Corporis ac animae sic sic Herode sepulto
Tormentis, hostes Christi, sperate, sequentes,
Exemplum primi. Cui regna polique solique,
Christus ab Egipto remeat, de nocte lucerna,
5
Proficiens etate simul uirtute superna,
Heroas heros, sapiens inter sapientes.
Et iam tempus erit quo summos poscat honores,
Et regi caeli sponsetur filia mundi,
Caelum cum terra res publica fiat ut una.
10
De Christi thalamis age iam, praecursor honeste,
Dic age, dic mundo quod firmet pignora natae
Cum Christo, dic diuitias dotemque puellae.
Sat fuerit felix, talem sortita maritum
Qui rex et Deus est, et in hoc reges super omnes.
15
Sub teneris annis uirtus predura Iohannis
Ambit desertum, callem parat et dat apertum
Vt ueniat sponsus. Sponsi precedit amicus,
Erigit exemplo, figit tentoria uerbo
Ac preconatur quod regi sponsa paretur,
20
Sic aiens: 'Omnes, prope uestra redemptio, gentes.
Rex ueniet post me sed factus et ante quidem me,
Sed nec sum dignus cui soluam calciamenta.
Quod sum decrescet, quod hic est per tempora crescet -
Rex, Dominus caeli, quaerens sponsalia terrae,
25
Quae si detur ei, dotabitur aetheris arce.
Ergo parate uiam tedas intrare uolentes.
Peniteant mala qui gesserunt, et bona fiant,
Et baptizentur, sic post hec ingredientur.
Mundum munda decent et sponsa pudica pudicum.
30
Si qui noluerint ad gaudia tanta uenire,
Ecce minatur eis cedens irata securis;
Ventilabrum dextra gerit et paleas facit extra
Granaque seruabit, paleas Acheronte cremabit
Et pascent ignem qui noli extinguitur unquam.'
35
Hoc siquidem multi sermonis uomere culti
Suscipiunt semen dant et de semine germen,
Nomine uenturi baptismum promerituri.
Vita uiri iusti non est ita pretereunda
Quae sic in nostro fulgebit carmine uisa
40
Vt lapis est auro preciosior in precioso.
Hic in proposita modus est sine crimine uita.
Ne cui sit zelus, tegit hunc ouis atque camelus,
Potat riuus aquae, pascunt cum melle locustae,
Nescit quis ualeat nimis intrare uoluptas,
45
Tam ualidum murum, tam firmo scemate durum.
Est necdum natus matris de uentre uocatus.
Oris opus gladio cui consimiliatur acuto
Lingua sed electae uehemens est equa sagittae.
Sic baptizantur multi peccata fatentes,
50
Sic precursor agit, sic firmat munia Christi.
Haec in Bethania dum fiunt, ecce Iohannes
Respicit et uidet ad sese Iesum uenientem.
Vidit et agnouit, uocat hunc Agnum Deitatis
Qui uenit in mundo quo tollat crimina mundi.
55
Comprobat et digito quod dixerat antea uerbo
Vnde super uates plus obtinet iste Iohannes.
Christus uenit ad hoc ut baptizetur ab illo,
Non crimen proprium uerum purgans alienum.
Respuit hoc seruus credens nimis esse proteruus
60
Hoc tangendo caput, plantam nec tangere dignus.
Sed cum Baptista uehementer lege sub ista
Astupet aduentum factoris et hoc elementum,
Nam mare contremuit, Iordanis et ipse refugit.
Rex iubet, hic paret, perfundit flumine Christum -
65
Nec lauat unda Deum, uerum Deus abluit undam
Et sordes mundi purgat baptismate Christi.
Felix Iordanis, felix manus illa Iohannis:
Illa quod actoris caput hoc sublime sacrauit,
Ille quod est dignus Christi perfundere corpus.
70
Officium dignum: baptizat terra supernum,
Preco Deum, seruus Dominum, commilito regem.
Rex baptizatur, iam iam baptisma sacratur.
Vox Patris auditur specieque columba uidetur,
Vox patris ad Verbum quod frangit fonte superbum
75
Collum predonis ueteris quoque uincla draconis:
'Filius iste meus, factus super omnia carus,
Et mihi complaceo genitor uehementer in illo.'
Iste dies festus cui sunt hic quattuor actus:
Fons stupet, astat auis, tonuit uox, preco ministrat.
80
Hinc in desertum mox Spiritus expulit illum
Cumque feris habitans iam quadraginta diebus
Abstinet, exemplo dans ieiunare salubre.
Arbitror, his signis excitus callidus hostis
Iamque sibi metuens talem superare nequire
85
'Iste quis est?' secum (non mens bene prouidet) inquit,
'Hic est uenturum quem predixere prophetae,
Hic nasciturum quem nuntiat angelus esse,
Quem genuit uirgo, quem gaudent ethera natum,
Quem pastor uisit, quem sidus notificauit,
90
Munera cui reges portant et quem uenerantur,
Cui mundi sobolem uult desponsare Iohannes
Iam mihi promissam, iam certo federe pactam?
Quin meminisse grauat quod aperti sunt super illum
Caeli, quod genitus sit dictus uoce superna.
95
Abstinet a dapibus iam quadraginta diebus,
Non Deus est igitur? Patet haec ieiunia multos
Posse nec esse deos; si prestant haec deitatem,
Sum deus ipse magis, qui non aliquando comedi.
Gaudeo quod sit homo, licet hunc sine crimine cerno.
100
Artes mille quidem mihi sunt, sunt mille nocendi
Argumenta mihi. Caro res facilis superari:
Seduxi primum, seducere credo secundum.
Est labor iste grauis sponsam mihi posse negari.
Cum totus mundus propria ditione priuatur,
105
Quid facerent gentes mihi longa tributa ferentes,
Quid reges terrae, quid magna potentia Romae,
Gentis Iudeae Pharisei, quid quoque scribae?'
Talibus ignitus serpens, arente ueneno
Armatur uerbi, spuiturus non nociturus.
110
Spicula continuo tria deligit ore trisulco,
Vulnere quae duro figens in plasmate primo
Ac post in multis, nulli superanda probauit.
Ilicet accedit, signum discordia belli.
Tegmine uirtutis Christus galeaque salutis
115
Munitus spernit quem contra tendere cernit.
Hinc stat regum rex, signum concordia pugnae.
Nunquam belli par conuenerat amplius impar:
Hinc Deus, hinc reprobus; humilis hinc, inde superbus;
Hinc hominum predo stetit, hinc hominum reparator;
120
Hinc semper uerax, hinc omni tempore mendax;
Armatus uitiis, perstat uirtutibus ille.
Incipiunt uerbis tanti primordia belli
His paritura neces, illis paritura coronas.
Primitus arma gulae temptator conicit ille
125
Dicens: 'Si sentis te prolem Cunctipotentis,
Dic lapis in panem uersus te pascat inanem.'
Hoc contra telum clipei sapientia uelum
Opponens, uerbum sub acerbo reddit acerbum,
Oris item parma sic oris depulit arma:
130
'Vitae lex hominis dapibus uult uiuere binis,
Viuit carnali uictu quoque spirituali.'
Ingemuit uictus quia nil hic proficit ictus.
Mox montem statuit demon in uertice montis
Terras ostendens et eas in munere pendens
135
Si pronus caderet; quod adorans regna teneret
Stultus promittit, quod protinus exul omittit.
Reddidit absque mora quod littera dicit 'Adora,
Tu mortale solum, Dominum de pectore solum.'
Hoc simul expressit, lita tela cupidine pressit.
140
Inuidiae zelo succensus apostata telo
Non parcit trino. Bis uictus cuspide bino
In sublime gerit, sese dimittere querit,
Nec Deus hic cesset si filius illius esset
Vt nec forte quidem uestigia lederet idem.
145
'Vade retro, Sathanas, quia mentes littera sanas
Non temptare monet Dominum, quod inania donet.'
Gloria uana, nihil gula, nilque superbia prodest;
Sobrius et fortis, prudens haec omnia pellit.
Hostis confusus, ter uerbi cuspide fusus;
150
Ad solitos usus nil egit mucro retusus.
Esse Deum nouit uictus seseque remouit.
Cum nequeat uerbis, factis superare parabit.
De nece molitur, quos ecce mouere tumultus
Possit, festinat nec tanto cardine cessat.
155
Iam famulando Deo, iam congaudendo tropheo,
Contio caelestis sonat hinnis undique festis.
Hic, pie preceptor, letari mitte tuisque
Mirari uerbis quae sic gratissima currunt,
Nam pulsis tenebris ueluti sol mane refulget
160
Aut thesaurus uti radiat tellure reclusa,
Grana uelut paleis splendent spoliata remotis,
Sic res obscure uerbo sunt hoc manifestae,
Mellis item lactis superant tua dicta saporem.
Sed quid sperabat cum sic superare parabat
165
Electum reprobus, sed et equum factus iniquus?
Exultauit enim cum primum uicit in Adam,
Contristatur item cum nunc superatur ab Adam,
Mutataque uice quem uicit uincitur hoste,
Iam uictus uerbo, uincetur ad ultima facto.
170
Sum promissorum memor hoc sermone tuorum,
Quaeque tulit primus, reparabit iura secundus,
Nomine sanctus Adam, primo dimissus ab Adam,
Quem tu, cum sit homo, nequeas succedere pomo.
Virgo parens huius, fuit hic de uirgine factus.
175
Non rubus aut sentes sunt hic, haec semita plana,
Haec promissa mihi de Christo gaudia plena.
Primo congressu, ter humo reuolutus iniquus,
Vt reor abscedens, insedit turbidus ira.
Pectoribus regum uindex terraeque potentum
180
Premittit famam per climata quattuor orbis
Quae regem uenisse nouum prenuntia dicat,
Qui superare uelit ueterem si tanta facultas;
Mandat et hunc hostem fortem, quod fortiter ergo
Castra nouent, urbes firment, arces tueantur
185
Sitque memor mundus quanto sudore pararat
Esse gener - nec plus placeat nouus ac uetus hospes -
Romaque iam recolat quae per se prospera belli
Obtinuit totiens, per se quae regna tributis
Adiaceant caput aut per se sit et insuper orbis,
190
Haecque uetet mundum si pristina federa mutet.
