carmina Cantabrigensia 27

Testo base di riferimento: K. Strecker, 1926

Altre sezioni


1

Iam dulcis amica venito,

Quam sicut cor meum diligo;

[Intra in cubiculum m]eum

Ornamen[tis cunctis] ornatum.

2

Ibi sunt sedilia strata

Atque velis domus parata,

Floresque in [domo] sparguntur

Herbeque flagrantes miscentur.

3

Est ibi mensa apposita

Vniversis cibis honusta,

Ibi clarum vinum habundat

Et quicquid [te], cara, delectat.

4

Ibi sonant dulces simphonie

Inflantur et altius tibie,

Ibi puer et docta puella

Canunt <tibi> cantica pulchra.

5

H[ic cum] plectro cith[aram tan]git,

Illa melos cum lira pangit,

Portantque ministri pateras

Diversis p[oc]ulis plenas.

6

"Ego fui sola in silva

Et dilexi loca secreta

Fugique frequentius turbam

Atque ..... plebis catervam.

7

Vt . s . p . l .............

... que silenti .......

......... [t]umul[tum]

....... populum [mu]ltum.

8

Non [me iuvat tantum con]vivium,

Qu[antum predolce c]olloquium,

[Nec rerum tantarum uber]tas

[Vt] clara fam[iliaritas.]"

9

Quid [iuvat differre, e]lecta,

Que sunt [tamen post facienda!]

Fa[c cita,] quod eris [factura,]

[In me non est aliqua] mora.

10

[Iam nunc veni, soror electa]

Ac om<nibus> ....... d[ilecta,]

Lux mee clara pupille

[Parsque maior anime mee.]