Ad Attonem episcopum Teatinum
Multa promittis, tibi quae nocere
Rite debebunt; neque te solutus
Proteget risus, nec honor iuvabit
Praesulis, Atto.
5
Sacra mendacem canonum statuta
Praesulem damnant, vetat atque vulgus
Legis in contractibus approbando
Dicere quicquam.
De tuo lectas grege sponte vaccas
10
Sex mihi, mirabile forte munus
Tunc inauditum quod erat, Casino
Teste, dedisti.
Namque sex harum, velut intimaras,
Prima cum Nino Babylonis altos
15
Condidit muros, cataclysmus illam
Sensit in arca.
Omnium linguis avium secunda
Te loqui plane docuit, beatus
Si tuis scires modo sic Latina
20
Reddere verba.
Artium septem studiis et omni
Paene doctrina fuerat perita,
Teque Timaeum socio Platonis
Tertia scripsit.
25
Quarta qua felix recrearis, auram
Semper a cauda tibi sufflat aptam,
Nec suis, caelum, nisi te levarit
Cornibus, ibis.
Semivestitum genuit cuculla
30
Quinta causarum comitem tuarum
Pontium, cum quo sine fine mendax
Totus haberis.
Febribus te sexta tuetur atris
Floribus lectis, speciebus, herbis
35
His tuo fiet stomacho salubris
Potio, tucca.
Si potes, noli mihi, praesul Atto.
Vltro mentiri; cole sic amicum,
Vt decet, fidum; tibi mox nec ulla
40
Causa nocebit.