Ne uelit ignotos acciri promeritura,
Ne foret imperii modus in mercede laboris.
Sed gaudendo moror, dic sancte, sequentia, doctor.
His ita digestis, monstrum uersatile fallax
195
Protinus in Christi preconem suscitat iras.
Viuere tedet eum, dum uiueret ipse Iohannes
De sponsa Christi quod cum Patre primitus egit.
Ecce cupidineis incanduit ignibus anguis
Vt candere solet ferrum fornacis ab igne,
200
Et fratri frater sine lege tetrarcha tetrarchae
Abstulit Herodes uxorem forte Philippo
Est inter fratres etiam discordia sepe.
Sic perit ignea lex superata cupidinis igne
Fraternisque thoris non est honor equus amoris.
205
Hic habet, ille caret, pars inuidet, altera gaudet;
Fratris et algescit fratris thorus unde calescit,
Et sic turpis amor fraternos rupit amores.
Virtus et uitium, turpis mens atque pudica
Non coeunt, fedis semper contraria munda.
210
Non tulit Herodem pudibundum preco pudicus,
Arguit atque monet quod fratris federa donet:
Sunt aliae, fedas ne curet pendere tedas.
Vt lex seruetur quia commonet, ergo tenetur.
Herodias audit, meretrix de carcere plaudit;
215
Votum complesset, si iustus mortuus esset.
Insidias tendit, tacita quia mente rependit
Iuste per legem missurum federa regem
Si iusto credat quod femina mecha recedat.
Vel primo reddi metuit uel utroque carere.
220
Nil sperans egre fieri, moriente Iohanne,
Mecha fouens mechum tractat de tempore secum
Quo uita priuet quia iusti funere uiuet.
Venerit incestae locus haec ad tempora mestae.
Arbiter audierat quod preco traditus esset
225
Demonis insidiis et eum uires reparare.
Ydram si prestet centeno uertice, centum
Pullulet ora neci, centena morte peribit.
Si labor est grauior, crescit uictoria maior.
Incipit Omnipotens sese dare iam manifestum.
230
Predicat et regnum post hoc monet esse futurum
In quo qui credet Christo per saecula uiuet;
Non sitis atque fames, non nox, non cura superstes,
Nam Deus et cibus et uitis, lux atque leuamen
Est intraturis thalamos et se fruituris.
235
Vile Deo uires componere uiribus equas,
Fortis ut in fortem quasi par pugnauerit hostem.
Perdens prudentes Deus eligit insipientes -
Insolitam sortem - superat per debile fortem.
Quam quondam uicit, uel qua deuicit eandem
240
Materiam ponit, quoniam uincatur eadem.
Carnem deuicit, uincetur ad ultima carne;
Ligno deuicit, ligno uincetur et ipse,
Gloria uincentis fuerit confusio uicti.
Instruit electos documentis protinus auctor
245
Vtque resistentes uitiis uirtutibus armat
Protinus armatos trinos per quattuor orbis
Transmisit partes mendatia demonis iri -
Qui Deus est, qui non; cui mundi filia, cui non;
Qui regit hunc mundum, qui fecit et omnia - scitum,
250
Pellere mendacem, ueracem ponere regem.
Ad thalamos residet Iesus, sed itque magister
Discipuli pariter, thalami simul inscia mater.
Vinum defecit. - Reor, hoc pars emula fecit;
Torquet et allidit quia sic ubi gaudia cernit
255
Et magis infestum Christum dolet esse uocatum.
Quod potuit nocuit, cum uina negare putauit;
Quod si deficeret panis, plus tristis abiret:
Pasceret hos panis mixturus pocula uitis.
Actor aqua plenas sex imperat esse lagenas.
260
Vertitur in uinum, portans mirabile binum -
Mutat pallorem, commutat et unda saporem.
Non est ulla sitis, cui miscet pocula uitis,
Qui nescit falcem nec poscit tempore calcem.
Coram discipulis prius haec miracula fecit.
265
Sabbata seruabant; intrat Christus sinagogam
Et docet ingressus uerbo ceu fortis et actu
Non sicut scribae iusti tantum modo fronte.
In Christi forma demon ulciscitur iras,
Vexat et hic hominem, requiem non hic habiturus
270
Vt Christum sensit, tenet; et timet ille teneri,
Cogitur et mendax inuitus dicere uera:
'Christe, scio qui sis, tu filius Omnipotentis;
Venisti mundo quod nos cedamus ab isto.'
Testis non capitur, qui ui non sponte fatetur.
275
Hoc aloes plenum latet, hic in melle uenenum,
Gratia nulla datur. Sed uti Deus ecce minatur,
Mox obmutescat, iubet hac a laude quiescat
Et predam cicius dimittat preda futurus.
Vociferans exit quem tanta potentia iecit
280
Discerpens misere sic, 'Fas abeundo nocere.'
Omnes mirantur quae sit tam maxima uirtus
Insuper ut mundi princeps obtemperet illi.
Inde socrum Petri, uultus sine sanguine tetri,
Frigoribus crebis angebat torrida febris;
285
Ardet et algescit, calet atque calore tremescit.
Porrigit ille manum, dat corpus surgere sanum,
Orat leprosus uisu tactuque perosus
Mundet ut immundum quia posset uelle secundum.
Vt 'Volo' respondit, 'uolo' mox medicamine condit.
290
Acta fides donis uirtutum centurionis,
Quem non ignorat pro seruo seruus adorat
Et fit credentis confessio cura clientis.
Equora turbantur, dilecti uociferantur;
Et fiunt uenti, quia iussit, in equore lenti,
295
Nec mare iam seuit, iubet ille 'Quiesce,' quieuit.
Fluctibus egreditur, monumentis egrediuntur,
Mors de morte uenit, monumentum de monumentis.
Vel duo uel plures? Duo sunt pluresque duobus,
Nam duo sunt homines, legio quoque demoniorum.
300
Cum certat superare duos infirma potestas,
Non totidem manibus missa legione duobus,
Debilitat uires proprias et roborat hostis.
Nec tamen illa duos legio superare ualebit,
Nanque iubente Deo similem dimittere formam
305
Postulat in porcis saltem seuire liceret.
Irruit immundis immundus et insilit undis
Et pereunt porci legio quos eligit Orci.
Septus erat turbis opifex natalis in urbis
Menibus. Infirmum portabant quattuor unum,
310
Sed propter turbam cum presentare nequirent,
Nuda fides nudat quod opis medicamina cudat,
Culmina mox tecti submittens pondera lecti.
Vt uidit uotum curat Deus ilico totum:
Curat enim mentem uerbo prius, inde iacentem,
315
Et uice mutata fit onus species onerata,
Dantque Deo laudes pro sano sanus et omnis.
Orat pro nata princeps iam morte grauata.
Tendit iter medicus fidei nec uota moratur,
Nec uacat a cura, graditur gradiensque medetur.
320
Fimbria quam tangit quam fluxus sanguinis angit
Annis bis senis, tribuit medicamina uenis;
Sanguinis excursum tenuit laudabile furtum.
Ter uita, bis morte data, moritura resurget;
Tibia quae luxit numeros ad gaudia duxit.
325
Sors uicina neci, poscebant lumina ceci;
Confessi numen, referunt de lumine lumen.
Cura duplex mutum dat fari, demone tutum.
Coram discipulis his factis ordine signis.
Tunc proceres aulae celestis conuocat ille,
330
Qui uexilla ferant, acies in prelia ducant:
Petrus et Andreas, Iacobus fraterque Iohannes,
Inde Philippus, Bartholomee, Thomaque Leuique,
Alphei Iacobus Thadeusque Simonque Iudasque
(Iudas Scariothes Dominum qui munere tradet),
335
Firmaque iam signis confirmat pectora uerbis.
De se, quis fuerit, quae sit sententia quaerit.
Qui diuersa ferunt montem non obtinuerunt.
Signifer, excellis quia tu figmenta repellis.
'Dic Petre, quod sentis.' 'u filius Omnipotentis.'
340
Hoc Petrus ut dixit, gressum super ardua fixit.
Hoc meruit caelum, qui rexit nauita uelum,
Hoc caeli claues, quae rexit dextera naues.
Cum seret et reseret, uocat hunc, quem non uocat heret.
'Nec caro nec sanguis nec, Petre, columba nec anguis
345
Hoc docuit, siquidem qui fecit sed docet idem.
Venimus ad bellum, ciues, prouintia mundus
Vobis lata patet, sumptus res publica prebet.
Ite. Dei regnum tiro meus esse propinquum
Nuntiet et saluus fiat quicunque fauebit.
350
Vulnificas medicasque manus imponite bello;
Saluetur cedens acies, sit cesa rebellis.
Dux ego quae facio, faciat miracula miles.
Si quo diuertit miles meus ac tuus hostis,
Nec pax nec requies sit ei, cogatur abire;
355
Non urbs, non turris, nec eum castella retentent.
Perdidit ut celum, meruit quoque perdere terram,
Nec locus est tetro nisi teter fundus abissi.
Naturae quibus est priuatio restituatur
Infirmis habitus diuini nomine nutus:
360
Non uidet hic, uideat; non audit hic, audiat ille;
Claudus hic, hic mutus, gradiatur hic, ille loquatur.
Grex, uelut agnorum transire per ora luporum
Apparet, in fortes iubeo pugnare cohortes,
Et ferus et mitis facies primordia litis -
365
Mitis si mitem uideas, ferus in feritatem.
Sis ouis, esto leo, patiens insiste tropheo
Miles in hac pugna, serpens eris atque columba.
Per reges terrae, primates atque tetrarchas,
Est iter ad regnum - uos tales ne timeatis;
370
Qui perdit corpus non est tantum metuendus
Quantum sulphureae qui mittit utrumque gehennae.
