Principium rerum, fons ueri, causa dierum,
Cui debent esse quae sunt, summum Deus Esse,
Tuque Dei Verbum, cui displicet omne superbum,
Spiritus amborum, dilectio mensque duorum,
5
Vnica maiestas, tribus indiuisa potestas,
Cui soror et frater, simul aer clarus et ater,
Cui uer, tempestas, autunnus paret et estas,
Princeps esto pius tibi cepti carminis huius.
Fons etiam ueri, uerum concede fateri;
10
Duc ad iter fidei, quia tu, sol, causa diei.
Candidus exauctor, Manasses, ubi Spiritus actor
Assis et faueas, ubi mecum carmine uiuas.
Ceptum gentile quid ad hoc non est puerile?
Pro coepto gaudet presumptor et amplius audet:
15
Igne diem plenum promittit mane serenum.
"Hic Deus aptatur, Deus hic nitet hicque uocatur,
Et prope clammanti Deus est uereque uocanti;
Hic tenebrae lumen fundunt, mortalia numen"
Pane satur caeli sic concrepat ore fideli.
20
Iupiter et Pallas, stellae neque stellifer Atlas,
Nec sonitu liquido canitur Venus atque Cupido,
Non hic Mecenas, non Pollio uertit Athenas;
Sed nec Vergilius fontis loca uenit ad huius
Cum simulachra daret, sciret diuina, pararet.
25
Heu pudet in stellis lumen fuscasse procellis,
Floribus et grato porcos ammittere prato,
Et liquidum riuum turbari nomine diuum;
Hos memorasse dolet quos tollere pagina nolet.
At non infestant lucem tenebrae sed honestant,
30
Aes aurum decorat, rem pulchram turpis honorat,
Nil negat argento plumbum, uir sane, memento,
Gratificat flores spinetum, coruus olores,
Et magis astra nitent si turbida nubila uitent
His desistendum, quod coepi perficiendum.
35
Sed prius addatur tota quod mente rogatur
Ne quis per fraudem uelit hanc extinguere laudem
Carminis ignorans causam, sed nosse laborans
Substineat tacite: quaerit, quaerat sine lite,
Et procul a nostris fiat contentio rostris.
40
Est, erit in lucro quia nescit parcere mucro,
Est etiam tutum quod nescit cedere scutum,
His qua parte globus ualet insultare duobus.
Non ago; tu nosti, princeps, quo sim metus hosti.
Cum locus exposcet, satis hoc pars emula noscet.
45
Innectendo moras produxi longius horas,
Detraheres laudi. Iam causam carminis audi.
Quanta Dei pietas simul ultima comperit aetas,
Vim patitur caelum quo tendit nauita uelum,
Ex quo iusticiae solem tulit aula Mariae
50
Perque maris stellam scimus uitare procellam.
Iam patriam petimus, iam littoris ora subimus.
Seruis ergo datum sed regibus esse negatum
Vidit et audiuit plebs multa, quod aula nequiuit.
Virginis optatum gaudemus cernere natum,
55
Ergo decet laudet, qui tanto munere gaudet:
Materiam fandi dat materies hilarandi.
Qualis sim uates, properabo reddere grates;
Credo quidem uere causam sermonis habere,
Factus ad ista boni socius commercia doni.
60
Quid? Mihi plaudebam, ludos et uana canebam.
Sed simul ac nouit, sic Spiritus inde remouit:
"Ludicra deponas et seria, stulte, reponas.
Quam male commemoras uerbum quod scire laboras,
Nam tibi scire datur. Diuinus sermo minatur:
65
De uacuo uerbo ratio reddetur acerbo
Tempore, quo dignis poena dominabitur ignis.
Quis speciem panis pro saxo mutat inanis?
Quis carnes odit nundum satur ossaque rodit?
Quis miser internum commutat fece falernum,
70
Granaque quis spreuit, paleis et uasa repleuit?
Extera discernis, cur intima commoda spernis?
Heu, miser, insanis prebendo tempora uanis!"
Sic ratio ceptis desistere iussit ineptis.
Post fidei sistrum, Christum dedit esse magistrum,
75
Postque ducem, signum ligni dedit hoc duce dignum.
Crux quia successit, de bello thessera cessit.
Haec qui signa canat, non hunc pars ulla profanat.
Bella superna canam, rem nolo dicere uanam.
Dicam quo pacto, rex aetheris, hoste subacto,
80
Vt regnum caperes tanquam Patris unicus heres,
Obsideas mundum superando uota secundum,
Quo lesus ledis, quo cesus uulnere cedis
Perfossus costis. Quid ad ultima dixerit hostis?
Per ualidum scutum soluent tibi regna tributum
85
Et merita dextra dominaberis intus et extra;
Illos iure premes quos multo sanguine demes.
Fugit membra uigor tua, sit tibi debita uirgo.
Denique sudores et tantos quanta labores
Ordine narratur uel quae merces comitatur.
90
Gaudia tedarum non linquam, Christe, tuarum
Vnicus ut duxit uel qualiter unica nubsit,
Vt caeli suboles coeant et terrea proles;
Hac decuit cura reparari regna futura.
Quae duce se tanto iactat mea pagina quanto?
