Musa volans veniat Monimagno ferre salutem,
Cui deus aeternum tribuat per saecula salve,
Quem precibus Christo sanctorum turba per orbem
Assiduis domino commendet sancta, precamur.
5
Vt sanus veniat, veniente tempore, natus
Albini patris, praeclaram laetus ad urbem,
Qua sanctus sancto Martinus corpore pausat.
Quod praestare precor nobis, pia gratia Christi
Sed tu, nate, deo placitis servire memento
10
Moribus, ut mitis semper te protegat ille;
Prospere per terras ignotas ducat euntem,
Gaudentem nobis clemens iterumque reducat.
Quo pergas, vel quid facias, circumspice cautus,
Sis memor atque tuam propriam servare salutem.
15
Noli, nate, precor, multo te perdere vino,
Non escis, ille est quoniam sat pestifer orbis:
Ex esca et potu morbi generantur amari.
Noxius et nimium iam pendit in arbore fructus,
Incautus quorum mox infirmabitur aesu.
20
Sit quoque lingua tibi verax et sermo salubris,
Sit cibus et potus multum moderatus in ore.
Sit vigil in precibus pectus et pura voluntas,
Laudibus in domini sanctorum per loca patrum.