Interea rex sollicitus quis protinus esset
Exitus in bello, fugeret quis necne fugaret,
Scire cupit, currens uerax cum nuntius ecce
Partim leta ferens, partim quoque tristia, narrat
5
Exsuperasse suos et natum procubuisse.
Rex, reor, his certus dictis, merore parentis
Gaudia conculcans uictoris talibus infit,
Insolabiliter lacrimans pro funere prolis:
"Ei michi, nequitias nimis est hic ultus Vrias!
10
Absalon o fili, quae tanta licentia pili?
Viscera perfodit? Quod si natum pater odit,
Non tamen ad mortem uult irae tendere sortem.
Me male placauit, qui sic placare putauit
Vt mihi mactaret me, partem parte piaret.
15
Leniat hoc mentem, nunc haec nunc illa mouentem
Iraque laxatur cum proles in ora litatur?
Heu uindicta grauis seruis mihi reddita prauis
Irae momento! Dignus fuerat monumento?
Absalon o fili, species dulcissima, uili
20
Funere turpatos oculos olim mihi gratos,
Sanguine concretos crines, heu uertice letos,
Vel sic non cernam? Sic cernere non ego spernam.
Saxea seruorum sed ferrea corda meorum
Deberent natum mihi reddere uel laceratum.
25
Absalon, in rebus cunctis memorande diebus!
Ante cadent stellae, scandent super astra procellae,
Quam species pueri par possit in orbe uideri;
Sol rediens ibit, sed non tua forma redibit.
Absalon, o simili cur non ego funere, fili,
30
Aut morior uiuus uel tu fias rediuiuus,
Vt nos uiuentes simus simul aut morientes?
Qualiter est emptum patri diadema retemptum
Morte sui nati super omnia munera grati?
Audierat miles necnon dux militis, esse
35
In lacrimis regem pro nati morte gementem
Quem quoque non tantum uictoria letificaret
Quantum turbabat quod filius occubuisset.
Iratus Ioab quem uerbis corripit istis
"Rex, quae signa tuis nunc seruis exhibuisti?
40
Vt tu dormites uigilant, ut tu requiescas
Desudant, hi bella gerunt ut pace fruaris,
Vt uiuas moriuntur et ut regnes patiuntur.
Deposuerunt hunc qui te deponere uellet
Huncque necauerunt qui patrem sponte necaret.
45
Pro tantis meritis deberes letus haberi
Munera disponens: his uestes, his simul aurum,
His faleras et equos, illis galeas gladiosque,
Praemia uictorum quae debent esse uirorum.
Econtra ploras quem nunc gaudere deceret;
50
Hos reprobas omnes cum sint uehementer amandi,
Hostibus extinctis et pro rebus bene gestis.
Diligit aduersos ita rex ac odit amicos.
Iam ueniant hostes quibus est locus, atque fideles
Iam discedamus querentes cui placeamus!"
55
His rex correctus surgit; restringitur humor
Qui remeat furtim labendo per ora paterna.
Exhilarat uultum sed mestus pectore toto:
Interiora gemunt si gaudent exteriora -
Absalon est quicquid loquitur, quod cernit et audit.
60
Infidae mentis populum, ceruice superba,
Cui noua sunt curae, uetus est cui semita rixae,
Nuper habendo duos reges cum nullus adesset -
Vno suspenso fatis alioque fugato -
Penitet, et sanctum reuocant ad sceptra parentem.
65
Rex redit ad solium - sed prelia dicere longum
Postea quae gessit, ne gaudia tanta moremur.
Postulat at dici quoddam quod posteritati
Regibus et dominis pastoribus est imitandum.
Pax ut parta duci multo sudore fuisset,
70
Imperat ut populus quantus sit dinumeretur
Multiplicis summam populi ratio luit infra
Multiplicis numeri. Si tum reuocare ualeret
Infectum uellet quod ei uoluisse noceret.
Gad medicus rursum regem properauit ad egrum,
75
Adsistens regi replicat mandata superna:
"Rex, offendisti legem quod dinumerasti
Innumeram plebem, capitum non debita soluens,
Ergo delictum sic dextera dia piabit.
Haec tria propono, nunc elige de tribus unum:
80
Aut miseranda fames his quattuor et tribus annis,
Aut per tres menses belli seuissima clades,
Aut mors et morbus uenient tribus ecce diebus,
In se diuersus rex respondere coactus
Quod magis optet in his ubi nil optabile constat,
85
Tali uoce refert inuitus cumque necesse
Aut hoc aut illud contingere de tribus unum,
Cum neutrum uellet tamen e tribus eligit unum
Dicens, "Tanta fames si ceperit hanc regionem,
Immeritus populus cum peste graui morietur,
90
Iam mihi qui merui fuerit penuria nulla
Cum tot ubique penus mihi, cum sint horrea plena.