95
Quis facit aut fecit, faciet uel qualia fecit?
Christe, tuis signis humus, aer, pontus et ignis
Parent, subduntur; factorem facta sequuntur.
Interius munda cor, Spiritus, igne uel unda;
Pectora mundato mundataque rector habeto,
100
Mundaque ne turbet uetus hospes et abdita turpet.
Quod dabis exemplum, pie, si facis hoc tibi templum,
Quod uelut insomnis custodia possidet omnis
Contio morborum, perfecta cohors uitiorum.
Fortis et armatus, dextram conferre paratus,
105
Atria custodit, torquet, populatur et odit,
Hunc nam fecit herum non ius, iniuria uerum.
Sic impune feret? Quantum miser incola meret!
Per solitum morem dominum uult ille priorem.
Spiritus, exurge, fortem tu fortior urge,
110
Meque tui iuris deposcens, irrue muris.
Quid stas? Quid parces? Tua dextera uindicet arces.
Ne, pie, desistas; age turres, tolle balistas,
Tarpeiam sedem dum frangere ponderis edem
Atque capi faciles aulas irrumpere miles
115
Possit ut expletus faciat tua munia letus.
Postea captiues, captiuum denique diues
Adde tuis castris, quae non uiolantur in astris.
Spiritus alme, ueni, uerbi largitor amoeni,
Tu pius et prudens, uerax Deus omnia cudens,
120
Tu facis et uegetas, tu das exordia, metas.
Tu mihi concede ne quid per carmina fede
De te conficiam, reprobus ne dogmate fiam,
Mente tibi prona quod possim reddere dona,
Munera quae posco prosit quod te dare nosco.
125
Pierium montem nec equinum flagito fontem.
Iam causas memora, tibi uertitur hic mea prora.
Qua ratione Patris sermo per uiscera matris
Elegit fieri caro, sic mortalis haberi
Vt sic complesset Deus ac homo, quod simul esset,
130
Quae tam mens ausa putat hoc fieri sine causa?
Tu dic, tu scisti quia sic fore constituisti,
Tu referes melius, tu consilarius huius
Archani. Propera, iam fas est dicere uera.
Pastor Remensis, quid homo, quid Spiritus, audi,
135
Dicant et iuste partes tuearis utrasque.
Vero fonte cadit uerax sententia, tradit
Esse Deum uerum, qui sit substantia rerum,
Sic Deus ut sint tres personae sed Deus unus,
Hic quia cuncta creat, nulla ratione creatur.
140
Ille dies, sine nocte dies, sic omnia fecit
Materies sine materia, diuina uoluntas.
Fundamenta iacit, sese firmissima primum
Fundamenta, superponit post haec elementa,
Tunc elementa super, quae non sit machina nuper,
145
Erigitur mundus necnon ornatus et eius.
Prima dies caelum, terram lumenque ministrat;
Hinc partitur aquas caelo terraeque secunda;
Tercia de terra dat surgat ut arbor et herba;
Sed tu iure dies quia solis lumine fies,
150
Quarta dies, solem, lunam stellasque parasti;
Diuersis diuersa locis animalia quinta,
Inde uolatile postque natatile reptile necnon,
Per mare, per terras, per caelum degere donat;
Sexta dies felix, hominem quae prima tulisti.
155
Tum caelum pulchrum, tum caeli sidera pulchra,
Aer pulcher erat, uolucres et in aere pulchrae,
Aequor erat pulchrum necnon et in equore pisces,
Terraque pulchra satis, necnon animalia terrae:
Cuncta uidens opifex bona ualde iudicat esse.
160
Addit opus post haec unum super omnia pulchrum,
Quodque bonis melius uel pulchris pulchrius esset.
Virgineum limum carnem facit ossaque primum,
Ac instrumentis nullis, nisi numine mentis,
Sic hominem fingens, homini sua singula pingens.
165
Sed prius afflatum quoddam leuat ecce beatum,
Haec ut compago memoret cuiuis sit imago.
Astra Dei dono spectat, non uertice prono,
Non anima muta, quod agunt animalia bruta.
Hocque bonum iudex non solum iudicat esse,
170
Addidit "Addamus, simili similem faciamus."
Vt iuuat actorem, concedit habere soporem;
Vir cum dormisset, placuit quod os inde tulisset,
Vtque scit, aptauit, socio sociamque creauit,
Vna quod ambobus caro sit, diuisa duobus.
175
Iam caro costa modo, nunc os, quo femina nodo.
Vis animae triplex totum diuisa per orbem:
Pars uiuit, pars sentit, pars fruitur ratione.
Septima lux tanti requies est orta laboris;
Illi qui requiem nec nouit habere laborem,
180
Ac ideo requies non est quia nec labor illi.
Aspice, iam signat primus de uirgine terra
Adam uenturum de uirgine matre secundum.
Credo, fide mea digna fides sic iudicat esse.
Facturis factura Dei preponderat ista:
185
Quippe Deo similem Deus illi contulit esse,
Signum ferre Dei, donum rationis habere.
Soli suppositus, preponitur omnibus unus;
Vltimus effectus, primus super omnia factus.
Huius ad arbitrium ponuntur nomina rerum.