Nudus cum nudo facies haec prelia tiro,
Non aes in zonis, te sarcina nulla grauabit.'
Rebus nudatus cunctis et eum comitatus
375
Qui mercedis erit, grex in certamine querit
'Prelia proponis' dicens 'nec premia ponis;
Quid spondes reliqui pro te qui cuncta reliqui?
'Soluere res gestas cum uenerit alta potestas
Inque Dei throno Patris consedero, dono
380
Tunc in mercedes bis senas spondeo sedes.
Seruus cum Domino facies examine bino
Cum reddam similes penas uel premia. Miles
Cum duce tractabis uel dignis digna parabis.
Te bene nudatum dices, bene me comitatum.
385
Vobis emeritis pateant aeraria ditis
Thesauri. Scandam prior huc, prior ethera pandam.
Ferre manus promptas sit fas ut cuique uoluntas.
Post bellum sanus tandem noster ueteranus
Iugera captabit quae nec fodiet nec arabit,
390
Vino potabunt tamen hunc et pane cibabunt.
Sic uiuet tutus post haec mea castra secutus,
Securus teli, placidus per moenia caeli,
Non erit infestus neque sol neque letifer estus.'
Signis et uerbis ineunt certamina firmi.
395
Lumen in obscuris, uinclis in carcere duris
Strictus adhuc preco, tentus pro coniuge mecho,
Audiit ut Christi miracula, protinus illi
Dicit ut edoceat si claustra profunda reuisat
Vates natalis sit et ut uates quoque mortis
400
Et ferat infernis quem contulit ante supernis
Huncque redemptorem prius ut predicat ibidem.
'Hic quae uidistis miracula facta Iohanni
Dicite. Nec signis letus sit funere mestus
Quisquam, predonem quia ueni uertere predam.'
405
Prouocat ad metam uitae iam poena prophetam.
Gaudebit scortum dilato tempore tortum;
Audiet auditum iam uotis mille petitum,
Optatum mentis nec partum mille talentis.
Herodes cenam natalis fecit amoenam
410
Gentis Iudeae primatibus et Galiliae.
Fati uirgo moram rumpens ut principe coram
Venit saltatrix, uiolator aquae quasi natrix.
Pollicitus fuerat rex uota: puellula querat
Dimidiam regni partem, concederet illi.
415
Mox caput in disco, lita matris filia uisco,
Poscit Baptistae. Locus inreuocabilis iste,
Conscia nam culpae metuit. Plus callida uulpe
Haec petit, hic audet; pius interit, impia gaudet.
Scribitur his annis titulus prior iste Iohannis.
420
NON FVIT IN MVNDO MENS FIXA IOHANNIS HARVNDO.
QVI DVM MVLTATVR VENTO NON EXAGITATVR.
EX VTERO VATES DIGITO PLVS ATQVE PROPHETA.
VIRGO MANENS. HEREMITA POTENS. BAPTISTA POTENTIS.
PRECO DEI TESTISQVE DEI TESTANTIS ET IPSI.
425
QVO NON MAIOR HOMO. SVPRA PRECVRSOR ET INFRA.
Iustus ob iniustum, pudor hic propter pudibundum,
Castus ob incestum moritur quo tempore festum
Rex genii fecit cum uirus adultera iecit.
Est uerbum uirus, serpens est femina dirus.
430
Iustus truncatur pro uindicta, spaciatur
Hostis et erigitur, faciens haec, plura minatur.
Sed stolidus nescit quia sic est uincere uinci.
Non sic in bello fuerit ceu pluribus isto:
Qui faciet patietur, qui uincet morietur.
435
Ingreditur manes postquam precursor inanes,
Adam merentem primum uidet ecce parentem,
Matrem primeuam merentem conspicit Euam
Merent peccasse merentque neci generasse.
Hinc dolor est fortis quia sunt primordia mortis,
440
Lumen et obliquum Patris os condempnat iniquum.
Aspiciunt nullum, quod ab omnibus aspiciuntur.
Cum sit dampnatus quia destitit esse beatus
Mors utcunque datur, dampnatio multiplicatur.
Abel et umbra gemit, quem fratris dextra peremit.
445
Iustum flere uirum Noe, qui per mare dirum
Omnia saluauit, pariter Baptista notauit.
Conspicit hic Abraham sic te, mendice, fouentem
In gremio mater quasi sit, tu filius esses.
Est Isaac iuxta, pariter Iacob patriarcha,
450
Innumerus populus quos patres hinc comitatur.
Conspicit et Moysen legis mandata docentem,
Mulcentem uerbis tot milia speque salutis:
'Nostis in Egipto uos degere tempore multo
Oppressos studiis operum iussu Pharaonis,
455
Et tamen eduxit Deus hinc patriaeque reduxit.
Alter et Egiptus locus hic, alterque tirannus
Nos premit hic Pharaon, superest hinc ductor et alter.
Nec non promissae superest pars altera terrae:
Hoc paradisus erit, fas hic sine fine manere.'
460
Iustus iudicibus locus est in parte quietus
Qui leges soluunt et fortia facta reuoluunt.
Hic sunt bis seni, sacro spiramine pleni,
Fortes allethae, sancti iustique prophetae,
Qui numerant spacium debentia tempora Christum,
465
Se quoque confortant promissis Tartara portant.
Dauid psalmistam, regem factum citharistam,
Circumstant proceres, Salomon quoque filius heres,
Quos pastu bino fouet, ast solamine trino:
Et uocis terno discrimine, pone quaterno,
470
Et dulci metro fidibus resonantibus equo,
Et re quae superest quae Christum carmine spondet.
Quos uidet ut pariter mestos Baptista Iohannes,
'Felices animae,' dixit precursor, 'auete;
Ne desperetis qui nunc tenebrosa tenetis.
475
Quem predixistis cum lux in nocte fuistis
Messias uenit, superos medicamine lenit
Hic iam uenturus, iam Tartara subruiturus,
Hinc ascensurus, uobis iam regna daturus.
Mors, tua mors; morsus tuus hic, inferne, futurus.'
480
Inde uirum sanctum uenerantur et inde propinquum
Assurgunt omnes magis hunc audire uolentes.
Esaias uocem quem per deserta Iohannem
Predixit nouit, maiorque propheta prophetis
Iungitur et gremium pater auget ad excipiendum.
485
Ac audire iuuat quia sunt misteria grata
Et quanuis notae sint res, iuuat has replicare.
Cantica tunc graduum Dauid citharista canebat.
Substitit hic paulum, digiti stant, ora quierunt
Donec ut uates essent per uerba fideles
490
Sanctus narrauit, factis et dicta probauit
Quod peperit uirgo, quod nuntiat angelus ortum,
Ad regem reges quod sidus duxit euntes,
Quod dolor et pestis, quod uires perdidit hostis.
Vates finierat cum sic psalmista resultat;
495
Lingua, manus pariter sic incepere canentes:
'Sum letatus in his quae sunt mihi dicta relatis;
Ibimus in caelum, Domini domus est mihi templum.'
Hac in re leta quis rethor quisue poeta
Verbis sufficeret, gemitus quibus equiperaret
500
Gaudia quos pariunt et eis contraria fiunt?
Gaudent felices, merent diuersa tenentes
(Aspera res quibus est et multo deterior spes),
Se remanere gemunt hos cum migrare uidebunt.
Vritur his hostis, quem semper gaudia torquent,
505
Alterius gaudere suum facit esse dolere.
Angelus in caelis et apostata fusus abissis,
Lucifer in celo nunc noctifer est in abisso,
Vritur his dicens: 'fortia Tartara quondam,
Gorgones et Dirae, fortes adamante cathenae,
510
O tormenta ducum, heu balnea sicca potentum,
Regibus o damnatus et ignis et igneus amnis,
Indefessa trium heu brachia dira sororum -
Vnguibus armatae, mea magna potentia, dextrae,
Per quae regnastis iam secula! Quanta minatur
515
Otia Messias captiuaturus et umbras.
Non caelo pepulisse sat est, terras uacuasse;
Inuidet et tenebras, rerum uilissima: nobis
Nec celum nec terra, locus nec fundus abissi.
Auferat et, NVSQVAM, si non permiserit VSQVAM -
520
Quicquid et esse nequit, saltem non esse licebit -
Auferat et NVNQVAM, si non permiserit VNQVAM.'
Sic in diuersis dum sic diuersa ministrat
Res eadem requies, labor et simul una futura:
Spes eadem iustis et desperatio prauis,
525
Solamen sancto sed desperatio nequam.
Christus iussa Patris peragens, infirma medendo,
Ad superos superans animas et corpora curas;
Ad quod uenit, agit, uires et conterit hostis.
Arida nanque manus reparatur et est homo sanus.
530
Est triplex morbus: cum demone, mutus et orbus.
Munere uirtutis triplicatur cura salutis,
Mutus enim fatur, uidet orbus et umbra fugatur.
Erigit erectus, quem curuat crimine curuus.
Vnus et ad mille quinus per milia quinque
535
Panis succreuit bis senaque uasa repleuit:
Creuit dispersus, compleuit uasa comestus.
Cum solidat fontem, facit et pontum uia pontem,
Discipulus cernit; cernens uada, cerula spernit.
It, nil cunctatus doctoris iter comitatus.
540
Vela fides tendit dum nil maris alta rependit.
Pontus cum Petro quatiuntur turbine tetro.
Quem fert constantem mare, mersit cum dubitantem,
Laxaque laxauit, solidata fides solidauit.
Fluctibus in tutis prope fit cui dextra salutis,
545
Verba regunt fidum pelagus, perit atque periclum.
Inmodicae fidei Petrus dum nocte diei
Obuiat adque 'Veni' superambulat equore leni,
Fit modicae fidei, fit desperatio spei,
Aduentu uenti timidus pelagoque tumenti,
550
Fidaque fidenti nil debuit unda timenti.
Quis satis explanet quot morbos fimbria sanet?