Cur alii pereant, hostes cum me superarent?
Ast ego delinquens satis hinc euadere possem,
Cum ualidus miles semper latus ambit utrunque.
95
Non est consilium soli plectantur ut omnes
Quod solus merui, solus merito luiturus.
Elige communem pestem, mens, omnibus unam.
Non tam ledit onus quod ab omni parte leuatur,
Inde manus Domini magis est pia quam manus hostis."
100
Reges, pastores, exemplum sumite Dauid
Qui rem non dampnum partiri cum grege uultis.
Iam matura lues, fatum miserabile gentis,
Et morbus cum morte uenit mora nulla salutis.
Lumina qui claudit, monet et sua lumina claudi;
105
Participat fatum sanus dum uiseret egrum;
Qui redit a tumulo tumulum moriendo requirit.
A matutina tantum prandentis ad horam
Sexaginta decem perierunt milia plebis
Cumque breui spacio tot milia cesa fuissent,
110
Milia quanta tribus pereant perpende diebus?
Sacco uestitus rex ac in puluere stratus
Respicit, et populum quod cederet angelus ipsum.
Vidit et exorat, cum moenibus appropiaret,
Parceret immeritis ouibus seseque necaret
115
Funera promeritum, se iure monet periturum.
Gad redit et "Diuina" canens "afflictio" dixit,
"Iam tua suscipitur, sed iam placare Tonantem
Pacificis propera. Locus area fertur Oronne:
Hic locus acceptus, genitor geniti tulit aras
120
Hic Isaac Abraham, templum quandoque futurus."
Obtulit ecce Dauid socios seseque piauit.
His exauditis tanto pro crimine uotis,
Templum construeret Dominique domum uocitaret
Disputat, et faceret nisi uox Domini prohiberet
125
Promittendo suis e renibus esse futurum
Quam disposuerat Domino qui conderet aulam.
Preparat interea rex conuenientia templo:
Eris et argenti, ferri quoque pondus et auri,
Artifices necnon, lapides quoque lignaque cedri -
130
Coniciens, credo, sibi cum succederet heres
In regno nouiter, quia sic aliis inhiaret
Rebus ut hoc fugeret nisi primum cuncta pararet.
Ne sit difficilis nato domus, era parauit
Multa prius genitor, sic templi maximus auctor.
135
Tempus erat Dauid quo soluere debita fatis
Deberet, nulli quae noscunt parcere carni,
Siue quidem ditis seu pauperis omnibus unum
Ingressurus iter. Coram uocat agmina patrum
Ac in conspectu natos adsistere cunctos
140
Imperat ac monitis istis adstantibus orat:
"En morior, fratres, homini solitum quod et omnes
Qui fuit, est et erit; caro sit, tulit aut patietur.
Incedo gressum non promittendo regressum,
Omnis abit nullusque redit; reuocare parentem
145
Filius aut genitor natum precio nequit unde.
Marcuit. En ualidae denudat brachia dextrae
Robur, uestra salus cadit! En fortissima dextra
Se nec ferre ualet, quondam metuenda Goliae!
Sic natura dedit, naturae nemo resistit.
150
Aedificare Deo uolui, suspensus ab illo,
Sed quia non potui, conceditur hoc Salomoni.
Hunc Deus heredem, patris hunc sibi tollere sedem
Eligit et regem seruaturum quoque legem.
Non pater ob cedem faciet sed filius edem,
155
Non expers operis fuero qui cuncta paraui."
Mox rex thesauros coram iubet esse paratos.
Edocet heredem quo fundamenta iacerent,
Quo paries tectumque domus, latumque quod amplum
Quique foret longum: sapiens docet omnia natum,
160
Quo lapis et lignum, quo gemma locetur et aurum.
"Haec commendo tibi nunc coram testibus istis
Subiungens, fili, sic haec fieri properabis.
Sed magis haec moneo, magis et magis ista monebo:
Leges custodi quas nunquam transgrediaris,
165
Aut amor aut odium mandatum soluere cogant.
165a
Debile uel firmum fuerit, Salomon, tibi regnum
Pro meritis, melior melius peior quoque peius,
Qualis enim fueris, capies quodcunque mereris.
Nil tibi defuerit, Domini si iura tenebis.
