In sanctorum martyrum Fortunati Gaii et Anthes
Sanctis martyribus laus, honor et decus,
Qui caeli Domino sanguine proprio
Sacrati, superae militiae vicem
Invicta retinent fide.
5
Conflictus validos ferre viriliter,
Hostiles cuneos frangere fortiter
Certavere sui corporis obice,
Vt post funera viverent.
In regis positi nunc diademate,
10
Stellarum potius lumine praenitent;
Donativa suis militibus dedit
Christus Filius haec Dei.
Ex quorum numero sunt quibus optime
Gaudet plebs hodie cantica promere
15
Laudis nostra piae, tanta velut decet
Huius lumina patriae.
Fortunate, tuis utere prosperis
Rebus cum meritis cui nota nominis
Concordat pariter, nosque tua prece
20
Da gaudere perenniter.
Et tu, Gaie, bonis moribus annue
Nobis assidue corda retundere,
Et quod nunc petimus, sumere postea
Nos feliciter adiuva.
25
Anthes, perpetuo lumine splendide
His et par merito iure nec ultime,
Communem Dominum fac totiens roges
Pro nobis, quotiens potes.
Hoc nobis Deitas, rex, tua conferat
30
Discordem numeris congeriem ligans,
Vt secum stabili pace per omnia
Vivamus tibi saecula. Amen.