190
Coram de costa mulier uenit aedificata,
Ossa uirique caro fuit ista uocata uirago.
Digna datur dignis habitatio tunc paradisi.
Longe diuisus locus est dictus paradisus,
Delitiis natus, tota dulcedine gratus.
195
Quattuor hinc fontes ad uos oriuntur euntes:
Pars habet ista Gion, pars continet altera Fison,
Tygris et Euphrates hic rumpunt federa fratres;
Gratia non tristis manat de fontibus istis.
Hic terrae precium, lapides nascuntur et aurum;
200
Inde uirent herbae passim dulces et acerbae
Hinc uarios flores uarii comitantur odores;
Hic locus immensus uarios habet ordine sensus.
Lumine per lustra uideas hic alba ligustra,
Lilia narcisum solumque petentia uisum,
205
Ex hac myrtetum uideas, hac parte rosetum;
Balsama, maiorem uel quicquid prestat odorem,
Hic genus incertum pigmenti crede repertum,
Hic sunt radices, hic sunt quae dulcia dices
Lilia, mitte rosas, audi uires nemorosas.
210
Cortice, fronde, coma magis hic nitet arbor amoena,
Pulchrior est ramus merito quia pulchrior ortus;
Dulcior at dulci, uel miti mitior omni
Fructus, nec ramo quicquam nec discrepat orto.
Quaedam cum fructu, quaedam crescunt sine fructu:
215
Ex his sunt cedrus, platanus, regina cipressus.
Quis dicet tantum, quantum sit fructificantum?
Sunt quas nescitis, homines, quas nomine scitis.
Arboris in morem non amisere decorem,
Semper frondescunt, semper ceu uere uirescunt.
220
Aurea mala ferunt nec perdita germina querunt.
Aestas non ledit nec hiems has grandine cedit.
Hic simul horrebat quae dulcis amara uirebat,
Adam quam cuperet simul ac sua poma uideret.
Cur non sic cauit? Tot milia sola necauit.
225
Delitiis plenus, plus omnibus ortus amoenus,
Ex hoc Elisios taceat iam fabula campos!
Quis similis? Nempe procul absint Thessala Tempe.
Iam non dicatur de Colcide sed sileatur.
Pondere perlargo nautas non huc uehit Argo,
230
Typhis ad hanc partem conuertere nesciet artem:
Typhis ad hunc ortum nullum scit ducere portum.
Non hic Iasonem fas occidisse draconem.
Germina seruauit qui se seruare nequiuit.
Angelus istius custos, draco peruigil huius;
235
Peruigil ecce draco, sopitus cuspide graco,
Abditus infernis dormit sine fine cauernis.
Numquam dormiuit, non amplius euigilabit
Custos semideum nec quem timet iste Typhoeum.
Rem die inceptam, rem mitto stultus ineptam.
240
Hic introducto Deus hoc dedit hocque negauit:
"Nunc duo propono: sed ab his unum tibi dono,
Vnum defendo, uolo ne pereas comedendo;
Haec arbor sortem uitae gerit, altera mortem,
Ne sis elusus, uitae conceditur usus;
245
Huic manus accedat sed ab hac defensa recedat.
Hac ex parte dolum duo fert contraria, solum
Quod non profuerit, bona quae mala scire docebit
Hac ex parte, caue nisi uis offendere, praue.
Si uetito frueris, mox morte quidem morieris."
250
Angitur inuidia ferus hostis et uritur ira,
Quem multum ledit quod eos succedere credit,
Quod non ipse potest, aliis inuidit habere;
His dolet illa dari quae scit sibi iura negari.
Iam quid ad hoc faceret? Qua nunc ratione noceret?
255
Nouerat arbitrium, mandatum nouerat, ipse
His studet, inuigilat, iuuat hunc in utroque morari;
Voluit et euoluit, soluit, ligat atque resoluit,
Fraudis materiem haec per duo credit habere.
Hinc uir et hinc mulier, contra sunt hostis et anguis.
260
Luctantur uetitum simul et suggestio praua:
Pars haec ne comedant et uitam funere ledant,
Pars monet ut faciant et sicut numina fiant.
Lite sub hac seua mulier iam uincitur Eua;
Expugnare uirum iam nititur uxor et anguis.
265
Ecce beatus homo uiuus, miser ecce futurus!
Hic agitur de morte tua: per demonis astum
Imminet exilium sic questio dira soluta.
Dum licet attendas, Adam, ne tempora perdas,
Perspice iam flores, trahe dum dat tempus odores
270
Aere uitali, sacia te fonte salubri;
Deliciis totum paradisi perfice uotum
Ne te poeniteat cum non liceat cariturum.
Iam temerare Dei preceptum preparat hora,
Iam comedit mulier, socio male sana ministrat.
275
Eua, quid hoc? Comedis. Sed tu rogo quid facis, Adam?
Munera plena doli moneo contingere noli,
Quod scio si scires, pomo non exul abires.
Hic dolor, hic luctus penetrant iam guttura, fructus
Vnde prior soboles saciatur et ultima proles.
280
Heu breuis ille sapor, heu durans tempore longo,
Heu nimium dulcis per longum tempus amare!
