duxit ad usque diem uario certamine noctem;

      Nec somno premitur; somnia nec patitur.

Illuxit postquam Phebi clarissima lampas

      Et mundum furuis expiat a tenebris,

Lustrauit campum, tollens et caesa suorum

570

      Corpora, dux terre condidit in gremio.

Vermibus atque lupis, auibus canibusque uoranda

      Deserit Anglorum corpora strata solo.

Heraldi corpus collegit dilaceratum,

      Collectum texit sindone purpurea;

575

Detulit et secum, repetens sua castra marina,

      Expleat ut solitas funeris exequias.

Heraldi mater, nimio constricta dolore,

      Misit ad usque ducem, postulat et precibus,

Orbate miserae natis tribus, et uiduatae,

580

      Pro tribus, unius reddat ut ossa sibi,

Si placet aut corpus puro preponderet auro.

      Set dux iratus prorsus utrumque negat,

Iurans quod pocius presentis littora portus

      Illi committet aggere sub lapidum.

585

Ergo uelut fuerat testatus, rupis in alto

      Precepit claudi uertice corpus humi.

Extimplo quidam, partim Normannus et Anglus,

      Compater Heraldi, iussa libenter agit.

Corpus enim regis cito sustulit et sepeliuit;

590

      Imponens lapidem, scripsit et in titulo:

"Per mandata ducis rex hic Heralde quiescis,

      Vt custos maneas littoris et pelagi."

Dux, cum gente sua, plangens super ossa sepulta,

      Pauperibus Christi munera distribuit.

595

Nomine postposito ducis, et sic rege locato,

      Hinc regale sibi nomen adeptus abit.

Hastinge portus castris ter quinque diebus

      Mansit, et ad Doueram uertit abinde uiam.

Nec medium complerat iter cum territus, illi

600

      Occurrit populus, partus in obsequio,

Obtulit et claues castri, portasque reclusas

      Testatur, simulans uelle subesse sibi.

(Est ibi mons altus, strictum mare, litus opacum.

      Hinc hostes cicius Anglica regna petunt.

605

Set castrum Douerae, pendens a uertice montis,

      Hostes reiciens, litora tuta facit.)

Clauibus acceptis, rex intrans moenia castri

      Precepit Angligenis euacuare domos.

Hos introduxit per quos sibi regna subegit,

610

      Vnumquemque misit suum ad hospicium.

Ilico peruasit terror uicinia castri,

      Vrbes et burgos, oppida queque replens.

Nobilior reliquis urbs Cantorberia dicta,

      Missis legatis, prima tributa tulit.

615

Post, aliae plures nimium sua iura tenentes

      Regi sponte sua munera grata ferunt.

Et ueluti muscae stimulo famis exagitatae

      Vlcera densatim plena cruore petunt,

Vndique sic Angli regi currunt famulari.

620

      Pergit muneribus nec uacuata manus;

Omnes dona ferunt et sub iuga colla reponunt;

      Flexis poplitibus, oscula dant pedibus.

Per spacium mensis cum gente perendinat illic;

      Post, alio uadit castra locare sibi.

625

Guincestram misit; mandat primatibus urbis,

      Vt faciunt alii, ferre tributa sibi.

(Hanc regina tenet regis de dote prioris

      Hetguardi, qua re dedecus esse putat

Sic sibi concessam si uadit tollere sedem.

630

      Solum uectigal postulat atque fidem.)

Vna primates reginae consuluerunt,

      Illaque, concedens, ferre petita iubet.

Taliter et regis precepto spirat uterque,

      Nam domine pariter et sua dona ferunt.

635

Rex sic pacatus tentoria fixa resoluit;

      Quo populosa nitet Londona uertit iter.

(Vrbs est ampla nimis, peruersis plena colonis,

      Et regni reliquis dicior est opibus.

A leua muris, a dextris flumine tuta,

640

      Hostes nec metuit nec pauet arte capi.)

Hanc bello superata petit gens improba, sperans

      Viuere per longum libera tempus in hac.

Set quia pernimius terror uallauerat omnes,

      Vndique planctus erat meror et impaciens,

645

Vna postremum rectores atque potentes

      Tali consilio consuluere sibi:

Scilicet ut puerum natum de traduce regis

      In regem sacrent, ne sine rege forent.

Autumat insipiens uulgus se posse tueri

650

      Regali solo nomine, non opere.

In statuam regis puer est electus ab illis,

      Cuius presidium contulit exicium.

Sparsit fama uolans quod habet Londonia regem,

      Gaudet et Anglorum qui superest populus.