Postulat interea Dominum mulier Cananea
Et fit ab insana per matrem filia sana.
Milia pascuntur quae quattuor esse leguntur.
555
Panes ponuntur septem, pisces tribuuntur
Bini. Mittuntur paucissima, plura feruntur:
Sportae septenae remanent post prandia plenae.
Testibus assumptis tribus ad sublimia montis,
Fratribus et Petro, notis procul indice metro
560
(Ne tamen hoc dampnes, hic Iacobus, ille Iohannes).
Discipulis coram se transformauit in horam.
Virginis hic prolem splendere uident quasi solem,
Vestimenta uident quae nix uelut alba renident,
Helias Moises assunt in monte loquentes;
565
Quos non uiderunt cognoscere promeruerunt.
Vox audita Patris 'Meus est hic filius' inquit.
Sic transformatur, sic Christus glorificatur
His attestatis, haec forma fuit Deitatis.
Hinc curae munus tenuit lunaticus unus,
570
Quod pater exorat dum uitam pignoris orat.
Iecit piscator, iubet hoc pelagi dominator.
Hamus et esca gerunt quod nulla per equora querunt.
Nam dum piscatur, precium cum pisce lucratur.
Accipit inuentum Petrus eius ab ore talentum
575
Et dat iter tutum Domino soluente tributum,
Quod loculi more piscis gestabat in ore.
Mentis ut excessae 'Quis maior debeat esse?'
Querunt, respondens elataque corda retundens,
Paruum maiorem, magnum iubet esse minorem.
580
Lucis et attactu lux est concessa duobus.
Nox fuge, lux tangit. Fuge littera, gratia pangit.
Lex fuge. Mors plangat, fugiat lapis undaque clangat.
Viuus habere famem uult panis et inde leuamen
Querens in ficu, nil repperit - est sine fructu.
585
Infelix arbor, sic esurit arboris actor.
Infelix ficus, petit escam prodiga fructus
Et redit immanis manus Omnipotentis inanis.
Protinus arueris, perdens quod habere uideris,
Frondes cum foliis, quod fructum non habuisti.
590
Qui dedit ut fieres, dedit hoc ut utroque careres.
Sanctus homo ficus quam complet legis amicus,
Concipit huic promptas ficus bene gesta uoluntas
Et quos multiplicat fructus. Quae littera dicat?
Prauus homo ficus, Christi suus ast inimicus;
595
Huic opus exigitur dextra uacuaque reditur,
Quod semel exibit, ratio cum mente peribit.
Audit et audiri nequit, ut sermone potiri
Quem pars uexabat linguamque maligna ligabat.
Os Patris et Verbum, primum pellendo superbum
600
Os iubet exsolui sed uerba relata reuolui.
Sanus homo plaudit, plaudens auditur et audit.
Culmine culparum pauefacta Maria suarum,
Femina peccatrix, quae post peccata piatrix,
Protinus accelerat sibi quo medicamina querat.
605
Ecce recumbentem medicum peccata prementem
Adiit exurgens, irrumpit, obambulat, urgens
Se miseram totam satis a peccante remotam.
Femina, ne dubites, sanctum ne tangere uites.
Consule peccatis hinc, inde loco pietatis.
610
I, rogo, ne tempta fuerit iam culpa redempta;
Fac aliis specimen lacrimis abstergere crimen.
Stat secus illa pedes, non ausa quod ante ueniret,
Preparat et lacrimas latices, oculosque lebetas,
Exhibet et famulos sensus, mantile capillos.
615
Hinc rigat, hinc tergit, hinc oscula prebet et ungit.
Hac studiosa uia sanaberis, egra Maria.
Fert ueniam sordis quia ceditur hostia cordis,
Dilexit multum quod multum duxit inultum.
Christus aquae uiuae fontem prebet sinagogae.
620
Demon cor hominis, quam sedem captat et odit,
Possidet, et laudis dat munia ianua fraudis,
Laudat et offendit, laudes offensa rependit.
Posthac securam uexas, male sane, figuram.
Et fieres testis, malefactor, de bene gestis?
625
Pone prius predam nec tum tibi, perdite, credam.
Sed Deus et demon, lux et nox, uita salusque
Et mors et morbus, uerax mendaxque repugnant.
Quem iubet exire Deus ac a laude silere.
Officiis auris quidam priuatur et oris;
630
Audit et auditur, priuatus utroque potitur,
Datque sputo lucem, qui dat spiramine uitam.
Post uitae Verbum iubet altius ire per altum.
Retia laxantur precepto, pisce replentur;
Complerunt binas iam lina, repleta carinas.'
635
Virginis et uiduae concurrunt unica proles;
Virginis est uiuus, uiduae defunctus, ut inde
Consultum credas iuueni feliciter esse.
Ex improuiso ueniens mors obuia uitae;
Pallida plus pallet, tremit, et confusa refugit,
640
Orbaque cum uidua, casu quae meret utroque,
Fert tolerabilius cum matris sorte leuatur:
Solatur uiduam cum pignore reddita mater.
Demone septeno uelut arcem milite pleno
Hostis ui nimia te possidet ille, Maria.
645
Erigitur moles, quam uirginis unica proles
Fabricat. Incedit, septeno uerbere ledit,
Arietat, oppugnat, terit hostem, spicula uibrat,
Donec discedens possessaque castra relinquens
Hostis septenus septenoque uulnere fugit.
650
Electis Dominus post septuaginta duobus,
Discipulis aliis praemissis ordine binis
Ante suam faciem quod iter per corda pararent,
Edocet ut doceant et signis uerba probarent.
His ita completis, Messias luce quietis
655
Princeps sanctorum cum principe Phariseorum,
Vult intrare domum manifestus homoque Deusque
Vt comedat pro carne, reformet pro Deitate.
Hic erat egrotus uentris sub pondere totus
Vt cucumis iactus, per cetera membra minutus;
660
Abstulerat reliquis sic ius iniuria uentris.
Fonsque perhennis aquae cura succurrit utraque:
Hinc sitis ardorem, uentris fugat inde tumorem,
Sic hominis salui iustus redit alueus alui.
Hanc speciem liquido profert humana cupido,
665
Contigit et clare uentri lex mentis auarae.
Siue bibat seu non, semper desiderat hydrops,
Non habet aut habeat - penuria, copia, par est.
Assunt leprosi, uaria specie maculosi,
Suntque decem numero. Monstrant incommoda uero
670
Feda sacerdoti; non cura uoce remoti
Curam perpendunt simul os ostendere tendunt.
Vnus agit grates, par cum sit cura per omnes.
Improbitate secus callem fert lumina cecus.
Fons sitiens uiuus, celestia terrea riuus
675
Numine fecundans, super omnia corda redundans,
Vndam mundanam per quandam Samaritanam
Poscit, dans undam quae nescit amare secundam,
Cumque caro sitiat, Deitas manifestat operta,
Postque uiros quinque, uir non uir dicitur esse.
680
Vt condempnetur quod adulterio lapidetur,
Adducit multus mecham trepidusque tumultus,
Sed pius indultor, 'Quam, legis subdole cultor,
Accusas?' dictis dum iudicat eruit istis,
'Qui sine peccato fuerit mecham lapidato.'
685
Iste lapis uerbi lapides depellit acerbi,
Conuentus gentem lapidans lapidare uolentem.
Sic accusator redit, hanc pius ammonet actor.
Adam qui primo de terrae uiuere limo
Concedens format, cecum pro parte reformat,
690
Qua minor extiterat, recreat quem sermo crearat.
Numine factoris Deus os ut perficit, oris
Sic operante Deo uirtus est addita limo.
Lazarus expirat. Christus cum nemo requirat,
Quem latet archanum fanum nullumque profundum,
695
Indicat hoc blandis sermonibus et recitandis.
'Felix et uiuus, felicior et rediuiuus,'
Cui uitae medicus dicit quia dormit amicus.
Venit Bethaniam, Martham uidet atque Mariam,
Germanas flentes et fratris fata gementes,
700
'Mortuus haud esset' dicunt 'si Iesus adesset.'
Hic demonstratur lex carnea, nam lacrimatur
Compatiturque caro carni, carus sibi caro.
Hae dant lamentum. Medicus uenit ad monumentum,
Euoluunt lapidem. Flet homo, Deus imperat idem:
705
'Exi, care, foras.' Vitales exit in horas,
Vinclis nexatus mortis uittisque ligatus:
Voce Dei fortis rumpuntur uincula mortis,
Voce sub audita perit instita, tenia, uitta.
Nec mors tardauit quem uita uenire rogauit,
710
Quattuor aut olidum non interualla dierum.
His multi credunt, plures miracula ledunt.
Durae ceruicis gens, quid seuissima dicis?
Cur trahit ad funus uitae de funere munus?
Lumine cecaris, decumbis cum medicaris.
715
Hoc iam plus digno plus contristabere signo.
Hostis ut antiqui uictor, dominator ut orbis,
In terris tantum dignatur habere triumphum
Quantum uel consul uel dux, rex atque tirannus
Nec ferri legitur, nec posthac ferre legetur.
720
Elatum ledit quod aselli dorsa resedit,
Deicit elatum totiens osanna relatum,
Rumpitur in palmis serpens, in laudibus almis.
Quot tollunt ramos, tot sentit falcibus hamos;
Quot sternunt uestes, tot sentit apostata pestes.
725
Hic magnus terris, maior debetur in astris,
Cum petet infernum, cum despoliabit Auernum.
Pascha dehinc Dominus comedit, se Pascha daturus.
Sortis bis senae consors sollempnia cenae
Nec dare nutauit quem proditione notauit.
730
Iussit et accumbit, lauat hos iterumque recumbit,
Postque pedum lauacrum dat panem sumere sacrum.
'Hic panis corpus quod pro uobis morietur,
Iste calix sanguis meus est, hoc sumite' dixit,
'Hoc cum quis faciet, mea commemoratio fiet.'
735
Hinc se tradendum predicit seque tenendum
Conuiuatorum per quendam discipulorum.
