Ad Gisulfum principem Salernitanum
Vrbana potius nobilitate
Pro certo nihil est, sola quod actus
Munitos probat, et cuncta refellit
Quae prodit levitas, maxime princeps.
5
Quicquid nempe probi possidet orbis,
Hoc totum probitas fecerat Vrbis,
Quam servare domi militiaeque
Decrevit stabili iure senatus.
Tu virtute animi, corporis et vi
10
Augustos sequeris, nulla Catonis
Te vincat gravitas, solus haberis
Ex mundi dominis rite superstes.
Quis iam frondifera tempora lauro
Miles te religat dignius usquam?
15
Si Carthaginis hic victor adesset
Consul, sponte tibi cederet ipse.
Tarpeiae solitae cernere rupes
Victrices aquilas, protinus omni
Pulsa maestitia, Caesaris acta
20
Gaudent, praeside te, posse novari.
Gallos namque duces, colla ligatos
Antiquo gravibus more catenis,
Nec vidisse iuvat, ni videant nunc
Hos a te reprimi Marte recenti.
25
Paulos et Fabios Corneliosque,
Gracchos, Fabricios Roma, Lucullos,
Te viso, memorat, hisque decenti
Quem virtute parem monstrat et armis.
Haec mucrone tuo frangere Pyrrhi
30
Iam festinat opes Hannibalisque
Fortunas veteres atque furores,
Vt stringat solitis legibus orbem.