Me quia mortalem Parcarum pensa timere
Et Christi regnum nosti uehementer amare,
Posthabitis multis, placeat tibi regna referre
Gentis Iudeae quo perueniatur ad illud
5
Quod mihi iam carum; caro ne uideat reueretur.
Articulum uertas ad Christum, dextera dia.
Esuriens escam, sitiens desiderat haustum,
Pernoctans somnum, requiem miser, algidus estum;
Ast ego plus Christum, plus est quod ametur in illo.
10
Esurio, sitio, uigilo, frigesco, laboro:
Hic cibus, hic haustus, requies est, somnus et estus.
Gens Hebrea quidem quae litis semper amica
Pacis et hostis erat, sic uerbis in Samuhelem
(Dux erat hic populi, sanctus iustusque propheta)
15
Irruit insurgens et sic limphata profatur:
"Da nobis regem; ne, queso, subtrahe legem
Quam reliquae gentes et habent animalia bruta."
Taurus in armentis, aries est in grege ductor,
Rege premuntur apes, uolucres et rege reguntur;
20
Rex draco serpentum, leo rex datur esse ferarum,
Piscis et echinus rex, uermis et est basilicus,
Ast et in arboribus legitur regina cupressus.
"Vnumquodque genus proprio cum rege regatur.
Nos homines sine rege sumus, nos uero, nec omnes.
25
Hebrei tantum regem prohibemur habere?
Ne nos dissotia de rerum conditione.
Elige, da regem qui nos in prelia ducat,
Qui nos iustificet si quid committere quisquam
Ausus erit cuiquam." Samuhel iam motus in iram
30
Vocibus his, omnes auertere sperat et inquit:
"Aspera gens, quereris regem non esse; Deum scis
Esse tuum regem, quem non tantum modo regem
Sed regem regum, qui nullo rege regatur,
Regum factorem, non inuenies meliorem.
35
Sic cupit infernum, qui nescit habere supernum;
A Domino refugit qui carnea brachia ponit.
Disce prius leges quas exercere probantur
In populos reges, quas postquam noueris et tum
Non tamen absistes, uitium prudens meruisti:
40
Qui dominus nunc seruus eris; superare solebas
Nunc infra fueris, domini iuga ferre coactus;
Tu non ipse tuus, tua res tua non erit ultra;
Ad domini sumptus serui manus arta laborat,
Horrea nam domini suppleuerit area serui
45
Et regale penum faciet tua uinea plenum;
Vna boum sulcis dabitur, pars una culinae;
Seruicio regis tibi non pariet tua coniunx;
Nati frena dabunt et equos sub rege domabunt;
Pensa trahent natae reginae sub ditione.
50
Quid tibi fit reliqui nisi tantum ferre laborem?
Ecce duas tibi pando uias - hac dextra, sinistra:
Hac requies, hac parte labor; cum noueris ambas
Crimen peiorem decerpere, laus meliorem."
Credant esse nefas si fas hoc esse moneret;
55
Quod monet esse nefas ideo fas esse putabant.
Semper ab illicitis uix abstinuistis, Apellae.
Rex apud Hebreos primus Saul ecce creatur;
Inuenit regnum patris dum querit asellas.
Rex factus, solio dignas exercuit artes,
60
Strenuus in bello, uir magnus magnanimusque,
Et Domino placuit donec precepta prophetae
Transgrediens, Achat regi miserando pepercit.
Non parere Dei iussis quantum sit iniquum
Primus signat homo quoniam transgressor et exul;
65
Saul et hoc queritur regni de sede remotus.
Cor Dominus iuxta sibi quod regem repararet
Ad sobolem Iesse mittit quo nouerat esse
Qui conseruaret melius quodcumque iuberet.
Cum prior accessit, "Deus hunc non eligit" inquit;
70
Prospiciens alium canit inde propheta, "Nec istum."
Cum reprobi fierent genitor quos obtulit illi,
De patriis ouibus minimus pastor reuocatur.
Pastor, pone pedum sed ouem procul aufer et hedum,
Hinc homines pasces; sceptri iam concipe fasces.
75
Per dulces musas pecudes arcessere fusas
Qui solitus fueras, lituos ad prelia queras;
Herba tibi sedes, fuerant in frondibus edes,
Hinc sedes solium fuerit, tibi regia tectum;
Pro circo florum, tolles diadema decorum;
80
Pro lanificiis ex hoc te purpura uestit.