Omnis tristatus querit 'Quis causa reatus?'
Insontes facto soluit sic, sonte notato,
'Intingens mecum tractat mea funera secum;
740
Cui panem tradam, fit traditor, ast ego uadam
Sicut scribturae testantur non periturae.'
Proditor ore canis uorat haec misteria panis,
Sensibus insanis saturatur et extat inanis.
Mox scelus elegit, male quod conceperat egit.
745
Ad facinus dandos duc, archinefande, nefandos,
Archilatro pones merito post terga latrones.
Crimine famosos duc, archidolose, dolosos.
Nocturnas gentes nocturnaque tela gerentes,
Nocte satus, ducis contra primordia lucis.
750
Ter denisque datus nummis decet iste ducatus,
A miser, a quanto descendis culmine, tanto
Pondere nummorum Christi pro morte tuorum!
Vadis? Non nutas? Christum tradendo salutas?
Non nutas, uadis Christumque per oscula tradis.
755
Insidiator, abi, fer 'Aue' cum nomine 'Rabi,'
Oscula da Christo facto miserabilis isto,
Fel misce melli, paci discrimina belli;
Comprimis os ore, lupus agno qualis amore.
Quo maior Iesus, sis maior proditor eius.
760
Preuenit Iudas, dedit oscula, tradidit audax.
Quid, miserande, facis tradens sub nomine pacis?
Queso cohors quorsum? Qui sic abiere retrorsum
Dum ueniunt temere? Qui proni bis cecidere?
Vim nullam facerent, scelus haud audere ualerent.
765
Si Christus uellet, manus illum nulla teneret,
Ponas et sumas animam, tua, Christe, potestas.
Obseptus telis Petrus ferit ense fidelis.
Pontificis seruus quid apostolus ense proteruus
Audeat agnouit. Pius auctor utrumque remouit,
770
Parcens atque medens, inimicis uulnus et ensem.
A gladio prohibet, dicit 'Quot milia posset,
Vlcisci poenas uellet! Plusquam duodenas
Contra latrones Pater angelicas legiones,
Ni concessisset fieri sic, exhibuisset.'
775
Petro respondet, pro cuius nomine spondet
Omnibus expositam poenis et ponere uitam.
'Vitam, Petre, dabis pro me? Tibi dico negabis
Ter me nocte prius quam preco temporis huius
Bis cantet gallus.' Fuit ergo necesse negatur.
780
Vocibus ancillae negat hic ter, bis canit ille.
Predoctus uerbis expletis tempore noctis,
Vt memor occurrit, Petrus ad lamenta recurrit,
Non desperando lacrimis, lapsum reparando,
Culpam deleuit quod amaro pectore fleuit.
785
Hoc fundamentum ueniae fuit incitamentum
Ne fieret durus pastor quandoque futurus.
Continuans annos, non annuus, ille sacerdos
Ad Caipham ductus. Nostri priuatio luctus,
Insons auditur, tanquam minor ordine summus,
790
Non solum uerbo sed uerbere cesus acerbo;
Hic spuit, hic spreuit, pars iudicat, altera seuit -
Hoc suspirandum plus est mihi quam recitandum.
Cur insanis, homo? Quem cedis, quem spuis? Actor
Pro te factus, homo. Tibi qui pius, impius illi.
795
Quid miti durus, miser, es humilique superbus?
Queso creatorem cur, forma creata, flagellas?
Cur manus attingit qui te sed et omnia fingit,
Inque tuam faciem uitae spiracula spirans
In faciem spuitur? Bonus est tibi, tu malus illi.
800
Cuius maiestas cum reddet res male gestas,
Quid confusus, homo, dices in pondere iusto?
Insontem sontes condempnant. Elice fontes,
Vecors ignarum mortale genus, lacrimarum.
Detestare manum tetigit quae uerbere Christum,
805
Detestare sputum fedans forma speciosum.
Si latebras nossent ubi uos abscondere possent
Culpae difugerent, ne Christi regna uiderent.
Agnus ut ad cedem, iudex ad indicis edem,
Iudex uiuorum uel qui tumulantur eorum.
810
Virgine matre satus, Patris editus ore, ligatus
Ducitur elati dampnandus iure Pilati,
Dampnaturus eum post mortem postque tropheum.
Equus iniquus, nunc inimicus factus amicus.
Discipulus Christi, comes et conuiua magistri,
815
Transfuga, delator, nunc perfidus insidiator,
Vt male tractatum Christum uidet atque ligatum,
Diriguit; pendit scelus hoc preciumque rependit,
Hoc amissurus precii nec plus habiturus.
Non Hiber atque Tagus nec enim locuples Arimaspus,
820
Non Salomonis opes, non tellus, pontus et ether,
Sufficerent Iudae pro Christi proditione;
Si rem pensaret, paruo uenisse putaret.
Morte fuit dignus uitae qui tradere pignus
Non dubitat morti, fuit et mors congrua sorti
825
Iudicio mentis. Medius datus est elementis,
Nanque perhorrescens facinus crimenque pauescens,
Mundi res mundas, terras, ignes, fugit undas.
Plus incestaret, quia cui plus appropiaret.
Auras ergo legit morti scelerisque peregit,
830
In sese cumulum laqueato gutture pensum;
Celsior in terra quam celsus in aere Iudas,
Alta petit laqueo, laqueatus uergit ab alto.
Vernula qui sedit, qui cum doctore comedit,
Doctorem uendit pro munere, latro pependit.
835
Quae cum ceperunt cuicunque reisque dederunt.
'Oscula contulero, rem pacis proditionis
Pro signo, simul ipse, notantes (est uelut error
Falleret in Christo) sed precipiendo tenete
Rursus eum,' laqueo falces merito perierunt.
840
Da, doctor, ludam delusum crimine Iudam,
Qui tumulo caruit, titulo non iure carebit.
HIC SITVS EST IVDAS. NON EST QVO MARMORE CVDAS.
NI CANIS AVT TORVVS LVPVS AVT CVM VVLTVRE CORVVS.
VISCERA VISCERIBVS NISI PLENVM GVTTVRE GVTTVR.
845
HIS SITVS EST. DICVNT. BVSTVM SVMVS IPSIVS APTVM.
CVI TVMVLVS VIVVS TITVLVS SIT CARMINE VIVVS.
CERBERVS AD MANES VMBRAS DETERRET INANES.
CERBERVS AD SVPEROS MITES TERRETQVE SEVEROS.
LATRANS. FACTOREM TRADAM PER PACIS AMOREM.
850
ILLE VEL ILLA CANIS. SIT CERBERVS AVT SIT ERINIS.
IRASCVNTVR EI CANE QVI CANIS ACRIOR ACRI.
CONLACERANTQVE CANES CARNEM CANIS HVIVS AD ALTA
DILANIANTQVE CANES ANIMAM CANIS HVIVS AD IMA.
SPIRITVS INFERNIS CANIBVS . SVNT MEMBRA SVPERNIS.
855
DESVPER ET SVPRA SCARIOTH CANIS EST CANIS ESCA.
Nec rex nec preses nec falsi crimina testes
In Christo capiunt quia Christus summa bonorum
Quae mala sunt nescit, bonus et medicina malorum.
Infert Pilatus: 'Quia non est causa reatus;
860
Correptum linquam.' 'Hic se regem facit, inquam.
Hunc et abire sinis, cui debitus est ita finis?'
'Cesaris obliquus sic es' testantur 'amicus.'
'Heu uulgus miserum, reputas pro crimine uerum?'
Dixit, 'Rex Deus est; si filius est, sit et heres
865
Vt perhibet uere, uerus sic est Deus et rex.'
Ergo manus lauit quo se purgare putauit
Dicens se mundans, miser, impietate redundans:
'Sanguine sum mundo mundus quem non ego fundo.
Hunc tu corripies; insons a sanguine fies?'
870
Tu qui cuncta potes, super hos, super atque nepotes
Gentis sic dirae, poenas ubicumque require
Sanguinis optati sibi necnon posteritati;
Est quem gentilis timuit, sanguis cui uilis.
Inde reis Christus tanquam reus absque reatu,
875
Et colaphis lesus datus est et uerbere cesus,
Indoctique gregis dat plebs insignia regis,
Hinc magis illudunt, hinc risus semina cudunt.
Ornant dedecore genitor quem uestit honore;
Quem caeli donat diademate, spina coronat;
880
Quam donat mundo dextram, compleuit harundo.
Coccineam clamidem Deus effert et feret idem -
Virtus iustitiae, prudentia sobrietati,
Quam contexta parant Christo seruantque paratam.
Sic miserae caulae rident insignibus aulae.
885
Fert Deus imites alapas, conuitia, lites.
Audet homo spreta fari pietate: 'Propheta,
Qui caput illidit? Dic, quis te, Christe, cecidit?'
Sic satis elusus, tormentum ferre iubetur
Verus, Esaias, quod per presagia fias:
890
Filius ecce datus nobis de uirgine natus,
Imperium cuius humerum supereminet eius.
Ortum deueniunt, crucis hunc et in arbore figunt;
Ortus in orto, pullulat arbor in arbore Christus,
Ad lignum uitae quod sumpserit hactenus exul
895
Vt iam uiuat in eternum, moriente redemptus -
Mortuus hoc tunc condempnante, modo reparante,
Cui iam iam cedit uitae custodia ligni,
Cui iam cedit flammeus et uersatilis ensis.
Sanctus cum prauis configitur in cruce clauis.
900
Dispare par funus, reus irrogat et rogat unus.
Par latro cruce par, impar prece munere dispar.
Pendet, marcescit, moritur flos, uirga gemescit.
Est satis in causa, si matris uiscera clausa
Quem portauerunt tractari sic doluerunt.
905
Meret dilectus cui regis gratia pectus
Subdidit in cena, cor conterit aspera poena.
Crux necat, es ledit, fel torquet, lancea cedit.
Fit nox, flet celum. - Treme tellus, corrue uelum! -
Exequiae regis pereunt uelamina legis;
910
Regis ad obsequium flentes sol, luna nigrescunt.
