Alcuinus carmina 18

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1881

Altre sezioni


Tingue semel calamum, caritas, in gurgite Christi,

      Fac paucos Aquilae versiculosque meo:

Cuius amore calent patris praecordia tota.

      Omnibus atque horis nomen in ore sonat.

5

Cui deus aeternum tribuat per saecula salve,

      Protegat, exaltet, fructificet, vegetet.

Quem mea mens ardet, sacris religata catenis,

      Ambit et exquirit, diligit et memorat.

Tertius Albinus vobis iungatur amicus,

10

      Et lacrimas resonet inter in ore sacras.

Quippe triplex funis facile non rumpitur umquam,

      Sic quoque tres inter firma viget caritas:

Tres ubi sunt pariter collecti in nomine Christi,

      His adstat medius Christus et ipse pius.

15

Hoc memorate viri, totumque valete per aevum,

      Vos videam laetos mox, miserante deo.

Corporis et capitis omnes tunc certe capilli

      Pierio plectro carmina laeta canant.

Orpheus aut Linus, nec me Maro vincit in odis,

20

      Dum manibus cingam pectora vestra meis.