Accitus Dauid mox ad patrem properauit.
Vt uenit coram, uates non distulit horam
Ast olei rorem diuinum fudit odorem,
Vnxit et in regem Dauid regesque futuros.
85
Iam quantum letor dictu memorabile non est,
Cum Christi regno de patre legendo propinquo.
Rex letare puer, rex letare uenerande!
Sanctus homo sanctos successores habiturus,
Longum sceptra feres; tibi non defecerit heres
90
Donec de Iuda sicut cecinit patriarcha,
Venturus ueniat Christus regnando per euum.
Dauid, rex felix, natus felicibus astris,
Rex regum regem, genitor gignes genitorem;
Regnabit de te per quem regnaueris ipse,
95
Huius erit regnum quod perdurabit in euum.
Perge precor, monitor, nam te moror exhilarando.
Spiritus at Domini Saul dimiserat ex quo
Non bene seruauit male demens uerba prophetae.
Cum nequam uexaret eum nimis exagitando,
100
Laudatur pastor Dauid bene psallere doctus;
Saul mitescit pastor simul organa tangit.
Nobilis iste puer, prudens et pulcher et acer,
Valde proficiens, iam regius armiger extat.
Huc acies aciem direxerat hostis in hostem:
105
Inde Philistei stabant, hinc Israhelitae,
His fuerant montes et erant in montibus isti,
Prelia planicies cum ceperat inter utrosque,
Cum mox e castris uir spurius, horridus armis,
Vir fortis, geminus, maiorum maximus ecce,
110
Transcendens hominem processerat unus, et uni
Bella uocat propriis confisus uiribus, ista
Conditione quidem, serui quod sint superati
Et domini fierent per secula qui superarent.
Visa uiri uirtus sic omnes terruit hostes
115
Nullus ut e castris contra procederet unus;
Nec tantum promissus honor, data filia regis,
Commonuit quenquam quantum timor ille remouit.
Quippe uir inuisus non uisa timentur et arma,
Dissimilis nostris portat sibi congrua tela.
120
Altus sex cubitus et palmo. Sic nitet armis:
Aerea cassis erat loricaque fulgurat aere,
Vmbo sed aereus est, ocreae sunt aere peractae,
Hasta quidem grauis est, ferrum graue iungitur hastae,
Qualis erat miles sunt talia militis arma.
125
Ergo quid est mirum non tanti querere tantum
Si dubitant? Ideo iam de uirtute superbit.
Fama Philistei cunctos simul Israhelitas
Terruerat, regem pariter belloque potentes;
Rex equidem cunctis, cuncti diffidere regi.
130
Sed postquam rumor Dauid peruenit ad aures;
Si promissa daret rex, se promittit iturum.
Ducitur ad regem, sic coram rege profatur:
"Rex bone, non etas, non brachia robore plena
(Quanuis aut ursum pastor catulumque leonum
135
Fortior eripiens predam persepe necaui),
Nec promissa mouent tantum certamen inire,
Sed cultore Dei me cum cultore deorum
Bella gerente, reor, reor - immo credo - quod hostem
Ipse suum Dominus per serui brachia franget.
140
Etatem, uires quibus hic se iactat, et arma,
Aduersus Dominum nil quicquam credo ualere.
Viribus aut armis nulli uictoria cessit,
Ille quidem superat quem uult diuina potestas,"
Finierat Dauid. Maiores atque minores
145
Quos hic turbarat promissis letificauit.
Loricam galeamque suam rex induit ipsum,
Armatus pastor sed sic incedere nescit,
Quem bene post nouit talem non nouerat usum.
Deponens galeam, Balearem sumit habenam,
150
Quem mox posthabuit; talem bene nouerat usum.
Armatus funda pugnae (quae pugna secunda?),
Tendit in hamatum, nudus caput in galeatum,
Debilis in fortem. Promittunt omnia mortem:
Hinc puer, hinc senior; hinc paruulus indeque maior.
155
Vir geminus puerum contra se tendere cernens,
"Quid, miser, insanis? Quid spebus prelia uanis
Temptas? More canis quem contra, Martis inanis,
Tendis" ait "nescis uel quid certamine possim.