Sol geme, sol moritur; fuge mors, infernus aditur.
Sol pro sole gemit, lumen pro lumine demit.
Luna secuta ducem negat orbi nubila lucem.
Scribsit gente satus, quod et ampliet anne renatus.
915
IESVS. HIC EST VERBVM SINE QVO NIHIL OMNE PER IPSVM.
NAZARENVS. IDEM FACTVM CARO MANSIT IBIDEM.
REX IVDEORVM. REX TERRAE REX SVPERORVM.
ET SI NVNC HOMINI MORITVR VIVET DEITATI.
Quae fuga, queso, datur si sic mihi uita loquatur?
920
'Quem contemplaris, morior ne tu moriaris.
Crux cibat et loetum, me potat fel et acetum,
Sic per inhumanam tua porto piacula mensam.
Hoc, homo, tormento meus es, cognosce, memento;
Nescio quid pro te maius possim dare quam me.
925
Vos exactores propter quos porto dolores:
Vos ego plasmaui, propria uos morte paraui;
Vos mihi lucra date, uos reddite, uos reparate.'
Quid contra facimus? Vegetat nos, sponte perimus.
Nos uindicta necat, pietas nisi sola reformat.
930
Vt promisisti me plenius edocuisti:
'Sanguis ad exangues opus est uelut anguis ad angues,
Vulnera purgabit per uulnera quae tolerabit.'
Hic miseris non est nisi fiere, rogare, magister,
Quapropter perge, lacrimas post funera terge.
935
Res pia: crux torret, tremit orbis, Tartarus horet.
Rex leo, rex agnus: surget leo, ceditur agnus.
Spiritus exiuit, modicum caro pace quieuit.
Mors fugit ante Deum, nec curat uicta tropheum.
Instat rex fortis, confringit et hostia mortis.
940
Omnia sole micant, nec habent quid Tartara dicant
Cum manes Herebi terebrantur lumine Phebi.
Tartareus uictus tremit in sua regna tirannus.
Vincula torpescunt. Vbi pax est, cuncta quiescunt.
Et uelut antiquus dolet hostis, gaudet amicus,
945
Vocibus exultant sancti, tenebraeque resultant:
'Expectate, uenis nec post stata tempora fallis,
Spes desperatis, solatio sola ligatis,
Christe, quod ardebant, tu quod lamenta petebant,
Succurris poenis perplexis atque catenis.
950
Pande sepulchra, leo, duc tecum, digne tropheo,
Quam desponsasti Syon, quam morte parasti.
Viuus in eternum, denuda uictor Auernum,
Orna iam sedem spoliis, rex, etheris edem.
Surge, caro, iam diua caro, cum numine caro,
955
Scande poli iam templa, caro, cum federe caro -
Te sacer ipse Pater te cogit - et ethera confer
Quo super ire iubes. Tibi cedent sidera, nubes,
Gloria quem strauit, quem Patris dextra parauit.
Arcus in arce poli te substinet. Addere noli
960
Plus triduo somnum, uocat hic excelsus alumnum.'
Hic optatiuus locus est non equiperandus.
Heroicum carmen notat arcum, quod loquitur rem.
Iste triumphalis tronus Christi specialis,
Iste triumphator solus quem circuit Yris,
965
Cui laus est sanctus, cui sedes dextera Patris.
'Scande polos, ostende Deum, da cernere Patrem,
Celestes ostende lares, sponsalia regna.'
Fructus sublimis terrae surrexit ab imis,
Qui licet in dia, nostra licet unus usia,
970
Verus homo, uerus Deus, est homo Christus usion.
Sol redit, umbra fugit, moritur mors, uita resurgit.
Quis dicat quantus Christi fuit iste triumphus?
Quis referat laudes quas angelicae legiones
Christo persoluunt, quae mistica carmina uoluunt,
975
Cum redit exul homo, uestitus carne redemptor
Pacificatque Deo carnem Dominus mediator?
Quo caput est Christus, constat quia membra sequentur
Restituetque polo premisso pignore tanto
Gentis apostaticae legionis dampna superbae
979a
Non ad lapsorum numerum sed residuorum.
980
Iherusalem uelut urbs spoliis his edificatur,
Exulibus stratis primum, post fonte renatis
Ascendere tribus Dominique tribus simul illuc,
Quas placidis uerbis inuitat porta sub istis:
'Ianua sum uitae, contraria mater auitae.
985
Illa manu seua genitrix eliminat Eua
Exiliumque dedit, uetitum quia dulce comedit.
Quod clausit crimen refero genitrix pia limen,
Ad uitam duco quos sic a morte reduco.'
Hos infelices rerum, fortissime, dices.
990
Hos inuitatos dolor est non esse paratos,
Quos excusatos faciunt bos, uilla uocatos.
Huc huc conflantur pauci multique uocantur.
Tu, pie preceptor, licet omni crimine nector,
Rerum perfector quarum dinoscere ceptor,
995
Virtus uirtutis, totius summa salutis,
Intimus insignis qui purgatorius ignis
Plus purgare potes tibi quam delinquere gentes,
In te confido. Tu sis super ethera ductor
Vi pius impellens, iustus nec iure repellis,
1000
Fedum nec fedum uertas hedumque nec edum.
Hauserat ad tempus reuerendae pocula mortis,
Omnipotens, postquam Christus tuus, atque uidere
Non permisisti sanctum corruptio quid sit,
Surgit et ostendit uiuentem uisibus apte
1005
Sese femineis, ut mortis nuntia primae
Primitus auditae post uisae nuntia uitae,
Femina discipulis existeret ordine tali.
Vespere non lucis meta sed uespere noctis,
Aurora quae iam lucescit prima quietis
1010
Dominicae, cui nomen inest specialiter uni,
(Tercia prima simul lux est octauaque dicta:
Illa neci uitae prior est octaua quietis),
Nomine tres uno ueniunt uoto simul uno,
Nomine tres notae tanto pro funere motae,
1015
Exequias uitae properantes soluere rite -
Hanc locus, hanc natus notam facit hancque maritus:
Magdalus hanc et Iacobus hanc, Salomes facit illam -
Vngere sollicite. Laudanda simplice lite
'Marmoreos nexus' fragilis dum robore sexus
1020
Querit, 'quis soluet nobis lapidemque reuoluet?'
Aspicit ac tutum lapidem magnum reuolutum,
Aspicit et iuuenem clarum supra residentem,
Fulgureus uultus cuius stola candida cultus.
Vt duo conferret, niue blandit, fulgure terret
1025
Nixque 'Venite' canet, fulgur 'Discedite' dicet.
Territus est miles, factus quasi mortuus esset.
Hunc ut uiderunt mulieres obstupuerunt,
Vocibus at blandis celestis nuntius infit:
'Vestros conciues nolite timere uidentes.
1030
Surrexit uere Iesus, licet ecce uidere.
Dicite discipulis et Petro iam quia uiuit.'
Ne desperares, accedere ne dubitares,
Iam cum discipulis ex nomine, Petre, uocaris,
Nominis in specie sit ut indulgentia culpae
1035
Et cum plus posses subiectis parcere nosses,
Et pietas quid sit docet hic clementia Christi.
Petra quidem Christus, custos de nocte uocatus,
Nec petra potuit nec quo custode teneri.
Quinque die uicibus sola uisus manifestus:
1040
Primo curatae persistentique Mariae,
Huic simul et sociae dum tendunt iussa referre
Ac accesserunt Dominique pedes tenuerunt,
Et Petro legitur sic discipulisque duobus,
Facta quibus cecis ostendit fractio panis,
1045
Quinto cum sero foret, astat corpore uero
Et foribus clausis timidis exire nec ausis
Propter apostaticae uim gentis litis amicae.
Christus, opus Christi, te qui non consuluisti,
Quid Deus est, quid et Omnipotens caligine texit,
1050
Cum mage mireris, magis et per signa moueris.
Hic exemplar auis fas est componere prauis,
Quam lux abscondit, quam lux inimica retundit,
Quam nox illustrat, quae noctis deuia lustrat,
Quam si palantem cernunt in luce uolantem,
1055
Mox nil cunctantes discerpunt lumen amantes.
Collige si Deus est, quoniam Deus omnipotens est
Omnipotensque potest uerus de uirgine nasci,
Nam Deus est idemque potest a morte redire,
Nam simul Omnipotens intrare per hostia clausa,
1060
Per matris clausam qui uirginis exiit aulam,
Viscera per matris qui clausa quod intrat et exit.
Consule de Christo quia cuius abyssus origo,
Eius sic operum concinnat abissus abissum.
Verbum mirari de corde Patris generari
1065
Fas, non scrutari, carnem de uirginitate
Matris progenitam; tibi fas est credere uerum,
Non licet inquiri. Christus Verbum Patris idem
Filius est hominis, Patre mirus, matre stupendus.
Cum Verbum Patris est, matris conceptio non est,
1070
Filius est hominis, non est commixtio patris.
Haec est omnipotentia nam Verbum caro factum.
Quod Verbum Patris est, hominis quod filius idem,
Verus homo uerus Deus est, substantia simplex,
Sic mirabiliter natus, mirabilis idem.
1075
In signis, in prodigiis Deus est operator.
Hunc non scrutari, mirari credere fas est.
Iam clausis foribus Dominus licet ingrediatur,
Pax caeli, terrae uelut pacis munia ferre.
Ne conturbentur miti sic uoce monentur,
1080
'En ego sum uere' dixit 'nolite timere.'
Qui foribus clausis intrauerat, hostia clausi
Intrat et erroris, monstrando signa doloris,
Spiritus attestans carnem uelut ossaque gestans,
Vulnera non patitur nec tanquam corpus aditur.
1085
Clauorum profert loca, quod palpetur et offert.
Discipuli gaudent et dicere 'Vidimus' audent.
