Alfanus carmina 14

Testo base di riferimento: A. Lentini, F. Avagliano, 1974

Altre sezioni


Item oratio seu confessio metrica eiusdem archiepiscopi

 

Prisca lavans proprio mundi delicta cruore,

      Christe, tibi dignas fac mea verba preces.

Id quibus obtineam solus potes ipse docere:

      Nam nego, quae bona sunt, te nisi dante dari.

5

Principio non ulla malo possunt bona gigni,

      Sunt quia principio te generata bono.

Ergo boni quicquid mea lingua referre valebit,

      Pro certo credam te tribuisse mihi.

Os ego Davidico patulum sermone tenebo;

10

      Illud tu repleas polliciti memorans.

Tu fons es vivus, tu fons plus sole serenus,

      Quem quicumque bibit non aliunde sitit.

Mane tuum tenebris nox non interpolat ullis:

      Quisquis in hoc ierit, non ruiturus erit.

15

Hunc mihi da fontem, da lumen, et hoc mihi post haec

      Quod peto quin habeam non dubitare licet.

Cur ego, me miserum, tantum confidere de te

      Debeo, qui tantis criminibus teneor?

Debeo, rex pie, debeo; tu caro, victima, census

20

      Factus es, exitio liber ut esset homo.

Mors tua vita fuit cunctorum, vitaque vita;

      Quam diversae res esse probantur idem.

Hoc hominis meritum non, sed tua gratia fecit,

      Quae confidendi vis mihi semper erit.

25

De te, dum fuero, confidere non dubitabo,

      Quod quicumque tuo servet amore facit.

Arsit piscator hoc et publicanus amore,

      Cum subito merces sprevit hic, ille ratem;

Hinc est pro minimis reddentis maxima dono

30

      Claviger hic caeli, legifer ille Dei.

Arsit amore tuo, qui te suscepit ovanter

      Hospitio princeps, arsit amore tuo.

Arsit amore tuo, cuius nec in Israel esse

      Aequa fides potuit, arsit amore tuo.

35

Arsit amore tuo, quae saepe repulsa salutem

      Obtinuit prolis, arsit amore tuo.

Arsit amore tuo, cuius tua fimbria fluxum

      Sanguineum statuit, arsit amore tuo.

Arsit amore tuo, tua quae vestigia tersit

40

      Crine, lavans lacrimis, arsit amore tuo.

Nemo sed ex illis arsit, nisi cum voluisti.

      Si vis, hoc et ego munere dignus ero.

Sive fides fuerit, sive spes, aut amor idem,

      Quicquid eos iuvit, gratia, dico, fuit.

45

Gratia, dico, dedit: bona si mortalibus aegris

      Vera quidem data sunt, gratia, dico, dedit.

Nam fuit aeger homo postquam male credula pomo

      Fregerat Eva virum quam superarat hydrus.

Vixit homo misere postquam de limine vitae

50

      Mortis in hoc miserum se tulit hospitium.

Id sine labe fuit, sed tabes sordida rupit.

      Mundus ab opposito nomen habere putem.

Mundus erat mundus, mundus cum munda creares;

      Immundus coepit sordibus esse hominis.

55

Ille vir, ille nocens, qui sacra cupidine ductus

      Iura novo primus fregit in orbe, fuit.

Principium litis fuit exemplumque furoris,

      Qui prius humano sanguine sparsit humum.

Sed licet hic sanguis poenas indixerit orbi,

60

      Grande sacramenti praetitulavit opus.

Scilicet e lateris stillavit vulnere sanguis,

      Qui pepulit poenas, lavit et omne nefas.

O pia latronis vox huius digna cruoris,

      Cui dedit ad vitam sanguinis unda viam!

65

Hoc etenim valido conspersus membra liquore,

      Aethereo posuit primus in axe pedem.

Principibus "Vestras - hic dixit - tollite portas

      Et pateant Domino caelica regna suo".

Vnde novum genus hoc et gloria tanta triumphi,

70

      Vti pro poena proque salute cruce?

Cur inopinus amor duci pro crimine iussi

      Audet in ore Dei tale: "Memento mei"?

Nonne tuae, Deus, est haec immutatio dextrae?

      Fit tuus hoc verbo signifer, ante latro.

75

Sic quoque vermiculo delicta simillima rubro

      Alba velut nivei lana coloris erunt.

Haec etiam bibulis si connumerentur arenis,

      Deleri subito te miserante puto.

Credere sic docuit, cuius centesima pronis

80

      Ad reliquas umeris perdita fertur ovis.