655

Interea, regni totum qui querit habere,

      Et, uotis compos, cui fauet omnipotens,

Hostili gladio quae nec uastauerat igne,

      Vt non ingenio uindicat imperio.

Comperit ut factum fatuis quod non erat aequum;

660

      Prescriptae muros urbis adire iubet.

Paruit extimplo celeri uelocius aura

      Agmen belligerum castra locare sibi.

Densatis castris a leua moenia cinxit,

      Et bellis hostes esse dedit uigiles.

665

Dimidiae leugae spacio distabat ab urbe

      Regia regalis, aula decora nimis,

Fertur ab antiquis quae Guest uocitata colonis;

      Post, Petri nomen auxit ab ecclesia.

Prouidus hanc sedem sibi rex elegit ad edem,

670

      Quae sibi complacuit iure nec inmerito:

Nam ueluti patrum testantur gesta priorum,

      Ex solito reges hic diadema ferunt.

Edificat moles, ueruecis cornua ferro

      Fabricat et talpas, urbis ad excidium.

675

Intonat inde minas, poenas et bella minatur,

      Iurans quod, licitum si sibi sit spacium,

Moenia dissoluet, turres equabit harenis,

      Elatam turrem destruet aggerie.

Talibus auditis, ciues pauor atterit urbis,

680

      Occupat, exagitat, torquet et excruciat.

Intus erat quidam contractus debilitate

      Renum sicque pedum segnis, ab officio

Vulnera pro patria quia nona numerosa recepit.

      Lectica uehitur, mobilitate carens;

685

Omnibus ille tamen primatibus imperat urbis,

      Eius et auxilio publica res agitur.

Huic per legatum clam rex pociora reuelat,

      Secretim poscens quatinus his faueat:

Solum rex uocitetur, ait, set commoda regni

690

      Vt iubet Ansgardus subdita cuncta regat.

Ille quidem cautus caute legata recepit,

      Cordis et occulto condidit in thalamo.

Natu maiores, omni leuitate repulsa,

      Aggregat, et uerbis talibus alloquitur:

695

"Egregii fratres, tum ui, tum sepius arte-

      Est ubi nunc sensus uester? Et actus ubi?

Cernitis oppressos ualido certamine muros

      Et circumseptos cladibus innumeris.

Molis et erectae transcendit machina turres,

700

      Ictibus et lapidum moenia scissa ruunt.

Casibus a multis, ex omni parte ruina

      Eminet, et nostra corda timore labant;

Atque manus populi, nimio percussa pauore,

      Vrbis ad auxilium segniter arma mouet.

705

Nosque foris uastat gladius, pauor angit et intus,

      Et nullum nobis presidium superest.

Ergo, precor, uobis si spes est ulla salutis,

      Quatinus addatis uiribus ingenium;

Est quia precipuum, si uis succumbat in actum,

710

      Quod uirtute nequit, fiat ut ingenio.

Est igitur nobis super hoc prudenter agendum,

      Et pariter sanum querere consilium.

Censeo quapropter, si uobis constat honestum,

      Hostes dum lateant omnia quae patimur,

715

Actutum docilis noster legatus ut hosti

      Mittatur, uerbis fallere qui satagat:

Seruicium simulet nec non et foedera pacis,

      Et dextras dextrae subdere, si iubeat."

Omnibus hoc placuit; dicto uelocius implent.

720

      Mittitur ad regem uir racione capax

Ordine qui retulit, decorans sermone faceto,

      Vtile fraternum, non secus ac proprium.

Set quia uix patula teneatur compede uulpes,

      Fallitur a rege fallere quem uoluit;

725

Namque palam laudat rex, atque latenter ineptat

      Quicquid ab Ansgardo nuncius attulerat.

Obcecat donis stolidum, uerbisque fefellit,

      Premia promittens innumerosa sibi.

Ille, retro rutilo gradiens honeratus ab auro,

730

      A quibus est missus talia dicta refert:

"Rex uobis pacem dicit profertque salutem;

      Vestris mandatis paret et absque dolis.

Set Dominum testor, cui rerum seruit imago,

      Post Dauid regem nescit habere parem!

735

Pulchrior est sole, sapientior et Salomone;

      Promptior est Magno largior et Carolo.

Contulit Eguardus quod rex donum sibi regni

      Monstrat et adfirmat, uosque probasse refert.

Hoc igitur superest, ultra si uiuere uultis,

740

      Debita cum manibus reddere iura sibi."

Annuit hoc uulgus, iustum probat esse senatus,

      Et puerum regem cetus uterque negat.

Vultibus in terram deflexis, regis ad aulam

      Cum puero pergunt agmine composito.

