Alfanus carmina 57

Testo base di riferimento: A. Lentini, F. Avagliano, 1974

Altre sezioni


In sancti Nicolai episcopi hymnus

 

Ecce, dies rediit iubili,

O Nicolae, dicata tibi,

Laus replet agmina cuncta poli

Cunctaque repleat ora soli.

5

Vir venerande, colende nimis,

Digneque laudibus omnigenis,

Digna Deo facias, petimus,

Carmina quae, pater, offerimus.

Quod, Deus, os, pater omnipotens,

10

Est tua dicere signa potens?

Mens manet omnis ad illa stupens,

Est ea cum meminisse studens.

Quis valet esse stupore carens

Est tua cui, Nicolae, patens

15

Actio, vita dicata Deo,

Mox proficisceris ex utero?

Lac gemina vice non recipis

Solibus hebdomadae geminis;

Abstineamus ut ore cibis,

20

Da, pater, ac animo vitiis.

Nobilium stupra tu cohibes,

Naufragium miseris prohibes;

Mentibus et modo pelle stupra

Cuncta, pericula cuncta fuga.

25

Grana rates sua non minuunt,

Milia quae tibi contribuunt,

Vnde sacri populi, petimus,

Multiplica numerum precibus.

Tu facis artis ut Ortygiae

30

Non lateat dolus insidiae;

Detege nunc quoque nequitias

Mentibus hostis et insidias.

Tu facis, ut recidat pugio,

Eripis et iuvenes iugulo;

35

Hostibus et modo tela rape,

Mortibus ac animos retrahe.

Terrificas nece dum meritos,

A nece retrahis immeritos;

Exsere te quoque vivificum

40

Mentibus, hostibus horrificum.

Gloria semper honorque Patri,

Gloria Patris honorque Pari,

Gloria, Spiritus alme, tibi,

Nec Patre nec Pare dissimili. Amen.