Credere sic docuit meretrix quo munda recessit;

      Omnibus haec vitiis plena Maria fuit.

Credere sic docuit qui flentes crimina lavit,

      Praecipue Petrum quando negavit eum.

85

Esse tibi tanti, Pietas, me, summa, rogarem,

      Sed maris admissis cedit arena meis.

Attamen hoc pacto, quo te David, ipse rogabo,

      Iudex, par paribus ius, scio, iuste, dabis.

O bone mi Iesu, dementia quanta videtur

90

      Hoc dare me cuiquam me David esse parem.

Sed quid agam, toto cum nil sit prorsus in orbe,

      Cui possit sceleris par modus esse mei?

Cotidie pecco, momentis omnibus erro,

      Vtque canis vomitum saepe relambo meum.

95

Praetereo vitiis letalibus omne creatum:

      Consiliis spes est; qui mihi praestet abest.

Quid faciam, quid agam, quo me, Pater optime, vertam?

      Vltimus ecce dies ille tremendus adest.

Quid faciam? quid agam, cum non qui liberet adsit,

100

      Dum sua facta nocens nemo negare potest?

Quid faciam? quid agam, cum tanti iudicis ira

      Omnes perpetuo damnet in igne reos?

Tu mihi quid faciam, tu consule, consiliator

      Vnice, qui veniae totus haberis iter.

105

Tu mihi quid faciam, tu dic, qui condita quaeque

      A te sunt, facere nulla fuisse potes.

Tu mihi quid faciam, tu dic, qui fluminis undam,

      Astra, solum, pelagus, unde laventur habes.

Desidiose puer, quantum tibi prava voluptas

110

Temporis eripuit, cum primo semper ab aevo

Vsque senectutem, tantis impune vacares

Deliciis, quando tenuis propiusque salutem

Languor erat, solaminibus medicina paratis

Absque labore uti poterat, nunc viribus ipsis

115

Est opus. Ista quidem iam non sunt ulcera solum

Mollibus unguentis credenda, nec apta tumori

Auxilium valido praestabit spongia morbo.

Expedit indulgere tibi iam rebus acerbis,

Et frenare voluptatem. Laetissima traxit

120

Hactenus ad culpam caro, nunc te afflicta reducat

Ad veniam; constanter age, pro viribus insta,

Assidue vigila, noctesque diesque labora.

Omne scelus populare manu. Sitientibus haustum,

Tegmina da nudis, fer et esurientibus escam.

125

Ablue te lacrimis, emunda fletibus, omni

Evacua mentem vitio, virtutibus imple.

Sint moderata tibi ieiunia, lectio iugis,

Psalmodia frequens, oratio sedula; nullum

Te moveat vel solvat onus; metire laborem

130

Pollicitis, operam mercede, brevemque triumphis

Pugnam perpetuis. Minus est quodcumque laboras,

Praemia si spectes; non est nitentis ad alta

Ascensus facilis; sudorem denique quantum

Perpetitur qui conatur iuga summa subire!

135

Tu quid ut in caelum vadas? te maxima merces

Vita beata manet; tantum fac iura sequaris

Praesignata tibi; semper reminiscere; nullum

Te moveat vel solvat onus: non miles habetur

Dura reformidans; marcet cum deside virtus.

140

O bone mi Domine, spes o mea, lux mea, Christe,

      Qui vigor est verbis, quae medicina tuis!

Hactenus in poenas me lapsum culpa petebat,

      Nunc est cum poenis culpa remissa meis.

Languor heri valido fregit mea membra dolore,

145

      Sana sed haec hodie sunt pietatis ope.

Sero fui scopulis collisus et omnibus undis,

      Mane mihi potior litore portus adest.

Omnibus affirmo falli veraciter illos,

      Qui veniam lapsis saepius esse negant.

150

Qui dare te veniam lapsus post mille negarit,

      Non possit veniam lapsus habere semel.

Qui dare te veniam scelerum post milia credit,

      Milia post scelerum nulla negetur ei.

Es totus pietas, es et indulgentia totus,

155

      Totus pax, totus gratia, totus amor.

Tam leve quis dat onus, mandatum mite, fidele

      Consilium, munus fertile, suave iugum?

Mitibus ista quidem sunt lenia, dura superbis

      Semper et ignavis est labor iste gravis.

160

Quam superimponis sit sarcina magna laboris,

      Me modo delicti sarcina nulla gravet.

Me iussis expono tuis, maris alta secabo;

      Tu ne retrorsum dent mea vela, fave.

Vt nihil impediat, me prorsus ab hoste tuere,

165

      Quo ruit ille tuis factus homo manibus.