Non moriar totus ceu totus ab orbe remotus,
170
Quandoquidem uiuet rex, me uiuente superstes,
Quem Deus ad solium prae cunctis eligit unum.
Vosque, mei nati, fratrem regnare super uos
Ne, rogo, sit uobis Domino faciente molestum.
Iacob quandoquidem bis senos educat idem,
175
Iudam pre cunctis regem patriarcha creauit,
Cumque pater Iesse sex fortes nutriat, esse
Me regem uoluit potius ius Omnipotentis.
Ergo, mei nati, seruite precor Salomoni.
Quem Deus elegit, fas contradicere non est,
180
Quandoquidem melius fratri seruire regenti
Fratres, ignoti quam sub ditione teneri.
Fratribus ignoscet frater, non aduena noscet
Parcere delictis. Tu sustentare memento,
Rex Salamon, humiles semperque resiste superbis."
185
His dictis siluit Dauid pastorque salutat
Quas bene rexit oues et sic cum patribus iuit.
Quis de magnificis (tria nanque fuere) sepulchris
Enarrare queat per singula? denique summam
Ponderis absconsi cum Dauid dicere possit?
190
Diuitae multae quoniam latuere repostae
Scire potes quiuis, quod dictis collige paucis.
Multo post regis duo fracta fuere sepulchra
Hacque sepultura bis est urbs sancta redempta.
Ast loculos regis potis est contingere nullus;
195
Si quis ad hoc audet, modus inde mechanicus aufert.
Cum, pie preceptor, rex ut tumuletur honeste,
Illud adesse uelim quod non narratur inesse.
Conuenit ad tumulum ditem bene littera diues,
Quod si componas, credo, placabis et illum
200
Qui te dilexit, per te qui carmina fecit,
Et nos qui petimus, et uos quicunque legetis.
Incipit his dictis scribens haec carmina; Dauid
Dignus et ille fuit carmen cui Spiritus egit.
MORS STREPITVS BELLVM GLADIVS FORMIDO FLAGELLVM.
205
DEXTRA VIRENS LAVRO DEXTRAQVE RVBENS CAPVT AVRO.
DEXTRA PHILISTEIS TOTIENS ORNATA TROPHEIS.
HIC CONCLVDVNTVR CONCLVSAQVE NON METVVNTVR.
CVIVS VEXILLVM VICTORIA PRETVLIT ILLVM.
CVI SAVL INVIDIT. GOLIATH QVI COLLA RECIDIT.
210
OMNIBVS EXEMPLVM TERRIS TEGIT HOC BREVE TEMPLVM.
TALIS SCEPTRA CARO FERT PER TRIA TEMPORA RARO.
ANTE QVIDEM TENERAE NASCENTVR IN IGNIBVS HERBAE.
TERRA VEHET PVPPES. PATIETVR PONTVS ARATRVM.
FIGENTVRQVE POLO PISCES STELLAEQVE NATABVNT.
215
ET PRETER MOREM GENERABIT CORVVS OLOREM.
PREDAQVE PREDONEM PARIET PRIVS AGNA LEONEM.
THVS FETOR CAPRI PRIVS AVTEM QVAE SOLET APRI.
VIS ERIT IN DAMMA . FONS ARIDVS . HVMIDA FLAMMA.
QVAM SVRGAT TALIS IACET HOC SVB MARMORE QVALIS.
220
SANCTE DAVID SALVE . PROLES CLARISSIMA IESSE.
SALVE SANCTE DAVID . PER TE QVIA VIRGA VIREBIT.
QVAE PARIET NATVM POST TE QVI REGNET IN EVVM.
QVI TIBI REGNA DEDIT SVCCEDET. FILIVS EDIT.
TEQVE SVVM PATREM. TE VIRGO FILIA MATREM.
225
GRATIA QVANTA TIBI REX NON CONCEDITVR VLLI.
TV PATER ES NATI QVI PATREM CVM PATRE FECIT.
NON LEDENDO FIDEM PATER EST ET FILIVS IDEM.
FILIVS EIVSDEM CVIVS PATER VNVS ET IDEM.
Carmine finito, Dauid quoque rege sepulto,
230
Perfice cepta, precor, narraque sequentia, doctor.
Dauid defuncto, regnauit filius heres,
De sancto sanctus, sapiens et de sapiente.
Obtinuit regnum feliciter, omnia legis
Dum mandata tenens Salomon dextrum neque leuum
235
Est comitatus iter, complens precepta Tonantis
Atque patris pariter, sapiens, faciens sapienter.