Huc accede tamen, properaque, miser, periturus,
160
Ethereis auibus iam iam tua membra dabuntur."
Sic geminus, geminum contra sic est puer orsus:
"Non miser, intendis, quem parui robore pendis;
Hac humili dextra tua uis defecerit alta.
Et caro digna canis canibus comedenda iacebit,"
165
Dixerat et dictum precessit uerbere saxum.
Instar uti montis ruit ilico uulnere frontis,
Irruit huic uictor, gladio caput abstulit hosti,
Non quem portarat sed quem tulit ipse Golias;
Venerat in funda. Caput hostis tollit et arma.
170
Si te frustrarer titulo nil, credo, iuuarer.
Te mihi fama dedit sine carmine, carmen habebis.
AD PVGNAS ALIAS NOTVS FVIT ISTE GOLIAS.
PER BELLI SORTEM SOLVS VICISSE COHORTEM.
QVI PLVRES MISEROS FECIT MISER OCCIDIT HEROS.
175
BELLIGER IMBELLI IACET HIC ARMATVS INERMI.
LANCEA VEL GLADIVS NIL QVICQVAM LESERAT HVIVS.
QVEM LAPIS IN FVNDA PERFVNDIT SANGVINIS VNDA.
DISCIT IN EXTREMO SIBI DEBET FIDERE NEMO.
Terga Philistei dant, exspirante salute,
180
Palantes fugiunt ut oues pastore carentes;
Insequitur Iudea manus nulli miserescens
Vt ieiunorum rabies uesana luporum,
Contigit hic primum per te uictoria, Dauid.
Primum pastor erat, post armiger, inde tribunus
185
Est equitum, promptus, prudens ubicunque uocat res.
Laus et amor raro pariter uersare uidentur.
Inuidus obliquo spectabat lumine Saul
Nam cum de bello spoliis gaudendo redirent,
Exierant contra psallentes ista puellae:
190
"Milia dena Dauid, rex per sua milia mille."
Percussit sed erat minor haec laus dedecus illi,
Ex hoc tractabat quo pacto perderet illum.
Longum tam multos Dauid narrare triumphos,
Tempus praeteriens ad Christum poscit abire,
195
Tanta uiri uirtus sed ne penitus minuatur,
Plura remittendo, placuit perstringere pauca.
Ecce loquatur homo quia sunt humana canenda.
Rapta Palestinis centum prepucia ferret
Saul mandat ei, sic uxor nata daretur.
200
Centum poscenti mox attulit ille ducenta.
Dote quidem tali sponsam donare decebat,
Ergo non potuit natam rex inficiari.
Fit gener hic regis quod amicus plus inimicus;
Aucta uiri uirtus iram plus ipsius auget
205
Fertque minus fructus quanto magis ille laborat,
Displicet inde magis, magis unde placere deceret.
Demonio uexante Saul Dauidque medente
Dulcisonis fidibus, telum rex iecit in illum
Quod deuitauit iuuenis pariesque recepit.
210
Curritur ad propriam cicius sponsamque domumque,
Sic gener immeritam soceri plus agerat iram;
Dum fugeret, retrahi rex imperat atque necari.
Qualis erat patris de coniuge senserat uxor
Mens. Amplexa uirum cum fletibus incipit ipsa:
215
"Nescit heu genitor (si scit non, estimo, curat)
Quantus noster amor pereat, carissime coniunx.
Si mouisset eum pietas innata parentum,
Credo dolor natae patriam demulceat iram
Vel meritam. Nunc sponsa quidem uiuoque marito,
220
Iam uiduor nundumque calens extinguitur ignis.
Quid sit amor noui, melius non nosse fuisset.
Quam nuper notum, tam carum nuper omittam -
Felix esset amor si quid diuturnior esset,
Infelix quibus est breuis, infelicior illis
225
Est quibus est breuior sicut mihi. Diffuge queso,
Ne te crastina lux hic repperiat moriturum,
Non piget amplexus patrem disrumpere nostros.
Te pietas natae seruat patris impietati.
Vt pereas nollem nec te dimittere uellem,
230
Cum nequeant simul esse, tenere diuque ualere,
I, potius saluus quam subsistas periturus,"
Dixit. Verus amor uult et dimittere non uult
Dimittensque tamen lacrimatur et oscula iungit,
Hos ignes haec non extinguit sed fouet unda.