Transactis etiam plus quam sex milibus annis,

      Pugnat in humanum hic sine fine genus,

Insidias doctus, fraudes artesque nocendi,

      Estque magisterium nosse nocere suum.

170

Ille vetustatis didicit quodcumque per usum,

      Fert et ubi virtus non ruitura manet.

Nonne Iob impetiit maledictis, caede, ruinis,

      Vulneribus flueret totus ut in saniem?

Et nisi tunc animam tantum servare iuberes,

175

      Perderet hunc intus ut sua quaeque foris.

Vnde tibi genus est, natalis et unde secundus,

      Magnum constat ei succubuisse David.

Sed tamen, ut flevit, fletu scelus omne peremit;

      Vnde ruit victus, victor eo rediit.

180

Illa Salomonem sua nec sapientia iuvit,

      Nec summis opibus regius auctus honor:

Quem penitus stravit consuetis fraudibus hostis;

      Causa quod iste ruit, improba flamma fuit.

O quotiens studiis a te pastore malignis,

185

      Perderet ut captas, sollicitavit oves!

O quotiens animas, quas curia celsa manebat,

      Tartareas usque praecipitavit aquas!

O si nunc tellus, aer, mare, tunc quod Olympus

      Posset, ut infernus solus haberet eum!

190

Sulfureos lapides in quem iaculeris et ignes,

      Impia Leviathan mittere tela veta.

Huius et infestant capitis nequissima membra,

      Sed confringe caput, membra repente cadunt.

Iam dedisce puer puerilia verba, tuisque

195

Pone modum nugis; tua vota silentia longa

Poscunt: fac sileas; nullum dabit emolumentum

Copia dicendi, rerum iactura tuarum.

Regis habes animum, nec ab hostibus ut violeris

Momento pateris. Tibi vis quodcumque licere;

200

In te nolis: hoc amor efficit, hoc operatur

Ille tui nimius. Quid enim mirabile ducis

Edere prava malos, inferre maligna malignos?

Estne novi quicquam, si callidus insidiatur,

Hostis prosequitur, nocet adversarius? an non

205

Filius offendit, servus delinquit, amicus

Labitur? Humana pravos et perfidiosos

Fert natura: licet metuas, patiaris oportet

Quod metuis; pugnare, tibi pugnare necesse est.

Felices haec pugna citat, miserosque perurget.

210

Aggreditur reges, et vulgus inane lacescit.

Exceptum nullum patitur, victoria litem

Hanc dirimet, sedabit et hunc suprema furorem.

Ne timeas, ne formides, ne forte, quod absit,

Desperes; poteris, poteris reparare salutem

215

Saepe resistendo. Quo missile quodque repellas,

Robur habes fidei; tenebrarum damna pavescit

Lucis filius, aut nocturna pericula, cuius

Est pater ipse dies? an signa minantia, cuius

Est dux invictus? Confide, iuvabo nec esse

220

Plasma meum dubites, manuum factura mearum,

Quem tanto pretio, quem tanta merce redemi.

Num patiar perimi? quid enim descensus et ortus,

Esuriesque, sitis, lassescere, flere, pavere,

Quid colaphi, sputa, spinae, quid arundo, flagella,

225

Quid crux, quid clavi, quid acetum, spongia, quid fel,

Lancea, mors, tumulus, descensus ad ima, vel ipsum

Profuerat redimi? Dum spectas ista, timere

Noli: tanta tibi longe providimus arma.

Haec, ubi confidas, haec hostis signa veretur,

230

Haec timet, haec refugit, vires his denique sensit

Fractas esse suas; enervis hic invalidusque

Est, sed ob innumeros nervoso poplite casus

Rixa frequens eius callum durabile duxit.

Cumque cadens alitur, nequit, et de crure laborat,

235

Deque genu pugnat, nullum quod debilitatus

Exerat est robur. Levis haec, sed sedula lis est,

At lis membrorum licet hac de lite sit orta,

Et licet ad finem lis utraque tendat iniquum,

Scilicet ut mentes humanas dissipet, instar

240

Divinae mentis ratio tamen una duabus

Vincendis non est: aliam patientia frangit,

Vis aliam; dignam illa dabit post proelia palmam,

Haec caeli regnum. Gaudent haec bella supernae

Virtutes, gaudent vates, gaudent patriarchae,

245

Ista senatus apostolicus laetatur, et haec sunt

Dulcia martyribus, tales et laeta triumphos

Spectat virginitas, exsultant rebus in istis

Felices animae; mihi sunt haec grata: coronae

Quas ego pro meritis victoribus ipse rependo,

250

Confirment animum constanter ad omne ferendum.