Heu miserum facture patrem miserosque nepotes,
Heu longam pariture famem longosque labores!
Heu procul a patria quam plurimus aduena flebit!
285
Vir comedens cecidit, priuatus lumine uidit:
Perdidit ut numen uidit, sine lumine lumen.
Est quod erat dudum, tamen esse pudet modo nudum.
Quod sunt, esse pudet; quod eos transgressio nudet:
Hunc pudet esse uirum, quid sit sibi femina mirum,
290
Cum sibi sit quisque, fit uterque pudendus utrique.
Lumine cecantur, uestiti despoliantur;
Gutture nunc pleno, gustu priuantur amoeno.
Postque diem medium Dominus dum per paradisum
Ambulat et mitem ceu uult spaciatur ad auram,
295
Nouerat exauctor quia carnea corruit arbor.
"Adam, dic ubi sis?" Domini uox intonat illi.
Arbore sub quadam latitabat conscius Adam;
Respondit sese quia scit non posse latere,
"Quod nudus fueram, uocem Domini metuebam."
300
Ante Dei uultum ueniunt uir et uxor et anguis,
Crimina passuri censura iudicis aequi.
"Quod nudus fueras, dic quis tibi notificauit?
Quid, miser, egisti? Cur preceptum uiolasti?
Cum domino uir agens, reus autem iure timebat,
305
Et se si posset, tamen expurgare uolebat.
"Auxilium nocuit" respondit "quod tribuisti."
"Quod sic fecisti, mihi credere nec uoluisti,
Parens uxoris monitis fallacis et anguis,
Ergo terra tui sit, homo, maledicta laboris,
310
Auxilium panis uultus sudore parabis;
Nec iuxta semen mendax feret arida germen,
Cui magis inclinas, tribulos dabit et tibi spinas.
Vitae dona dedi, mortem tibi tu tribuisti.
Vnus ut ex nobis nunc, Adam, factus haberis,
315
Scis quod nescieras perdisque prius quod habebas.
Viuere mutasti melius quia scire putasti.
Iudicii finis: pro delicto morieris."
(Prouida iam iusti fuerat sententia regis
Quem sic dampnaret quod per uerbum reuocaret.)
320
Vir gemit, accepta censura, denique tractat
Iam quid agat, perdens requiem patiensque laborem.
Accedit mulier quam sic examinat actor:
"Cur laqueum mortis socioque tibique parasti?"
"Sic imprudentem prudens deceperat anguis,"
325
Eua refert; referenti sic mox arbiter infert:
"Sis subiecta uiro, pariens exercita diro
Ventris discidio. Tu uero, callide serpens,
Tu quoque plecteris, supra pectus gradieris,
Sit tibi terra cibus; fias ex hoc inimicus
330
Huic, sit et illa tibi; sic leserit insidiando
Haec caput, hic plantam, uobis haec iurgia ponam."
Istis expletis, peccantibus inde notatis,
Cherubin ecce uocat quod eos procul inde repellat,
Igniuomum gladium sumat, uersatile telum;
335
Ad lignum uitae uetet hunc a morte redire,
Nec sit post bustum fas uitae tangere gustum,
Per uetiti morsum fiant concessa retrorsum.
Pellitur e patria iam uir miserandus amoena,
Itur in exilium geniali foedere longum.
340
Vir dolet, Eua gemit, patitur serpens, ouat hostis,
Exilii socios homines laetatur habere.
Tempus erit, serpens, qui nunc laetaris in Adam,
Quo uenia mestus fueris, culpa modo laetus.
Vt pluuia uellus florebit, germine tellus,
345
Princeps nascetur, cui gens omnis famuletur,
Terminus imperii fuerit qui terminus orbis,
Astra super fama pariter fulgebit et infra.
Est, fuit in nullo, nec erit quod habetur in illo,
Eius nequaquam dominatio desinet unquam.
350
Nomine sanctus Adam, primo demissus ab Adam,
Quaeque tulit primus, reparabit iura secundus,
Quem tu, cum sit homo, nequeas seducere pomo.
Hic spoliis diues reuocabit in atria ciues,
Et tu quos extra facis, alter fecerit intra.
355
Nil ualet ad plenum te diffudisse uenenum,
Eliciet sanguis uirus quod miscuit anguis.
Victus uincet homo, uictor uincetur et hostis:
Tunc uicibus uersis qui nunc ouat, ille dolebit.
Mittitur ecce foras uir; respiciendo per horas,
360
Et modo discreuit quod habet uel qualia spreuit.
Adam talis erat cum dampnum respiciebat,
Qualis sepe puer quem separat ubere mater,
Cum plus non possit, uel lumen ad ubera flectit.
In misera uita natos iam pertulit Eua.
365
Sacrificant pariter, placet unus, displicet alter.
Ad Caim cultum non uult deflectere uultum,
Conuertens oculos agni Deus Abel ad agnos.
Irruit in fratrem frater furibundus et amens;
Non Domino, dirae magis ex hoc uictimat irae.
370
INNOCVVS NOCVIS . ALBEL . PRIOR OCCVBVISTI.
COLLIGIS EXTINCTVS DE GVTTVRIS ARBORE PRIMVS.