235
Diffugit Dauid saluatus coniugis arte,
Vadit ubique Dei dextra secum comitante.
Et quanuis Ionathae semper uehementer amici
Rex precibus nimiis placatus sepius esset,
Inuidiae crebra mens seditione laborat,
240
Non habitura modum nisi morte uiri saciata.
Cum Dauid crescit, tanto magis ira calescit,
Appositis lignis sicut plus estuat ignis.
Assiduis curis homines cum, liuor, aduris
Es saxo grauior, Titionis uulture peior,
245
Et nisi sit finis nullum plus torquet Erinis.
Addidit ergo Saul quod Dauid persequeretur,
Addidit et Dominus manus eius ne sit in ipsum.
Ecce Palestini, contra simul Israhelitae,
Rursus bella cient, inimicis Marte fauente.
250
Clamor utrinque tubae populum commiscet utrunque,
Iam ferrum ferro rutilat, iam casside cassis,
Iam iaculum iaculo, confligunt ensibus enses;
It pedes in peditem, contundit equester equestrem,
Parque pari pugnat, cum se defendere credit
255
Et ferit et feritur, iugulant et item iugulantur.
Hinc Saul, hinc Ionathas, genitor genitusque per hostes
Cedis iter faciunt lacerantes more leonum,
Cum leo cum catulo canibus catulisque resistunt.
Nulli parcebant; rumpebant fila sorores
260
Non solum cesis sed enim cedentibus ipsis,
Nam non parcenti non est ius parcere Parcas.
Sed, rogo, quid prodest tot milia sternere loeto,
Quid, rogo, tot mactant cum iam mactantur et ipsi?
Cede satis magna facta, ceduntur et ipsi,
265
Credo quidem meminisse Saul cum fortior illum
Impetus urgeret, nullo prebente leuamen,
Defessus bellis, exanguis uulnere multo,
A tituli cumulo cum se non uellet abesse,
Cum gladio sibi se uincens incumberet ipse,
270
Quanta Dauid uirtus assistat, quantus in armis
Si presens fieret, quantum confidere posset.
Penitet exilii, miser est, opis indigus huius,
Non patriae scutum, lateris custodia fida;
Hic aderat Dauid. Quid? Adesset uictor et esset.
275
Indiget auxilio, solo liuore, fidelem
Qui fugat et merito, quoniam cum firmior inde
Deberet fieri, uult hinc infirmior esse:
Principis est robur miles, si militis odit
Res bene gestas, odit se propriamque salutem.
280
Audierat Dauid fratres pugnasse suosque,
Marte graui nimium uictos fugisse, Saulque
Et Ionatham carum certantes procubuisse,
Fratribus ergo super mestus cum fletibus inquit:
"Occidit in bello rex nobilis, occidit una
285
Nobilior natus, gemina heu robore tanto
Gens Hebrea carens per secula non reparando.
Qualiter inter oues, miror, cecidere leones?
Cur inter placidas aquilae periere columbas?
O uires patriae, bellis et corda probata,
290
O Saul, O Ionatha, lugendi tempore longo,
Quo, demiror, abit species ueneranda uirorum?
Heu frater Ionatha, quae tam dilectio grata?
Non reor esse duos adeo uehementer amicos.
Quam doleo de te! Doleo quod eram procul a te.
295
Quam placuisset amor tunc obiectare periclo
Si clipeum possem, neuter uel uterque periret.
O iuuenes, Ionatham iuuenem, uos atque puellae,
Plus patre, deflete, plus est lugendus et ipse."
Finis erat lacrimis quia nil prodest lacrimari.
300
Carminis immunes at uos non ire sinemus,
Nam ualidis dextris memorari promeruistis.
HOC PVLCHRVM FVNVS TVMVLVS QVIA QVATTVOR VNVS.
CONTINET HIC FORTES DANTES PER MVTVA MORTES.
ALTER VT ALTERIVS QVOD VITA SPERNERET HVIVS.
305
ARTICVLVM VITAE. IVVAT HAC SVCCVMBERE LITE.
VNA VIXERVNT VNAQVE PII PERIERVNT.
HOC PIETAS RECOLES QVIA REX ET REGIA PROLES.