Me genus humanum patrium cognoscat habere

Atque severum animum, cui complacet ire frequenter

Ad studium prolem, feriatis nulla diebus

Otia concedi, sudorem saepius illis

255

Excuti et interdum lacrimas, nec servat in umbra,

Nec fovet in gremio, tristari, fiere patique

Grandia perpetitur: per taedia pinguia languent.

Quolibet haec motu fuerint agitata laboris,

Deficiunt onere proprio, nullum feret ictum

260

Prosperitas illaesa. Quis et non otia poenam

Strenuus aestimat? Ingentes industrius omnis

Res gerit ut faciles, nisi cum maiore recusat

Vel pare componi; nam vincere digna paratum

Vinci nec laus est nec gloria. Fortis ab illo

265

Cum quo luctatur securus poscit in ipsum

Viribus eniti totis, at laeta feriri,

Caedi, vexari patitur, nisi par reperitur.

Pluribus obicitur: tum quid patientia possit,

Polleat et quantum, clarescit. Sic faciendum

270

Esse bonis perpende viris. An forte vereris

Quos tibi conspicuos dat imago sola bonorum,

Quorum sunt animi veluti per somnia longa

Vanaque delusi, quos ebore mundus et auro

Compsit et argento? Tu pro felicibus illos

275

Aspicis? At si qua lateant speculabere, non qua

Occurrunt, miseros, foedos turpesque videbis

More suae fabricae cultos extrinsecus. Ista

Prosperitas stabilis non est, sed vitrea crusta

Et tenuis. Dum stare licet propriumque videri

280

Ad votum, rutilant; cum, quod disturbet et illos

Detegat, occurrit, mox apparent alieno

Quae fuerint sordes tunc sub splendore latentes.

Do bona certa bonis; quo plus versaveris illa,

Vndique et in species meliora, forinsecus illi

285

Non fulgent, introrsus enim bona semper eorum

Sunt obversa; bonis non prosperitatis egere

Prosperitas est; vel modo deridere potentes

Atque probare potes miseros, quorum gravis ira

Pusillis animo terrores insidiosis

290

Intentat studiis, letalis tela pharetrae

Nequitiaeque manus, necis arcus, impietatis

Arma, mali facies, sunt materiae cruciatus.

Quos laedunt, odisse iuvat, faciuntque nocentes

Quos nocuere; timent et se quibus esse timori

295

Summa putant. Hi felices quotiens iacuere

Illorum ante pedes, quos fastu saepe superbo

A pedibus pepulere suis; quotiens et in istos,

Felices, aliis quibus invidere parata

Poena redundavit; quotiens qui saepe negavit,

300

Ipse petit veniam. Felix est iure putandus

Invidiosus, quem torquet felicior. Esto,

Sint felices: dic, ubi sunt quos noveris alta

Sede triumphantes populis dare iura subactis?

Olla fuere vitri, confracta est, grando liquata est,

305

Flumineae bullae ruptae sunt, umbra recessit,

Fumus praeteriit, nubes disparuit. Haec sunt

Quae metuis, haec sunt; non vis pugnare, recede.

At regione times aliena vivere pauper:

Et quis tam pauper vivit, quam nascitur? His te

310

Eripe deliciis, te rebus et eripe mundi,

Quae quanto fugies, tanto mihi propter adhaeres.

Christe Deus, vitae verae fabricator et almae;

      Christe Deus, pulchri conditor atque boni;

Christe Deus, per quem quod non est tendit ad esse,

315

      Atque quod est, factum creditur ex nihilo;

Christe malum qui non ullum facis, et facis esse

      Pessima ne fiant et bona proveniant;

Christe, malum nihilum qui confugientibus ad te,

      Qui vere bonus es, ex ratione probas;

320

Christe Deus, per quem sunt et cum parte sinistra

      Omnia perfecta condita, pulchra, bona;

Christe Deus, quem, quicquid amare potest, amat, illud

      Sive sit ignorans, sive sciens quod amat;

Christe, pater clemens, cui verum non nisi mundos

325

      Noscere perfectum et reperire placet;

Christe, sator veri, per quem sunt omnia vera

      Et per quem sapiunt omnia quae sapiunt;

Christe, pater clemens, perfectaque summaque vita,

      Quo vivit summe, vivere quicquid habet;

330

Christe Deus, cuius totius machina mundi

      Est regnum, quem non sensus obire potest;

Christe Deus, cuius de regno venit in ista

      Lex etiam regna iustitiaeque vigor;

Christe, pater clemens, a quo divertere labi est,

335

      In quem converti surgere: praedico te,

Christe, Deus clemens, a quo discedere mors est,

      Est in quem regredi vita, manere salus;

Christe Deus, nisi deceptus, quem nemo relinquit,

      Quem, nisi praemonitus, quaerere nemo valet;

340

Christe, pater clemens, quem non nisi purificatus,

      Non nisi mundatus invenit, invoco te.

