Alfanus carmina 66

Testo base di riferimento: A. Lentini, F. Avagliano, 1974

Altre sezioni


In sanctorum XII fratrum

 

Votis tuorum, Christe, fidelium,

Te postulamus, plenius annue,

Qui nunc tuorum annua martyrum

Fratrum celebrant festa doudecim.

5

Quos sacra Theclae visceribus satos

Tu replevit gratia Spiritus,

Vt veritatis carpere semitam

Fidemque possent spargere gentibus.

Felix, Donatus est et Arontius,

10

Felix, Vitalis atque Repositus,

His Septiminus septimus additur,

Sabinianus et Ianuarius.

Satorus et cui nomen Honor dedit,

Fortuna fratrum nominat ultimum,

15

Quos semper unum vivere vel mori

Tui peregit gratia Spiritus.

Horum precatu filius unicus

Est Restitutae incolumis datus,

Quem vis nefandi daemonis horride

20

Vexarat atrox tempore plurimo.

Horum precatu nos quoque poscimus

Te, Christe, laus et gloria martyrum,

Vt a nefandis daemonibus tuos

Servans fideles undique protegas.

25

Horum precatu crimina deleas,

Remissionis munera conferas

Et nos eorum iungere coetui

Dignare semper, gloria martyrum.

Si Trinitati gloria unicae,

30

Virtus, potestas, summa potentia,

Regnum retentans quae Deus unus est,

Per cuncta semper saecula saeculi.