Ad Goffrit episcopum Aversanum
Gosfrit, pontificum laetitiae penus,
Perlongum valeas resque tibi mala
Possit nulla nocere.
Numquam livor edax, ira, superbia
5
Foedavere tuum pectus, amoribus
Et virtute repletum.
Nulli namque magis quam tibi caritas
Se prodit, meritis cuius ab impetu
Es liber vitiorum.
10
Nemo te cupidum dixit episcopum,
Nec dicet penitus: "Praesul avarus es",
Dum sit vita superstes.
Sic vitae placidis moribus undique
Saepiris, veluti quam rutilum ligat
15
Aurum Sardina gemma.
Resplendes Pario marmore purius,
Effulges roseo sole micantius:
Quam sis cerne decorus.
Extra sic renitens, pulchrior intus es;
20
Sed neutra specie cuilibet imparem
Te vel dicere fas est.
Tu lux ecclesiae, cui modo praesides,
Tu cleri decus et praesidium, tuae
Plebis spesque vigorque.
25
Aversum studiis philosophos tuis
In tantum reliquos vincit, ut optimis
Dispar non sit Athenis.
In quo condita sunt organa, te duce,
Quae plus Threicio sistere mobiles
30
Possunt vocibus amnes.
Grates, Parthenope, dirige Galliae,
Eius muneribus laeta quod obtines
Tantum taleque lumen.
Caelestis patriae Paulus economus
35
Te salvet precibus, gloria praesulum,
Et conservet in aevum.