Alcuinus carmina 59

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1881

Altre sezioni


Nunc cuculus ramis etiam resonavit in altis;

Florea versicolor pariet nunc germina tellus.

Vinea bachiferas trudit de palmite gemmas,

Suscitat et vario nostras modulamine mentes

5

Indefessa satis rutilis luscinia ruscis.

Et sol signiferi medium transcendit in orbem,

Et Phoebus vicit tenebrarum regna refulgens;

Atque natans ad vos pelagi trans aequora magni

Albini patris deportat carta salutem.

10

Moenibus Euboricae habitans tu sacra iuventus.

Fas idcirco, reor, comprehendere plectra Maronis,

Somnigeras subito te nunc excire camenas,

Carminibusque sacris naves implere Fresonum,

Talia namque placent vestro quia munera patri,

15

Qui nunc egregias regalibus insonat artes

Auribus et patrum ducit per prata sequentem

Praepulchro sophiae regnantem stemmate celsae.

Tu quoque, tu patri nimium dilecta iuventus,

Tu sobolis vitae, patriae laus et decus omne,

20

Aetheriis sophiae feliciter utere donis,

Vt tibi permaneat merces et gloria semper.

Ebrius initiat vobis neu vincula Bachus,

Mentibus inscriptas deleat neu noxius artes.

Nec vos Cretensis depellat ab arce salutis

25

Improbus ille puer, stimulis armatus acutis.

Nec vos luxivagus raptet per inania mundus,

Vertice submergens vitalia pectora nigro:

Sed praecepta sacrae memores retinete salutis,

Dulcisono Christum resonantes semper in ore.

30

Ille cibus, potus, carmen, laus, gloria vobis

Sit, rogo, qui vobis tribuat felicia regna

Atque suis sanctis iungat super aethera semper.