Edificat templum, iam fundamenta locantur;
Stat paries, tabulata iacent tectumque leuatur.
Huic Domini templo cedant hinc aurea Roma,
240
Hinc Babilon, Tyrus atque Sidon, ditesque Micenae,
Dis simul Egyptus. Tua dis quoque, Cesare capto,
Conticeat, Cleopatra, domus, non istius instar.
Si liceat conferre Dei noua templa deorum,
Excelsos montes quantum superauit Olimpus,
245
Altior ac altum polus exsuperauit Olimpum,
Tam domus artificis cunctas superat Salomonis.
Vt dicam paucis quod possem dicere multis,
Aurea tota domus fuit extra qualis et intus,
Quicquid calcatur uel quicquid ubique uidetur,
250
Aut aurum dico uel quod preciosius auro.
Milia uasorum numerare quis innumerorum,
Quis queat infectae uel factae pondera massae,
Argentum lapides quoniam tunc equiperarent?
Pondera quis laudet, quae nullus cernere gaudet?
255
Preualet ars auro: manus hic, non quaeritur aurum.
Sic equidem magni crescens sapientia regis
Multiplicauit opes quod in his precelleret omnes:
Dis siquidem dites, sapiens necnon sapientes
Qui nunc sunt et erunt uel qui iam preterierunt.
260
Rex Salomon scribsit caelum sed sidera caeli,
Aera sed uolucres simul aeris, equoris undas
Vndarumque suos pisces, animalia cuncta,
Arboreum nemus, herbas ac animantia terrae.
Talis rex uixit donec cor femina regis
265
Sanctum conuertit, sed et illud ad idola uertit
Heu mulier pestis, uix adiacet in bene gestis
Et uix flamma nocet nisi femina fouerit ignes;
Vixque malum crescit radix ubi femina non sit,
Pectore non stolido dominatur tanta libido.
270
Et Dauid nocuit, nocet et mulier Salomoni.
Heu miseram sortem! Non fortis femina fortem
Expugnat regem faciens contempnere legem;
Et colit Asthartem, culturae deserit artem
Quam Dominus Moysi Moysesque patri, pater illi
275
Tradidit; et sacrum caput hoc colit hoc simulacrum,
Quem Deus elegit sed de quo Spiritus egit
"Non pater ob cedem faciet sed filius edem."
Permansit Dauid promisio firma, fidelis,
Corrigitur uirga quod stirps Dauitica peccat.
280
Occubuit Salomon iter incedendo parentum.
Littera quam nouit cui debita carmina soluit,
Soluit et excubias, remanens ubi cuncta recedunt.
MENS LICET ATTENDAT QVANTVM MORTALIA PENDAT.
DIVES INOPS STVLTVS VEL MVLTA PALLADE CVLTVS.
285
IRE VIAM TANDEM PARITER COGVNTVR EANDEM.
REX HOMO FACTVS HVMO. FIT HVMVS. NEC PVLVERE PVLVIS.
REFERT REGIVS AVREVS VT CINIS HIC CINIS ILLE.
MAGNIFICAS REGES CAPTANT SVBDI REGIONES.
DE TOTO REGNO SVPEREST POST FATA SEPVLCHRVM.
290
PARTITVRQVE SIMVL DIVES CVM PAVPERE TANTVM.
FERRE SEPVLTVRA QVOD POSSVNT TENDERE CRVRA.
NEC DIADEMA CAPVT NEC SCEPTRA MANVM COMITANTVR.
QVI TOT POSSEDIT QVID HABET NISI QVOD BENE GESSIT.
CHALDEOS REGES OPIBVS PRECESSERAT OMNES.
295
GLORIA DIVITIAE VENIAM NON OBTINVERVNT.
QVOD FVIT EX NOSTRO REDIMI NEQVIT AERE VEL OSTRO.
PECTORE PLATONEM SI QVIS LINGVA CICERONEM.
VVLT AMMIRARI MIRETVR IN HIS SALOMONEM.
VERBO FACVNDVM DIVINA MENTE PROFVNDVM.
300
Gentis Iudeae per reges longius ire
Non licet, et res est prolixior et breue tempus -
Cum iustis reprobi post hunc restant quia multi.
Hic hic siste gradum, flamen uenerabile, sacrum.
Venimus ad portum, luctando per alta, per ima.
305
Iam iam figatur, portum tenet anchora quem uult.
Christus adest et pacificus Dauidque propago.
Vda deo pelagi sint uestimenta potenti;
Nauis, remigium, rimosaque transtra, ualete!