PVLLVAT IN NATO PATRIS ARBOR OBORTA PALATO.
OS PATRIS ET MATRIS NECAT ET TE DEXTERA FRATRIS.
FRATRIBVS A PRIMIS FRATRVM DISCORDIA CREVIT.
375
Adam nongentis ter denis occidit annis,
Occidit et mulier, mortem de melle trahentes.
Nunc detestantur sic aspera germina ligni,
Et transgressores nunc sero poenitet illos.
Nec soli passi quanuis soli meruerunt.
380
Ad quorum tumulum possunt haec carmina scribi.
PRIMVS IN ORBE PATER MORIVNTVR PRIMAQVE MATER.
HIS GEMINIS SOLIS, VIVVNT TOT MILIA PROLIS.
IN MVNDO MVNDVS . MINOR IN MAIORE . SECVNDVS.
IN PRIMO . MINOR ET MAIOR . PRIMVSQVE SECVNDVS.
385
IN TOTO TOTVM . IACET HIC IN PONDERE PONDVS.
Vesanas mentes istas habuere parentes,
Alter ut alterius sic sanguine perfrueretur.
Sic pater est matris, frater sic uictima fratris:
Coniugis hic uerbo perit, alter fratre superbo.
390
Quo diuertis iter? Sed dic, uenerande magister,
Ista quid ad Christum? Digressus quid uelit iste?
Singula percurrens, quando perueneris ad rem?
Dicam si nescis quia res his pascitur escis:
Christus Abel, Iudasque Cain, sic postulat ordo.
395
Quae tam cara iuuat, quae tam modulatio grata?
Nescio iam fateor, doctor, quod scire putabam,
Sic incude rudi uetus atque nouum solidasti.
Singula queso doce, cepta sic utere uoce.
Singula nequaquam sed conuenientia dicam.
400
Crescit progenies, humanus crescit et error;
Multiplicante malo simul ultio multiplicatur.
Venit diluuium lue terras diluiturum;
Coniurant pariter de regno pontus et aether.
Par dolet ecce pari mare terra sibi dominari,
405
Si redeat sursum speret cohibere recursum.
Iustitiae remo, Domino Noe uelificante
Saluatur quia iustus erat. Meruit metuendum
Gurgitis hospicium cum monstris saluus habere.
Hac de diluuii fama delirat, ineptit,
410
Disputat, apponit, disceptat musicus error
Errorisque memor; memori cum prorogat aeuo
Quod bene non didicit, bene se contradere credit.
Sed magis ammiror: lapides perhibent animatos
Coniciuntque patres, et ab his adolere nepotes!
415
Humani generis genus est homo non lapis. Absit
Sensibilis generis genus ut foret aut animati.
Quod minime sentit potius, sed non animatur,
Non homo sed lapis est. Lapidem lapis hunc generauit
Qui tenet et profert homines per saxa redisse.
420
Tu modo ne queras quid significauerit archa;
Littera ditatur, quid postea significatur;
Ordior historias et rem post tempore dicam.
Indice non opus est, fac sicut constituisti,
Multum nanque iuuat seu littera siue figura.
425
Iam genus humanum, generis reparatur et error.
Dum molirentur ne diluuium paterentur,
Edificare parant turrem muniminis instar,
Amplius inde quidem nihil hac ratione timerent.
Doctior at doctis et forti fortior omni,
430
Quot fuerant linguae, uariat tot dissona uerba;
Sic opus infectum turbans discordia liquit,
Sic Domini superat sapientia nec superatur.
Vir sapiens Abraham Domini precepta sequendo
Exoritur, reparatque uices hoc nomine uirtus.
435
Sed tu, Sara, doles quod nulla datur tibi proles;
Semen Abram iecit nec fructus arida fecit,
In coitu nil conficiunt iuuenis sed uterque;
Ambo senes facti, iuuenes sunt prole redacti.
Stat Dominumque uidet, fit sponsio, femina ridet.
440
Vir dat sementem, dat tellus humida germen.
Filius optatus, cupienti mente paratus,
A patre palpatur, reor, heres solus amatur.
Dant oculos oculis, os blande iungitur ori,
Inque uices ludunt et risus semina cudunt;
445
Sic quasi nutrices uigilant in prole parentes.
Funere natorum uolucris uiduata suorum,
Si superest unus, fouet hunc, saturat studiosa,
Dampna reseruatum nidi solatur in unum.
Iam pater accedit mater si quando recedit,
450
Sic pater ad natum cum coniuge certat alendum.
Sed studiis patris magis et certamine matris,
Vsque puericiam cum iam pertingeret infans,
Hunc sibi tollendum Deus imperat atque litandum.
Quid genitor faceret? Quid nunc rationis haberet?
455
Brachia commiscent serui timor et patris ardor,
Nec lis longa fuit quoniam timor exuperauit.
Dum pariter puer atque pater tendunt, puer ecce
"Dic" ait "o genitor, portas ignem gladiumque
Ast ego ligna gero, dic, est ubi uictima sacri?"
460
(Victima ligna gerit, tamen "Est ubi uictima?" quaerit.)
Sic puer, et pueri pater "Hoc nouit Deus" inquit.