Non erat hic Thomas cum te per uulnera promas,
Christe, salus rerum. Nisi sit palpabile, uerum
Corpus non credit dicens, quid lancea ledit,
1090
Donec flxuram clauorum promerituram
Apparendo fidem cernat, non crederet idem.
Didime dic, dubita, nisi cernis credere uita;
Laberis ut stemus, dubitasti ne dubitemus.
Par uirtute pari, post octo dies operari
1095
Intrans quiuisti, Thomae latus exhibuisti,
'Huc infer digitum' dicendo 'Didime, ritum
Iuxta tangendi rem credas atque uidendi.
Culpam clauorum mundet fixura meorum
Vulnere quod sentis pro cura uulnera mentis.'
1100
Piscari uadit Petrus sed nil mare tradit.
Discipulis Dominus iubet hoc in littore uisus
Vt sic accipiant in dextram retia mittant,
Et sic accipiunt in dextram retia mittunt.
In Verbi uerbo pisces non abnegat equor.
1105
'Est Dominus' postquam Petrus audit, mittit in undam
Se maris utque fide solidando solubilis undae
Naturam uicit. Prope sit cum dextra magistri,
Remigio fidei pelagi per salsa tumentis
Nauigio socii uenit fidutia Petri;
1110
Ad maris actorem Petri mare ducit amorem
Cuius se strauit pedibus quando dubitauit.
Qui duxit secum, trahit ad se per mare Petrum.
Si rex uirtutum spondet mandata secutum
Par opus aut maius componere, permanet eius
1115
Sponsio, nec uariat cuius mirabile 'Fiat.'
Singula diuisit per formas, sidera misit
In firmamento mandatque uolatile uento
Et thetidi lete despondet grandia cete,
Reptile dans terris abstringens omnia serris,
1120
Quod uoluit, quod precepit, quod utroque peregit.
Quae transfert montes, parat ad uestigia fontes,
Has fidei uires quas Petrus, perfide, scires.
Os quod non fatur, lux cernit, mens meditatur,
Sese captanti Deus et se spondet amanti.
1125
Qui terram fundat super undam (terra nec undat
Sed solidum terrae potuere liquentia ferre),
Hic liquidum solidat; nihilum quod fit mare qui dat
Ac secum seruum durat mare ferre proteruum.
Christus ad inuentas inuitat protinus escas;
1130
Porrigit et mandit, se - ne sit questio - pandit.
Conuescendo pie ter querit 'Simon, amas me?'
'Quod tu scis, Domine' ter reddit Simon, 'amo te.'
Quod ter peccarat, mundat confessio trina,
Sic humiles, magnos, et oues committit et agnos.
1135
Hoc et piscator Petrus est quo munere pastor.
Retia, si calamus, si Simonis ars fuit hamus,
Perstitit ars eadem specie nec traxit eadem.
Piscis homo tractus, quod et hamus sermo sit aptus.
Nec quicquam lesit si qui rubiginis hesit:
1140
Petrus per ter 'amo' ter 'nescio' purgat ab hamo.
Vtque sinus crescat, per Verbum Patris inescat,
Officiumque duplex hami piscatio suplex
Signat, qui rapiat quod eo saluatio fiat
Gentibus innauis prius hamus, postea clauis,
1145
Sicque regat calamo quod ab undis extrahit hamo
Piscatorque trahat, pastor per pascua ducat.
Si Petrus cecidit, se posse resurgere fidit.
Nil desperatus, ueniam tulit ergo reatus.
Est data cum uenia liget ut soluatque potestas;
1150
Et de se uoluet cum soluet cumque resoluet.
Pax Dominus, gentes pacem dat ferre per omnes,
Et baptizatis, thalamos intrare paratis,
Monstrat iter caeli, quo Christus sponsaque Christi
Corregnent stabili solio, quam morte parauit.
1155
Signa resurgendi postquam manifesta probauit,
Quod latus exhibuit, quod porrigit atque comedit,
Cumque quater deni sint soles ordine pleni
Post mortis mortem, post uitae funera uiuae,
It cum discipulis, montem conscendit Oliuae
1160
Vnde Patris regnum conscendit, luminis arcem,
Vt uideant, noscant, pariter testentur et idem
Surrexisse prius, post ascendisse fatentes.
Iure potestatis manibus uis ire leuatis
Sicut et ipse iubes; te portat candida nubes
1165
Vtque potens scandis, pius ut seruis benedicis.
Ecce duo niuei dixere, 'Viri Galilei,
Noscite uenturum sicut uidistis iturum.'
Hic duo compugnant spes et formido monentque,
Formido fletum, spes me componere loetum.
1170
Purificans ignis, mea spes, fidutia serui,
Pro te sperabo, uitii pro labe timebo.
Nec tamen hoc sileam quod mens suggessit abundans
Et quae concepi uotis, mea gaudia promam.
En crucifixa caro scandit cum lumine claro
1175
Conscenditque crucem, conscendit in aere lucem
Quamque cibat loetum, quam potat fel et acetum,
Continuam uitam laudes et libat honorem
Gloria. Laus ungit latus hoc quod lancea pungit.
Angelicis manibus clauorum signa geruntur
1180
Datque polus solium tribuit cui terra sepulcrum.
Ostensura Patri scandit caro glorificata,
Quidque tulit, quem deuicit, quae dona reportet.
Qui Deus accedens, homo cum Deitate recedens,
Insignis spoliis quae uicto substulit hosti,
1185
Victor in aeternum quibus et spoliauit Auernum.
Sic redit ad Patrem, genitor quem misit in orbem,
Vt genus humanum saluaret morte pararet,
Hostem destrueret, sic ad Patrem remearet.
Omniparens dixit faceret quod postea fecit,
1190
Quod post nec faceret signum nec fecerat olim.
Dixit et est factum: fit uirgo parens, caro uerbum
Quod redit ad Patrem Patris est ubi facta uoluntas,
Prostratus serpens, homo saluus, mors superata,
Introducit et hunc hominumque Deique sequester
1195
Conciliatque Deo quem strauit apostata princeps,
Sic postliminium petit exul homo paradisum.
Sic perfecisti sicut mihi constituisti.
Hic spoliis diues reuocabit in atria ciues
Et tu quos extra facis, alter fecerit intra,
1200
Victus uincet homo, uictor uincetur et hostis,
Tunc uicibus uersis qui nunc ouat, ille dolebit.
Credat homo, confidat homo, quicunque sedentis
Ad dextram Patris faciet precepta magistri,
Vt constat Christum, Christi residere ministrum.
1205
'Sic uolo,' sic dixit; sicut uult, sic fore fixit.
Felix factus homo, quem sic predestinat auctor.
Non iter hoc seuum iam iam comitabitur euum.
Qui male uixisti, tua tecum qui minuisti,
Nauis et antennae cui sunt ad claustra gehennae,
1210
Cur, ad quid fueris uel quo remeare iuberis?
Si rimaris, homo, quae sit sententia promo.
Vox misere mentis, uox 'heu,' uox illa dolentis,
Vltima uerborum uox est operumque tuorum,
'Ve,' prior intranti, uox ultima 'heu' remeanti.
1215
Aut labor aut requies homini debetur, et ignis
Expedit aut uitis qui uiti palmes adhesit.
Instar et eximiae litis Dauid atque Goliae,
Spiritus atque caro conspirant tempore raro.
Fit lapis in pera uirtus in mente seuera.
1220
Per fidei fundam torquetur et elicit undam
Sanguinis hostilis, cum spreta manus puerilis
Hostis carnales, rigidas, inspirituales
Spiritus imbellis uires ferit ense rebellis.
Cede Philisteum, duc, spiritus, inde tropheum
1225
Ac exspirantem spolia mucrone gigantem.
Incircumcisus pereat deuincere nisus
Celestem partem, caro mentis uicta per artem.
Sic quae sunt sursum sapies et ad atria rursum
A quibus existi, Christo redeunte, redibis.
1230
Prolatum temere quia conceptumque tenere
Non potui uerbum, dic Christi, sancte, triumphum.
Letificaque tuis promissis me manifestis.
Cui uicto, cui uictori spolioue locoue
Christi conferri possunt miranda trophea?
1235
Si uicto conferre uelis, par non erit illi
Qui princeps mundi fuerat quia uincitur hostis;
Victori si uis, similem conferre nequibis
Qui superat uictor, Deus extitit omnicreator;
Si spolium queris, nunquam par inuenietur
1240
Humano generi; locus est qui dignior omni
Esse loco possit, cui laus plaususque resultet?
Omnis uti uictus minor extat principe uicto,
Victor uti maior cuncto uictore creator,
Maius homo spolium, locus est maior uelut ether,
1245
Sic omnes plausus maior premit iste triumphus.
Filius, ut legit carmen quod Spiritus egit,
Arcum prefatum scandens a Patre paratum,
Intus et a dextris sedet heres Omnipotentis
Verus, uera caro loquitur sic numine uero:
1250
'Non sum compago, non sum Deitatis imago
Sed Deus immensus, quem non attingere sensus
Quinque ualent hominis, cui nec caput est neque finis.
Esse quod est ego sum, simul alfa vocatus et o sum,
Nominibus binis quia principium, quia finis:
1255
Principium sine principio, finis sine fine,
Per me sunt et erunt et erant quecunque fuerunt.
'Dormiui' dixi, non 'dormio' dico, reuixi.
Non alius Deus est preter me nullaque plus est
Reddens res gestas bene uel male celsa potestas.'
1260
Inde Hierosolimis post visa trophea regressi
Durant dum ueniat, rata quod promissio fiat,
Spiritus a Patre, cari cum uirgine matre;
Nec multi fluxere dies. Dum grex pius orat,
Fit sonus e caelo, fit Christi sponsio uera
1265
Spiritus ut torrens uehemens uenit, igneus horrens,
Quemque supersedit nec quem uis ignea ledit,
Cordaque confortat, quae det carismata portat
Per quae uelocem ueloci dogmate uocem
Omnem concipiant, quod ad unum ducat et unam.