745

Reddere per claues urbem, sedare furorem

      Oblato querunt munere cum manibus.

Nouit ut aduentum, factus rex obuius illis

      Cum puero reliquis. Oscula grata dedit,

Culpas indulsit gratanter, dona recepit,

750

      Et sic susceptos tractat honorifice.

Per fidi speciem proprium commendat honorem,

      Et iuramentis perfida corda ligat.

Christi natalis, nostre spes una salutis,

      Quam mundus celebrat, proxima lux aderat;

755

In qua promeritam disponit ferre coronam,

      Et ducis abiecto nomine, rex fieri.

Auro uel gemmis iubet ut sibi nobile stemma

      Illud quod deceat, fiat ab artifice.

Misit Arabs aurum, gemmas a flumine Nilus;

760

      Grecia prudentem dirigit arte fabrum

Qui Salomoniacum, uix deterior Salomone,

      Mirificum fecit et diadema decens.

Principio, frontis medium carbunculus ornat;

      Post hinc iacinctus lucifer insequitur;

765

Tercius aurifico resplendet in orbe topazon;

      Saphirus quartum ditat honore gradum;

Sardonicus quintus regales obsidet aures;

      Cui calcedonius ordine sextus adit;

Septimus est iaspis, procul a quo pellitur hostis;

770

      Sardius octauus igniuomus rutilat.

Figitur in nona sella lux crisolitana;

      Tuque, berille, locum clarificas decimum;

Vndecimum uiridis numerum smaragdus adimplet;

      Huic quoque crisoprasus fert duodenus opem.

775

Verticis in summo stat margarita suprema,

      Quae sibi subpositos luce replet lapides,

In cuius dextra leua quoque parte locata

      Est ametisti lux, cui color est geminus.

Ethereus ueluti propulsis nubibus axis

780

      Insitus ignitis sideribus rutilat,

Aurea lucifluis distincta corona lapillis

      Vndique sic renitet lumine clarifico.

Sceptrum cum uirga componit post diadema,

      Commoda quae pariter significant patriae;

785

Nam sceptro tumide regni moderantur habenae,

      Dispersos uirga colligit ac reuocat.

Tempore disposito quo rex sacrandus habetur,

      Terrae magnates et populosa manus,

Pontificale decus, uenerabilis atque senatus

790

      Vndique conueniunt regis ad officium.

Ex his eligitur presul celeberrimus unus,

      Moribus insignis et probitate cluens,

Qui regem sacret, simul et sacrando coronet,

      Et regale caput stemmate nobilitet.

795

Illius imperio, solito de more priorum,

      Bini ponuntur magnificare Deum.

Ordo cucullatus, clerus cum pontificali

      Nobilitate, petunt templa beata Petri:

Anteferendo cruces sequitur processio cleri;

800

      Post clerum pergit pontificale decus.

Rex, multa comitumque ducum uallante caterua,

      Vltimus incedit cum strepitu populi.

Illius et dextram sustentat metropolita;

      Ad leuam graditur alter honore pari.

805

Taliter ecclesiam laudes modulando requirit

      Rex, et regalem ducitur ad cathedram.

Laudibus expletis, turba reticente canora,

      Indixit pacem cantor et ut sileant.

Conticuit clerus; compescuit ora senatus;

810

      Non est auditus ullus ab ore sonus.

Normannus quidam presul mox pulpita scandens,

      Famosis Gallis talia uerba dedit:

"Oblatus uobis si rex placet, edite nobis,

      Arbitrio uestri nam decet hoc fieri."

815

Concessit populus, clerus fauet atque senatus;

      Quod sermone nequit, innuit et manibus.

Sermo peroratur post illum metropolite;

      Haec eadem lingua protulit Angligena.

Spirat utroque manus; laudat; spondet famulari;

820

      Annuit ex toto corde subesse sibi.

Conuertens sanctam se summus presul ad aram,

      Ante suam regem constituit faciem;

Ad se pontifices accitos congregat omnes,

      Et cum rege simul membra dedere solo.

825

Inchoat incentor stans rectus Kyrieleison;

      Sanctorum pariter poscit habere preces.

<Sed> postquam Sanctorum sit Letania peracta,

      Presule cum summo pontificalis honor

Erigitur, solo prostrato rege relicto.

830

      Incentor siluit; omnis et ordo tacet.

Summus et antistes populo precepit ut oret;

      Incipit et proprium protinus officium.

Collectam dixit; regem de puluere tollit;

      Crismate diffuso regis et ipse caput

835

Vnxit, et in regem regali more sacrauit.

      <>