Hostia pene datus, iacet hic ad uulnera natus;
Angelus hunc prohibet. Pecus illic cornibus heret,
Dat pater, hic texit; moritur pecus et puer exit.
465
Promeruit, spreta nati pietate, uoluntas
Effecti laudes et mutua munere saluo.
Postea quae patuit merces promittitur illi:
"Innumeras stellas caeli, pelagi uel arenas,
Et pluuiae guttas et partes sole minutas
470
Si numerare queas, et gentes gente futuras
Quam tibi pro solo reddam, tot milia, nato.
Sicut arena maris fles pro pignoris aris.
Non honor inferior numero comitabitur isto:
Quantus erit numerus, mox gloria tanta sequetur."
475
Iam pater est Isaac, et filius et pater idem
Sed non eiusdem: pater Esau, filius Abram.
Contenduntque duo fratres in coniugis aluo,
Quis prior illorum procedere posset ad ortum.
Nascitur ille prior qui debuit ultimus esse:
480
Seruum maiorem, dominum patet inde minorem.
Ecce pater senior uenatus postulat escam,
Maior uenatum procurrit promptus ad arcum.
Heret maiori genitor genitrixque minori.
Haec simul audiuit uictus properata parauit;
485
Apparat illa cibum quem nouit amare maritum.
Euocat inde suum pater ut benediceret illi.
Fabricat ecce manus alias hirsutaque colla,
Alterat hunc totum, prudens exterminat illum
Qua ratione potest et Iacob exuit omnem,
490
Induit et fratrem fratri. Sic, fraude reperta
Vt benedicat ei, iubet escas ferre parenti.
Victus ecce puer manibus trepidantibus offert.
Vt sensit uocem genitor tetigitque uocantem,
"Maioris manus est" inquit "uox atque minoris."
495
Suscepit uictum, post uictum suscipit haustum;
Post haustum, pueri benedicens oscula poscit:
"Rore poli diues, terrae pinguedine uiues.
Sis dominus fratrum cum fratribus et populorum,
Et benedictus erit qui te benedixerit omnis,
500
Huic opponatur maledicens sit maledictus."
Vix his expletis, prope fit uenatio fratris.
Escis impletus, benedictis euacuatus,
"Frater ait "uenit; quae contulit illa comedi.
Fraude patrem pauit quod eum pro te benedixi."
505
Quae fuerant clausis non desunt iurgia natis.
Supplantator abit metuendo pericula fratris.
It seruire Laban. Fit pastor denique natam
Concupit, hancque sibi uult pro mercede parari.
Hic petit, hic prebet, sed non dat quam dare debet.
510
Immodica cura Iacob pro nocte futura,
Indulgendo mero, priuatur munere uero;
Supponens aliam genitor pro coniuge Liam
Promissis hilarem confecit munere tristem
Vt mos est hominis, quod plus fugientia captat,
515
Quod non assequitur quoniam plus optat habere.
Quod si priuatam uelit illi reddere natam,
Vellet, ait Iacob, totidem seruire per annos.
Optinuit uotum tam carum quanto remotum.
Coniuge pro duplici mercedis dona reposcit
520
Et uarios foetus; tanquam nihil inde grauatus,
Artis securus Laban non inficiatur.
Cortice dimisso partim partimque remoto,
Hic uariat uirgas partus uarios parituras.
Ad foetus similes uocat et coeuntibus offert;
525
Maiorem partem socero negat inde per artem.
Inuidit genero socer et uariata requirit.
Concedens foetus, sed eos ubi sit color idem
Rursus habet plures, uarios ut contulit aufert.
Coniugibus sociis, diues Iacob remeauit;
530
Praemia cum precibus uincunt incendia fratris.
Venditur Egypto Ioseph tanto patre natus,
Cui, cum bis senos spem prolis letus haberet,
Carus erat pro more senum postrema fouenti.
Iamque paternus amor fratrum conflauerat iram,
535
Fecerat et tunicam, sed ad haec hic somnia uidit.
Nocte quiescebat, duo somnia forte uidebat:
Cernebat solem, pariter cum fratre sororem,
Et simul undenas pedibus subsidere stellas
Sicut adorantes, se suppliciter uenerantes;
540
Se fratresque suos uidit nexare maniplos
Cumque suum Ioseph per somnia stare uideret,
Huic fratrum cuncti se prostrauere manipli.
Fratribus haec referens, irae sibi pabula fouit;
Visere quem missum fratres uinctum tenuerunt.
545
Iam maturabant mortem iam ferre parabant,
Cum Ruben accurrens, "Fratres, miserescite!" clamat.
"Non est humanum fratres occidere fratrem.
Hic quid delinquit? Puer est, delinquere nescit;
In puerum talem talis sententia seua.
550
Bestia si pecudem raperet, lupus aut leo, nunquid
Omnis ut eriperet fratrum iam turba coiret?
Ignotum quendam, fratres, ignotus et alter
Si coram traheret tanquam mactare paratus,
Vt saluaremus uim quin etiam faceremus.
555
Quod datur ignoto, ius est impendere noto.