EXEMPLI CAVSA CECIDERE SIMVL MANVS AVSA.
VNO CONDVNTVR TVMVLO TITVLOQVE CANVNTVR.
310
VNANIMES VNO MORIENTES MARTE SVB VNO.
QVAS DEDERIT PESTES REX . HOSTES DICITE TESTES.
FATA PALESTINIS EIVS SVB TEMPORE FINIS.
ACCEDVNT EQVIDEM DE SE VICTOR FVIT IDEM
POMPA PHILISTEI DEDIGNANS ESSE TROPHEI.
315
Post Saulis mortem regno succedere Dauid
Eligitur, melior meritis et robore maior.
Non elegit homo Dauid popularis et aura
Sed Deus et uirtus, cui par rex non fuit ullus.
"Inueni Dauid" sic uox diuina probauit,
320
"Et mihi fidentem, magis et mea iussa uerentem;
Curam mando gregis, donetur nomine regis.
Auxiliator ei, fuerit qui causa diei,
Stabit et in facie thronus, perfectio lunae,
Proficietque nichil sed in illum uis inimici.
325
Quod si peccabit, non hunc mea dextra necabit,
Sed uirga cedam puerum nec uulnere ledam."
Et post flagra patris pietas dabit ubera matris.
Quem toga uestibat, iam uestit purpura bissus;
Qui solitus fuerat pecudes deducere uirga,
330
Fert dextra sceptrum quo flectit corda uirorum;
Quique lupos funda cum glande fugare solebat,
Nunc hostes galea, clipeo perturbat et hasta.
Heu quia nemo potest, uel paruo tempore uitae,
Perpetuo gaudere bono, tristis quia letus;
335
Letior unde fuit, mox tristior inde futurus.
Arboris in morem quae ponit habetque decorem,
Viuit homo pridem iam felix, iam miser idem.
Ver intrat, foliis uiret, haec intrauit et estas,
Floribus arridet ramisque propaginat umbras;
340
Autunnus sequitur se ferre negans, alienum
Postulat auxilium, non duratura diu sic;
Venit hiemps cuius Boreas comitatus et Eurus,
Imbres et glaties grandoque procella, pruinae.
Foetibus et foliis stupet arbor dedecorata,
345
Dum uiret et floret fructumque ferendo decora.
Sic homo dum uiuit per tempora fluctuat alter
Vt rota, nunc supra graditur, nunc uoluitur infra.
Diuinus cultor Dauid, rex atque propheta,
Cuius ab ore dedi quas pangit concio laudes,
350
In Domino sperans, me premonstrante magistro,
Iustus et hactenus in legis moderamine saluus,
Omnes iam superans uno superatur ab hoste,
Non aliis simili quia non ita cederet illi.
Dauid ad exemplum cecidit, spes magna cadentis,
355
Ne desperet homo pro magno pondere culpae,
Cum sanctus peccet qui mox ueniam mereatur.
Solis ad occasum spacium minus, illud ad ortum
Maius erat; sol plus ierat quam tunc sit iturus,
Cum rex inclitus et sapiens, subnixa columpnis
360
Per tabulata domus gradiendo, mitigat estus,
Estiuum quia tempus erat. Dum substinet auram,
Dum fugat hos ignes, alio magis estuat igne.
Dic, homo, quod sequitur; post haec ego dicta subibo.
Temporis articulo Bethsabe forte sub ipso,
365
Vriae coniunx, querit quo fonte lauetur
Atque leuet flammas ubi per contraria flammae.
Venerat ad lauacrum facilis quo uisus ab aula;
Prospiciens sese circum nullumque uidens qui
Differat a sexu, se nec uidet illa uidentem.
370
Extinguendo suos alienos excitat ignes
Et cicius funda flammam iaculatur ab unda
In solium regis, quae sic per membra cucurrit,
Quam cito fulmen abit quod nubibus excidit, et quam
Concita flamma cadit quae tanquam stella uidetur;
375
Vidit homo, uisu sciltillam pectore fouit.
Quid morer? Ad regem Bethsabe iussa uenire.
Non differt, et lota placet, patiturque cubile
Regis et amplexus, non ausa repellere regem.
