Metrum in laudem Sanctae Christinae
Virgo, sidereis ardua sedibus,
Te, Christina, tuis insere plebibus,
Vt possint placido nunc tibi pectore
Laudis munia solvere.
5
Tu patris rutilo splendida germine,
Sed multo melius moribus et fide,
Dum casto refugis corpore saeculum,
Acquiris comitem Deum.
Cuius iussa probis actibus exsequens,
10
Quem saevis ducibus prodere non times,
Contemnis valido pectore fortius
Poenarum genus horridum.
Quae vel quanta quibus proelia gesseris,
Ignis cum gladiis, fustibus et rotis,
15
Vinclis, verberibus, cumque ferocibus
Telorum probat ictibus.
Iam suprema poli quae penetras loca,
Nobis ut pateant, hoc prece fac tua,
Et semper memorum, si memoraberis,
20
Felix esse memor velis.
Sic nobis Deitas, Rex, tua conferat,
Discordem numeris congeriem ligans,
Vt secum stabili pace per omnia
Vivamus tibi saecula.