Vt perimat fratrem manus hunc contingere fratris
Qua ratione queat? Vestri miserescite, quaeso;
Sanguis enim noster puer est, magis et caro nostra,
Quem nobis etiam per uim non tolleret hostis,
560
Quod melius fieret quam frater fratre periret.
Parcite iam saltem propter patris pietatem
Qui simul occiderit si nunc sua cura peribit.
Hic lacus est unus, ponatur et hic moriatur."
Ruben consiliis in fossae claustra recessit;
565
Consiliis Iudae - transibant Hysmahelitae -
Venditur his et abinde duci Ioseph Pharaonis.
Hic et item Iudas, Ioseph signatur et alter.
Haec mihi castra sequi; partes has desine, pro te
Quod subeam, doctor. Quoniam tu purus ut ignis
570
Inpuros ignes ut sunt exponere nescis,
Nec decet; hoc homini canat ut concede scienti.
Ioseph seruus erat, domino dominaeque ministrat.
Hic amat ut seruum, sed diligit haec ut amicum,
Quod uelit ut nosset per se, si noscere posset.
575
Illicitos ignes cohibebant iura mariti,
Ignis at illicitus licitos extinxerat ignes.
Expleat ut uotum rogat et commisceat illi;
Haec rogat, ille negat. Dominum pretendit et inde
Conubii tedas, sed non uiolare decere
580
Se seruum domini thalamos, iuste periturum.
Cum nequeat precibus nil intemptando, minatur
Pro non commisso commissi iura subire.
Miris ille modis reddit se malle perire
Quam uitio tali prudens succumberet unquam.
585
Improbus audet amor, sicut nil linquit inausum,
Iniectare manus et per uim cogere, tanquam
Vi posset fieri quod tantum gratia confert.
Haec tenet, hic uestem fugiens dimittit et inde
Promptus se rapuit uix hinc elapsus. At illa,
590
Quae fuit extra se, metuendo reuertitur ad se,
Iamque cauillatur qua se purgaret et illum
Criminis argueret. Falsa ratione reperta,
Dilacerat crines et uestes dissipat omnes,
Occurritque uiro tristis pedibusque uoluta
595
Inreuerenter ait: "Seruus, carissime coniunx,
Sic tuus oppressit dominam tua iura tuentem,
Hanc habeo uestem raptam pro crimine testem,
Non domini dominaeque mouet reuerentia seruum.
Haud impune quidem decet hunc perferre furorem,
600
Sentiat Egypti matronas esse pudicas
Et patrios mores non inuenisse queratur."
Credidit adiunctis, Ioseph custodia seruat
Proque pudicitia patitur tormenta libenter.
Hic domini dominus uelit assentare futurus.
605
Nunc quod non decuit doctorem dicere dixi,
Expedit ut subeas et iam restantia dicas.
Clauditur hic insons, una sontes duo secum;
Vnus erat pistor regis, pincerna sed alter,
Vnus erat uitae sed morti deditus alter.
610
Somnia uiderunt quae soluere non potuerunt
Vnde nimis mesti fuerant multumque remissi.
Dixit eis Ioseph quod somnia quisque referret,
Visa prior propere cepit pincerna referre:
"Nocte uidebatur, ceu noctibus effigiatur,
615
Palmite cum triplici simplex mihi surgere uitis,
Frondens florebat, florens produxerat uuas.
Has ego sumendo necnon in uase premendo
Vt solitus fueram, regi sic uina ferebam."
His infert dictis Ioseph enigmaque soluit:
620
"Tres assume dies, ut dat tres uisio uites;
Transeat hic numerus, tibi gratia restituetur.
Cumque tuo uento curres, pincerna, memento
Si locus exponi sit, ut exponas Pharaoni
Quod sine delicto sed tantum crimine ficto
625
Quo miser existo, me carcere soluat ab isto."
Rettulit ac illi pistor sua uisa uicissim:
"Nocte caput supra tria ferre canistra uidebar,
Cuncta tenens secum tribus his erat altius unum
Quae rex deposcit simul ars pistoria noscit;
630
Supra plaudebant uolucres et plura ferebant."
Istis expletis, uice Ioseph protinus inquit:
"Tres quoque crede dies, sodes, tria uisa canistra;
Hoc spatio numeri patieris iura securis
Cum caput amittes, uolucres ac in cruce pasces."
635
Vt coniectauit Ioseph sic euenit illis.
Quid sit in aduersis positis et in equore mersis?
Fluctibus emersus, uicina morte reuersus,
Oblitus nescit simul in ripis hylarescit;
Ignoratque satur quae pauperis esca paratur.
640
Iam reor annorum spatium transisse duorum,
Quondam depositus, tranquilla per equora uectus,
Ex quo non meminit, non compatiens patienti,
Iam liber, clausi securus turbine mesti.
Somnia rex uidit quae nullus soluere quiuit;
645
Cum mestus fieret, nec erat qui notificaret,
Tum, pincerna, precum Ioseph reminiscere demum.
Primum culpatus sese, pueri miseratus,
"Rex" ait "Hebreus puer est in carcere clausus,
Quem si producis, credo, tua somnia nosces.
650
Vt placuit regi, cum nos in carcere misit,
Me sociumque meum, puer hic per somnia nostra
Me fieri saluum coniecit et hunc periturum."
