Alfanus carmina 40

Testo base di riferimento: A. Lentini, F. Avagliano, 1974

Altre sezioni


Cantus in laudem beatae Margaritae virginis et martyris

 

Si sua vaniloquo tumefactus carmine mundus

Facta refert, num nostra manus torpere valebit,

Ne pulset cum voce lyram, dum caelica narrat?

Ergo age, vox omnis, quam cantat turba choreis

5

Vsa, cadat, ludos omnes proscribat inanes

Nostra chelys, sed diva ferat. De civibus ora

Antiochena olim magnis produxit in orbem

Feminei generis rutilans iubar. Illa meretur,

Baptismo mundata Dei, non esse parenti

10

Cara, sed hinc Patri placuit magis illa superno,

Pulchraque caelicolas traxit nimis atque caducos

Margarita oculos. Inhonesto lumine praeses

Inspicit oblatam quaerens mulcere puellam;

Dumque negat, calido ore fidem secura fatetur.

15

Ille minis mollem credens impingere mentem,

Invenit in tenera pectus latitare virile

Virgine. Non poterat tenebroso carceris antro

Vincere, non virgis carnem ferientibus, unde

Sanguinei currunt rivi, nec pectore traxit

20

More puellarum suspiria; iungitur illis

Vngula quae laniet denudans ossaque pandat

Viscera. Plus poterat fortis sufferre malorum,

Quam manus inferret, mentem miserata manentem.

Clauditur in tenebris, radius quas pellit ab alto.

25

Hostis adest, specie et vasti terrere draconis

Molitur, victusque fugit, sed ad altera tendit

Inveterata doli figmenta ac vincitur inde,

Dum pede virgineo collum calcatur inane,

Nec licuit repeti sine nutu virginis umbras.

30

Ducta dehinc constans dum spernit sacra deorum,

Iungitur exurens lateri pro vulnere lampas.

Sed caro dum patitur, mens prorsus ad alta levatur.

Cumque ligata datur dolio, sua vincula rumpi

Sensit, ob hoc populi vocesque ad sidera tolli.

35

Confessique Deum, caelorum munera sumunt.

Denique ne populus in Christum crederet omnis,

Ad loca sanguinei iussa est certaminis ire,

Emissaeque precis post sacra oblata feritur,

Et caro dum iacuit, mens eius in aethera fertur.