Dulce quidem furtum; quoniam celare nequiret
380
Pignoris indicium, mulier sibi conscia culpae
Notificat regi, de se conceperat. Ecce
Criminis ipse reus. Populum quod culpa lateret,
Quo fieri posset, querit reperitque quod optat,
Accelerare uiam iubet et cito mandat Vriam
385
Vt sibi narraret quid dux, quid turba pararet.
De duce narratur, post de castris quid agatur.
Quem premit occultus culpae famaeque tumultus,
Expers ille metus uultum recreat quasi letus,
Inde dolo plenam falso sub nomine cenam.
390
Luxu regifico, uultu quoque iussit amico,
Hunc simul inuitat qui non conuiuia uitat.
In faciem Dauid seruum residere parauit;
Ammonet, intentat melioraque dona frequentat.
Integrat et potum quod agat fallacia uotum.
395
(Cur, rex, hoc facias, quo nomine nescit Vrias.)
Credidit ut multum dapibus uinoque sepultum,
Nec iam nutabat, pro spe sed uota putabat.
Dicit nocte dari cum coniuge delitiari
Deque domo sciri post cras ad castra reuerti.
400
Sed renuit seruus nimis hac in uoce proteruus:
"Quis foret iste dolus, de tanto milite solus
Exercens uenerem, si coniuge membra fouerem?
Casus difficiles fert ecce sub ethere miles:
Hinc calor, inde sitis, hinc mille pericula litis,
405
Pugnae sudores hinc sunt aliique labores.
Eheu me miserum, satis est penuria rerum;
Hos ego frustrarer cum coniuge delitiarer?
Vir sit in amplexus turpique cupidine nexus
Res ageret tales, sciat et pugnare sodales?
410
Hoc nimis infestum quoniam non esset honestum,"
Dixit et hic mansit, non ad sua limina transit.
His rex turbatus quoniam nihil est operatus;
Restaurat cenam diuersis rebus amenam,
Mirifico stratu primo meliore paratu,
415
Fercula non desunt, melioraque pocula praesunt,
Sobrius at uenter nil carpit sufficienter.
"Aut pasci nescis, credo, regalibus escis
Aut te compescis, quia sic comedendo tepescis,"
Rex ait increpitans, et munus munere ditans.
420
Post epulas fantur de pluribus et spaciantur,
Ac sic prudenter referuntur uina frequenter.
Inde lares uisat monet et cras castra reuisat;
Abnegat utque prius non atria deserit huius.
Rex mage suspirans de tanto robore mirans,
425
Mensas hesternas superantes sternere ternas
Imperat "Aut uincam modo" dicens "aut modo linquam."
Quae non procedit regem res anxia ledit.
"Sic non desistam." Parat hanc et deserit istam;
Quem mulier lactat serui de funere tractat,
430
Vtque pararet himen duplicat de crimine crimen,
Mente uir inualida moechatur et est homicida.
Verba Ioab scribsit; ferat hoc misero quoque dixit.
Scripta, miser, prensas nec quid miserabile pensas,
Et bene custodis sed in his est mors tua nodis
435
Iussaque quod nescis, propria de morte fatescis.
Te, miser, infestas, uiuus tua funera gestas
Et cum scripta dabis, iugulum nec sponte rogabis;
In te pandentur quae nunc inclusa feruntur.
O utinam scires quod et haec non fata subires
440
Quodque duplex fieret, rex simplex crimen haberet,
Aut aqua deleret uel scriptum flamma cremaret!
Hetheus fatum properat deferre rogatum;
Dux frangit signum, trahit et flammis breue dignum,
Omnibus infensus fuit in dictamine sensus:
445
"Rex saluere duci, sanum saluumque reduci.
Cum uis insurget quo fortior impetus urget,
Mando per insidias contra ponatur Vrias
Solus, perque dolum perimi permittite solum."
Explicat et legit, post lectum iussa peregit,
450
Per fraudem nimiam sic rex occidit Vriam
Fedaque preda fuit coniunx. De morte mariti
Dicam tantundem, titulum fingam uel eundem
Hethei miseri tumulo quem credo teneri.
PRO NIMIA SPECIE FVIT VXOR FVNVS VRIAE.
455
CONIVGE PRO PVLCHRA METVAT IAM QVISQVE SEPVLCHRA.
Vis indeficiens, da dextram deficienti;
Ilia pulsat equus nisi respirat ruiturus.