Christe, pater clemens, ad quem contendere, amare,

      Et quem conspicere, est illud habere quod est;

Christe, fides cui nos vera excitat, erigit et spes,

345

      Iungit amor, per quem vincimus omne malum;

Christe, pater clemens, qui nos miserando reducis

      Ad te, qui vera ianua, vita, via es;

Christe Deus, proprio qui nos dignaris honore

      Quique coheredes nos facis esse tuos;

350

Pax mea, laus mea, spes mea, res mea, lux mea, Christe,

      Glorifico, veneror te, benedico, colo.

Te solum laetor, te solum gaudeo, solum

      Amplector, cupio, diligo, quaero, sequor.

Omnia si fierent rutilantia sidera linguae,

355

      Hoc et arena maris, semen et omne soli,

Hoc etiam guttae pluviales, litoris undae,

      Cunctaque quae nullus dinumerat numerus,

Non tibi pro meritis laudes persolvere possent,

      Immeritum tanti quod tibi, Christe, facis.

360

Verba mihi, Pietas, pietatis plena dedisti;

      Ad te, qua veniam, sunt ea verba via.

Dum te non potero, potero tua verba videre,

      Verba Dei Verbum visa videre dabunt.

Verba novo tua sunt mellis condita sapore:

365

      Quem semel imbuerint, nil nisi dulce sapit.

Sermo novo tuus est perfusus aromate vitae,

      Vita cadaveribus cuius odore redit.

Hunc sine te nullus potuit sentire saporem,

      Vsus et hoc sine te nullus odore fuit.

370

Tu novus es cordis, quem fundis in ora liquorem,

      Tuque, quod in mentes fundis, aroma novum.

In me, quod fuerat, sapor hic exclusit amarum,

      Et quod fetebat, hic procul egit odor.

Ergo tua vitiis longe virtute repulsis,

375

      Ne repetant, templo tu, Deus, hoc reside.

Tu, Deus, hoc reside, defende forinsecus, intus

      Custodi, domus haec ut tibi tota vacet.

Dum moror in terris, habilem me fac tibi regni,

      Post habitatorem participemque, tui.

380

Et quoniam pius es, quoniam pietatis amore

      Protegis humanum compatiendo genus,

Archiapostolici, qui culmine fulget honoris,

      Protege Gregorium, scis quod amare Petrum.

Septimus in numero vigilantum, munera septem

385

      Possideat semper Flaminis illa tui.

Cum populo reges in pace foveto fideles,

      Possit ut Ecclesiae tuta manere quies.

Deprecor Agnetis reginae fac memoreris,

      Quae regum Regi seque suumque dedit.

390

Te Desiderii memoro, Pater optime, patris:

      Tu desideriis semper adesto suis.

Lumina, luminibus totum quibus aspicis orbem,

      Cerne suo studio quanta Casinus habet.

Cerne domicilium Benedicti; contulit omne

395

      Hoc decus ad laudem nominis ipse tui.

Cerne domicilium, quod te custode regatur;

      Agmina ius sanctum cerne professa tuum.

Haec benedic, illoque sacro praefunde liquore,

      Quem Patris atque tuus Spiritus almus habet.

400

Cerne sacerdotes, levitas, cerne ministros

      Ecclesiae reliquos, vulgus et omne suum.

Omnes conveniunt, et noctibus atque diebus,

      Horis, momentis te sine fine canunt.

Christum pro manibus, Christum pro lumine, Christum

405

      Pro labiis, Christum pro lare cordis habent.

Redde vicem vicibus, meritum meritisque repende:

      Mutua maiori sunt tibi danda modo.

Quos dilecta tuis manibus plantata decoros

      Vinea producit, tu lege, Christe, botros.

410

Non sit amara, nocens, non extera vitis in illa,

      Vt rapiat fructus hinc aliena manus.

Hanc, Pater, hanc, Domine, iugis custodia servet

      Sint et ei saepes spes, amor atque fides,

Et quae cum Cherubin munimina sunt paradisi,

415

      Vndique rhomphaea flammea vallet eam.