1
Audax es, vir iuvenis,
Dum fervet caro mobilis;
Audacter agis, perperam
Tua membra coinquinas.
Adtende homo, quia pulvis es
Et in pulverem reverteris
2
Breve est tempus, iuvenis,
Considera, quod morieris,
Venitque dies ultimus
Et perdes flores optimos.
Adtende ...
3
Carni tue consentiens
Animam tuam decipis.
Dum flecteris ad libidinem,
<Male deceptus remanes.>
Adtende ...
4
Dentes tui frendidant,
Labia tua exasperant
Lingua mala generat,
Vita tua trepidat.
Adtende ...
5
Elevas tuos oculos,
Vt vanitatem videas,
Flectitur mens misera,
Membra ad malum erigis.
Adtende ...
6
Fecisti malum consilium
Et offendisti nimium,
Quia multum secutus es
Amorem libidinis.
Adtende ...
7
Gloriam queris in populo,
Laudem humanam diligis;
Placere Deo non curas,
Qui te de celo conspicit.
Adtende ...
8
Honorem transitorium
Presumpsisti accipere,
Sed magis poena sequitur,
Cui maior creditur.
Adtende ...
9
In terram semper aspicis,
Semper de terra cogitas,
Sed hic relinquis omnia,
Vnde superbus ambulas.
Adtende ...
10
Karo te traxit in foveam,
Vide, ne male moriaris;
Festina te corrigere,
Antequam tempus veniat.
Adtende ...
11
Luge modo, dum tempus est,
Ne gemas in iudicio,
Vbi non valet gemitus
Nec ulla intercessio.
Adtende ...
12
Modo labora fortiter,
Dum es in isto tempore,
Emenda tuum vitium,
Ne gemas in perpetuum.
Adtende ...
13
Non te frangat cupiditas
Nec te flectet fragilitas,
Et noli cum diabolo
Participare amplius.
Adtende ...
14
O si corde intellegis,
Que precepta legis sunt,
Quod illi, qui adulterant,
Lapidibus subiaceant!
Adtende ...
15
Per salvatorem igitur
Venit magna redemptio,
Vt omnis, qui comitatur,
Penitentiam dormitet.
Adtende ...
16
Quare non vis, iuvenis,
Reverti ad Dominum,
Rogans eius clementiam,
Vt donet indulgentiam?
Adtende ...
17
Rumpe iam cordis duritiam,
Mentis tue malitiam,
Festina te corrigere,
Antequam finis veniat.
Adtende ...
18
Suscepit Christus veniam,
Vt donet indulgentiam,
Alludant veram animam,
Que carnem suam macerant.
Adtende ...
19
Terribilis Christus veniet
Ad iudicandum seculum;
Tunc reddit ille singulis
Secundum sua opera.
Adtende ...
20
Venit dies iudicii
Et erit magna districtio,
Vt non adiuvet pater filium
Nec filius defendat patrem.
Adtende ...
21
Xristo servis, iuvenis,
Ad eum cito recurreris,
Vt ante eius limina
Securus sis de crimine.
Adtende ...
22
Fides acquirit omnia,
Peccata delet nimia,
Humilitas et caritas
Ad patrem celi veniunt.
Adtende ..
23
Zelum habet optimum,
Qui Deum amat et proximum,
Letabitur in seculum
Et vivat in perpetuum.
Adtende ...