Preteritis binis Ioseph producitur annis.
Vt uenit coram, rex est sic orsus ad illum:
655
"Corpus dormibat, peregre mens nocte sed ibat.
Ecce super ripam fluuii me stare uidebam;
Septem forte boues uidi carecta tenentes,
Non macie laesas sed enim uehementer obesas.
Hic alias totidem uisus mihi protulit idem,
660
Turpiter extentas et plus nimio macilentas.
His insurgentes, primas omnes comedentes,
Et tamen ex illis minime poterant saturari.
Mens, te uertebas alias aliudque uidebas.
Hinc septem culmo spicae nascuntur in uno;
665
Fecundae spicae fuerant et frugis amicae.
Tum totidem stipula rursus monstrantur ab una,
Sed steriles fedae fuerant nec cernere pulchrae.
Irruerant propere primas comedendo secundae,
Consumptis steriles primis nec erant meliores.
670
Si mihi confidi, sic haec duo somnia uidi.
Conice si poteris, quod in istis notus haberis."
"Vt sileam, credo, Deus haec, rex, prospera dicet
Quae tu uidisti," Ioseph responderat illi.
Rem siquidem solam, pie rex, duo somnia signant.
675
Quod pingues uacae, similes referunt quoque spicae,
Quodque boues steriles, hoc spicas accipe turpes:
Septem fecundi fuerint hi frugibus anni,
Hos idem numerus primos sine fruge sequetur,
Nec poterit quis in his reminisci fertilitatis."
680
Singula significans sic et sic esse rogatus
Respondit, magnamque famem per regna futuram
Dixit uenturam, simul et docuit fugiendam.
Laudatur Ioseph sapientia consiliumque;
Princeps ergo domus regis regnique minister,
685
Vt fuerat dignus, sic a Pharaone creatur.
Nunc in muneribus uirtutis delitiatur,
Qui primum seruus, nunc est a rege secundus.
Interea Iacob se longe uiuere merens,
Canitiem mestam lacrimis ad Tartara ducens,
690
Insolabiliter lugebat funera nati.
Vt fratres fratrem uenum misere, per artem
Quae mittant patri misero mendatia cudunt,
Impietas fratri sit et ut fallatia patri.
Consilium fedum quendam mactauerat edum.
695
Indicii testem maculant ibi sanguine uestem
Emula quam mira fratri mens substulit ira,
Sicque cruore litam, patri misere politam
Plus aliis grati quam fecit nomine nati,
Vt non nutasset quod bestia sic lacerasset.
700
Dant gemitum uerum falso sub nomine rerum.
Hinc est continuus patris ad precordia luctus,
Vnde timent fieret quod amicis scire liceret
Cumque statum scirent, tormenta minora subirent.
O Iacob sciret quid agat Ioseph sua proles!
705
Quem dolet extinctum, gauderet uiuere regem.
Vim faciente fame, Ioseph contra medicante,
Contigit Egyptum fratres bis quinque coactos
Iacob imperiis emptum frumenta uenire.
Ad dominum terrae ueniunt fratremque salutant -
710
Quod non scire datur - ueniant ad quid manifestant.
Agnoscit fratres sed non agnoscitur ille,
Purpura quippe uetat sed quae processerat aetas;
A fratrum frater uix se complexibus arcet
Sed ratio prohibet; iubet ut ferat hoc pacienter,
715
Et patris et fratris donec cognoscat habere.
Exploratores illos testatur adesse.
"Non sumus edocti sic a genitore beato"
Respondent "Iacob bis senos quos generauit,
Mortuus est unus, minor aut cum patre moratur.
720
Copia nos uestra tulit huc, penuria nostra."
Iam credit tutum frater dare se manifestum,
Verum quod uerbo dicunt, re scire laborat.
"Iam uobis credam, sed tali federe: fratrem
Ex uobis unum dimittite; quique remansit,
725
Qui minimus fertur, monstrate simulque redite."
Cum melius nequeant, faciunt ut postulat ille.
Sic fratres honerat frater preciumque recondit.
Abierant, redeunt, fratrem pro fratre ferentes,
Depositum pro deposito, pro pignore pignus.
730
Vidit ut astantes Ioseph simul undique fratres,
A fletu sese nulla tenuit ratione,
Eleuat et uocem dicendo se manifestans:
"Venditus a uobis Ioseph sum, ne timeatis,
Pro mercede mali bona uobis ferre paratus.
735
Sic Domino placuit pro nutu cuncta gerenti,
Consuluit uestrae me premittendo saluti.
Si uiuit senior pater, hunc adducite queso;
Participet nostrae dum uiuit prosperitati."
Accelerant patrem, promittunt denique fratrem.
740
Occurrit patri Ioseph, Egyptus et omnis,
Proles honor patris, decus atque monile parentis.
Non amplexando modus est, non oscula dando,
Signa doloris habent, tanto conamine gaudent,
Insperata quidem datur ecce uidere facultas.
745
Nec tantum possunt, nituntur dicere quantum,
Sic neuter neutrum, sed uterque parabat utrumque.
Sic tot sideribus fulget Nilotica tellus;
Innumeri rami sunt his radicibus orti.