Alfanus carmina 68

Testo base di riferimento: A. Lentini, F. Avagliano, 1974

Altre sezioni


Versus de vita S. Mauri

 

Hic Mauri primum, medium describit et imum.

"Esse dolens noli; locus hic erit amplior olim".

"Do, pater, hunc Christo; cape, doctor, et instrue Christo".

"Ausculta, fili, patris, edita iussa magistri".

5

Maurus habet quod avent. Videt ictum quis fugit ater.

Maurus aquis fertur, Placidum rapit atque refertur.

Hic rogat. Abscedit Satanas. Hic et ista valescit.

Hi flent. Hi suadent. Dat hic: "Iste loquitur eatque

"Accipe quae donat; quae poscit Gallia, dona".

10

"En lex, hanc sequitor; cape libram, vas, et abito".

Sancta pater legat: "Lege scripta"; futura revelat.

Hic ruit; est fractus. Venit almus et integrat artus.

Pes tumet huic tortus. Ruerat. Regit hic prece tortum.

Abnuit. At tetigit; lumen dat. Turba stupescit.

15

Maurum flexus adit, prece quem de morte levavit.

Angelus enarrat. Videt iste quis aethera scandat.

Florus adest gaudens, manuique dat oscula plangens.

Florus dat sobolem. Fit cautio. Praedia confert.

Paene ruens obiit; pater orat, et incolumis fit.

20

Hos fugit. Hunc perimit Satanas. Rogat iste; revivit.

Contio gratatur. Domus aedificata dicatur.

Rex, proceres astant; Florus sacra tegmina captat.

Crux fit; languor abit; valet aeger, et hos stupor ambit.

Vinum crux auxit; bibitur magis, et minus haud fit.

25

Crux abigit cancer; grates dat sospes ovanter.

Quem Satanas terret, monet angelus ut bona speret.

Decubat; exhalat pater, ut sacra sumpsit ad aram.

Terra datur terrae. Flet tellus; concinit aether.