Venimus ad terras, hic hic deponimus undas.
310
Ex hoc miles ero, non nauita naufragus: ex hoc
Vela procul nautae, prope sint tentoria laute
Militiae. Summi iam regis ad atria curro,
Atria sic gratus paschalia tiro nouatus
Ingredior. Muro sonipes subit otior Euro,
315
Qui melior Pegaso longe nisi fallit agaso.
Hunc dedit eximia de nobilitate Sophia,
Hunc alui care per dulcia gramina Tharae,
Huic post Elisios Maternae prebeo campos;
Fortiter hic paui, domui, primumque probaui.
320
Fulget equus faleris massa radiantibus eris
Primaque compago frontis Deitatis imago;
Sol radiat dextra Phebeque sub aure sinistra,
Subtus planetae radiant hinc, inde locatae,
Quas decoris causa uariare manus fuit ausa;
325
Cui decus indulget quoddam sub pectore fulget
Signaque bis senis ibi sunt bis sena lapillis
Iunctaque sunt sellae quam non sat cernere uelle.
Astrorum lapsus primo celantur in arcu,
Noscere quo lucis fas est horas quoque noctis;
330
Menses alter agit sed tempora quattuor anni.
Has mihi sidereus faleras tribuit Tholomeus.
Cum Loth eripuit, quae tum talaria gessit
Ac ocreas, post se pater Habram liquit habere.
Denique loricam quam, quis dedit, ordine dicam.
335
Omnibus obstantis telis uires adamantis,
Edomuit Pallas, quo sanguine sola scit ipsa.
Per septem turres, septem locat inde sorores
Quas liquidum solidare docet solidumque liquare
Et quodcunque uelint de tali scemate cudi,
340
Firmo, subtili filo non stagmine uili
Hanc necnon alias nent docto police multas,
Quas dea dat Pallas proprios attollere uernas.
Gramaticae digitus percurrit pectine primus
Hoc opus intextis hinc uocibus, hinc elementis,
345
Sillaba pesque simul, longum breue, nomina, uerba
Perficiunt primas tanti tutaminis oras.
Contiguas pariles hinc addit musica partes,
Dat numeros uariosque modos, excelsa uel ima.
Rethoricaeque manus propius uitalia circa
350
Versatur, premit ante rem, cum re quoque post rem.
Firmas ac habiles texit dialectica partes,
Dat sillogismos, terit argumenta, figuras.
Non metuit pilum, quanuis sit pensile filum,
Nec maculae nutant, cor sed precordia tutant.
355
Ars astrea sequens opus altius altior ambit,
Inserit Arturum, Pliadas et sidera caeli.
Ars mensurarum manicam facit ordine dextram;
Apponit longum, latum sursumque deorsum.
Ars numeri summam properat subnectere leuam;
360
Accelerans nodos iungit plus mille ducentos,
Multiplicat minuit, contexens milia mille.
Tam bene compositam Pallas mihi prebuit illam.
Quae geminus tulit et gemino Dauid abstulit idem,
Contulit arma mihi galeam, gladium, simul hastam.
365
Qualis sit clipeus, post cetera non sileatur.
Nunc audi clipeum, quiuis, mirabile textum:
Lignum pelle nitet, sic factus quod leuis esset,
Istoriasque tenet Genesis quas digerit auctor.
In summo clipei Deus est possesque uidere
370
Fabricat ut celos, terras, animalia cuncta.
Credo uolare putes uolucres piscesque natare
Per clipeum celoque putes exurgere stellas.
Cum primogenito paradisus in orbe secundo
Emicat et floret, flores fructumque putares
375
Cum discursantes ambos per amena uideres,
Esse, reor, uiuos te credere poma tenendo.
Exilium, gladius, frater quoque fratre peremptus
Conspicitur; cruor hinc rubet, hinc mens conscia pallet.
Vndas diluuii demonstrat tercius orbis,
380
Arca natet ueluti sic est per cerula ponti.
Estimo sperares turrem properare gigantes
Monstrat quartus Abram natum mactare uolentem,
Iacob atque Ioseph Egyptia rura tenentes.
Quintus habet Moysem Dominumque sub igne loquentem,
385
Et miseram cladem sed districtum Pharaonem.
Sextus designat Rubrum Mare prelia prima.
Terram promissam condonat septimus orbis.
Hunc mihi non alii post se Moyses dedit olim -
Non fecit Ciclops, non hunc Vulcania dextra -
390
Sic reor armatus quia dicitur esse beatus.