carmina Cantabrigensia 25

Testo base di riferimento: K. Strecker, 1926

Altre sezioni


1

Sponso sponsa karissimo se ipsam in coniugio,

Ambosque diu vivere, post celi culmen capere.

2

Ne spernas, quod sim fragilis, sum tamen <satis> habilis:

Rugosam si me videas, ut puellam me teneas.

3

Veni, veni, karissime! Quod fusca sum, non despice,

Dilapsa vel lateribus; assurgam tuis viribus.

4

Hinc Petrus te huc invitat et Eucharius vocitat,

Valerius te exigit, Maternus "veni!" concutit.

5

Cum Maximini precibus se coniungit Agricius

Orans, ut felix venias et me fractam restituas.

6

Me quidem si restituis turritamque reddideris,

Paulini adiutorium habebis et Nicecium.

7

Hi et complures alii iubent me <iam> restitui;

Simeon tuus maxime mandat murum iam ponere.

8

O quam felix tu fueras, quod hunc virum adduxeras,

Qui me fuscam illuminat et me fractam resolidat.

9

Quam libens hic te suscipit, quam sanum esse precipit,

Felicem omni tempore, quod semper constet stabile!

10

Vestrum amborum meritis iterum ero Treveris

Turrita in lateribus et firma cunctis partibus.

11

Ad hoc te Deus premuniat et semper te custodiat

Cum corpore ac anima in sempiterna secula. Amen.