1270
Quae uice communi licet omnis conuenit uni,
Quod sapor in manna, uox omnibus omnis et una,
Quosque metus mutos, dant diuerticula tutos.
Qui non comburit facibus sed amoris adurit
Ignis, et audaces dat uox facunda loquaces.
1275
Vt splendet ferrum uel ut inflamatur ab igne,
Sic inflammantur quos imbuit ignea uirtus.
Tantis lingua sonis, tantis plenaria donis,
Est in momento quam quis uel mense uel anno
Quam non assequitur totis luctando diebus.
1280
Scire facis quos uis tu tota scientia cum sis,
Sic spiras ubi uis septenfluus ordine riuis
Et quibus inspiras uoces des edere miras.
Cuncta potens quaecunque uelis, illabere, doctor,
Sensibus oro meis, qui plus das, plus et abundas,
1285
Per cuius nutum sonat os nunc, antea mutum.
Ne precor extinguas laudem qui munere linguas
Infantum certas fari facis esse disertas.
Ars frustra pugnat tua si doctrina repugnat,
Ni tuus irrorat fons frustra lingua laborat.
1290
Tu satis ad uitam (nihil amplius oro) parandam.
Si Pater ille dator uitae, dator et reparator
Filius est uitae, si fons et clausula sanctae
Spiritus est uitae, uiuam qui seruio uitae,
Hoc uitam noui quo seruio qui tribus uni.
1295
Si uiuunt nugae, uiuent cum pondere Musae;
Viuet uera loquens, si uiuit falsa locutus.
Viuant, non uiuant alii: de me scio uiuam
Dum reuocet natura chaos, dum defluat orbis,
Christus in eternum quoniam regnabit et ultra,
1300
Et Manasses mecum iam sublimatus in euum
Sicut amans Christum stimulusque fauorque librorum,
Archi creatus episcopus assignatus ad arcem
Celestis patriae, quem promouet ordo senatus,
Ante creatorem secum translatus odorem
1305
Deferat ut nardus, qui, quamuis tempore tardus
Venerit undecimae, tamen horae premia primae.
Non oculus nequam mercedem deneget equam.
Armatura Dei procedit, causa diei
Quam sol iustitiae precedit, clausa Mariae
1310
Aluus quem peperit, nec diuerticula querit.
Sic confortatus miles conferre paratus
Neue furor cesset. Grex ille quod ebrius esset
Plebs Hebrea putat, quod Petri sermo refutat:
Ora repleta Deo dicunt maduisse lieo.
1315
Cumque loco Iudae Mathiam constituissent
Vt numerus plenus procerum redeat duodenus
Et sonus illorum sit per diuersa locorum,
Elegere uiros septem quos esse ministros
Altari statuunt et leui nomine dicunt.
1320
E quibus erexit uexillum primaque rexit
Agmina dux Stephanus nec in isto nomine uanus,
Morte coronatus per prelia prima beatus.
In fidei parma primus qui prouocat arma
Leuitaeque togam uestit contra Sinagogam.
1325
Verbi mucronem stringit prior unde draconem
Sub pedibus tradat quo sic ad premia uadat.
Per turmas fragiles ruit ad certamina miles,
Angelicus uultus, non formidando tumultus.
Disputat, insistit, superat, iam nemo resistit.
1330
Extrahitur Stephanus. Putat hunc superare profanus
Vel lapidum telis, sed perfert saxa fidelis
Et genibus flexis orat pro crimine nexis.
Nil lapidum grando, nil proficit ira nefando,
Nam licet hunc priuet uita per funera uiuet.
1335
Tiro ducem uitae comitatur sanguine ritae,
Vitam sanguis emit quem sanguine uita redemit.
Fert lapis ad lapidem, qui frangit et alligat idem
Doctrinae proceres. Stephanus qui nominis heres
Ante, coronatur per bella quod ante uocatur.
1340
In uice qui teli prior est et in ordine celi,
Dux prior ante Deum portat uexilla tropheum
Quo duce securus sit martyr congrediturus.
Andreas partes Scitiae peragrans glatiales
Predicat ad Christi thalamos inuitat. Ad imum
1345
Perstat, in Achaia quo uitae semina iactat
Predicat Andreas. Crucis hunc affigit Egeas,
Tormento grato, deuota mente rogato.
Cum suspendatur, Dominum sic uerna sequatur.
Tu, facies aquilae, preciosum uirgo monile
1350
Virginis ecclesiae, sophus inque fluenta sophiae
Qui calamum tingis, quo secula tradita fingis,
Haustibus incumbens, quo dum conuiua recumbens,
Quae secreta notas de Christi pectore potas.
Huc ades eiectus, quem soluit sacra senectus,
1355
Pace fouens Ephesum quia non lesit neque lesum.
Ecclesias Asiae septeno munere diae
Per sacros amnes ad Christum, coge, Iohannes.
India Liconiae comes in baptismatis unda;
Quo conuertuntur te, Bartholomee, sequuntur.
1360
Didime uel Thoma, modo nomine certus utroque,
Parthis impertis Christum Medisque mederis.
Te, Iacobi Iuda, te Mesopotamia seruat
Regna repromissae cui soluas debita terrae.
Sorte quidem magnus, Mathias, nomine paruus,
1365
Qua sortem meruit, qua predicat, hic requiescit.
Iacobus Alphei Syon sedem requiei
Obtinet, ingratus, de templo precipitatus,
Celitus imbutus, de uero uera locutus.
Quo tenebrae fuerant nec lumen nomine querant,
1370
Quo fuit innumerus nec quo discrimine uerus -
Nox, Egipte, Deus - graditur Simon Chananeus,
Lux, Egipte. Geris lumen quod nomine queris,
Reicis innumerum certo discrimine, uerum,
Nile renate, Deum nouisti per Chananeum.
1375
Huc inuisibili septena per hostia Nili
Vbere quod uexit septenus spiritus exit
Vt cum flamescat sol mentes, corpora pascat.
Tu qui non mutas faciem nec querere nutas
Primitus incultos, post uerbi uomere cultos,
1380
Ethiopes, Christi, Mathee, iugum docuisti.
Iacobus Hispanis infando more profanis
Contigit, Alphei non Iacobus ast Zebedei.
Hunc tetrarcha necat, quem turpis adultera cecat.
Armis atroces Gallos animisque feroces
1385
Mitis et imbellis per uerba, Philippe, repellis,
Primitus exarmas uitiis, uirtutibus armas
Corda nefandorum contempnere sacra deorum,
Culturae licitae ritum persoluere rite.
Troianis profugis, Eneae, debet Iulo,
1390
Cesaribusque suis, Remo cum fratre Quirino,
Quod sit Roma potens, quod predita, quod caput orbis,
Quod turres, quod opes, quod res, quod pondera rerum
Obtinuit regesque terat, calcata tirannos.
Principibus ueris in uero principe Christo
1395
Debet apostolicis Petro Pauloque uirago
Roma piis patribus quod sacro fonte renata,
Quod caput est fidei, quod uentilabrum paradisi,
Quod ligat et soluit, quod constat ianua caeli
Per claues Petri, quod portas frangit Auerni
1400
Non mundi mortemque terat, calcata Penates.
Ceca fuit subiecta Ioui, Iunonis ad aras
Palladis et Vestae, Veneris prostrata Cibeles.
Roma uidet subiecta Deo, subiecta potenti
Factori factura suo, simulacra repellens
1405
Facta manu factumque Deum nunc esse refellens.
Haec docuit Petrus cum Paulo dogmata uera,
Haec merito peperit Petro confessio trina,
Haec Paulo peperere poli tria limina uisa.
Et quanuis Nero proceres pro dogmate uero
1410
Indulgens irae, faciat tormenta subire
Nescius et merita donet pro funere uita.
Et crucis est Petro, gladii sententia Paulo:
Et facit auricomam Petrus et lauat in cruce Romam,
Purgat et errorem Paulus fundendo cruorem
1415
Vt placeat Christo, lauacro iam dignior isto.
Presentata Deo, procerum subnixa tropheo,
Vrbs tamen assistet his Cesaribusque resistet:
His uitae missis, illis in morte magistris,
Hos dedignatur, hos ad regnum comitatur.
1420
Promissas magni cum quisque uocatus ad Agni
Conueniet tedas fructusque feret quasi predas,
Cum commissarum gregibus ueniens animarum.
Tum rex adueniet, tuba 'Surgite, surgite' dicet
Omnis ut excipiat quae sunt in corpore gesta.
1425
Filius hic hominis sedet in trono Deitatis
Dona recompensans, meritorum debitor idem.
Sis ouis, es dexter. Sis hedus erisque sinister.
Est tamen, est unum non equum dignius equo.
Gratia quae confert quicquid bene gesta soletis
1430
Dona repromissae mercedis percipit in re.
Tunc duodenus apex duodenis sedibus usus
Israhelque tribus duodenas iudicat equus.
Vna per humanam fuerit reparatio carnem.
Alter homo sed non alius sine tempore uiuet,
1435
Vivet in aeternum summi comitando supernum
Iudicis edictum sicut dat pagina scribtum.
Viuet pars haec dextra sinistraque pars morietur,
Viuendo pars regnabit, pars haec patietur,
Pax non deficiet dextrae, partisque sinistrae
1440
Non extinguetur rogus aut uermis morietur.
Hoc mortale cadet, post immortale resurget.
Surget homo poteritque pati poteritque dolere
Vt gaudere potest, ut regna superna tenere.
De Saulo factus qui Paulus, ad ethera raptus,
1445
Dicit quod didicit. Rapiemur in aera cuncti
Ac erimus sic cum Domino sine fine. Notato,
Sic in carne mea Deitati consociata,
Ipse uidebo Deum. Iob est sermone tenendum,
Datque resurgendi spem Iob, solatia Paulus,
1450
Primitiaeque resurgendi certissima Christus.
I, mea cura, labor meus. I, meus intimus ardor,
Noxque diesque meae, mea gaudia, sola uoluptas,
In Christo factus, tanto secure patrono;
Bis consumpte meo debetur tercius ignis.