carmen Heinrici

Testo base di riferimento: O. Holder-Egger, 1889


Proli dilectae summo pater exul in orbe

Querere virtutem, quae dat quesita salutem.

Cum naturale constet natos adamare

Patres, et cum sis mihi filius unicus heres,

5

Miror non modicum, quis te mihi fecit iniquum.

In me naturae queris contrarius esse.

Exul agor patria, tu delectaris in illa.

O mitem natum! quis te fecit sceleratum?

Ei mihi! quis patrem, contempnere suasit inermem?

10

O res, res mira! vere, vere reprobanda!

Queso, quis audivit haec, vel quis talia vidit,

Gaudeat ut natus, pater exul et exagitatus?

Inspice scripturas, res gestas atque futuras:

Numquam reperies, quin peste patris fleat heres.

15

Sed tu tristaris de prosperitate parentis.

Quis dedit exemplum, cum non sit in orbe repertum

Hactenus huic simile? Quidnam, quod credis habene

Esse diu rector tu tanti criminis auctor?

Vnde scelus tantum? Puto de pietate parentum.

20

Quae tibi natura? Nec mater erat tibi dura,

Nec sevus genitor, Deus est mihi testis et auctor

(Nescio de matre), numquam carui pietate.

Quid tibi peccavi, nisi quod te totus amavi

Et patrio more ditavi regis honore?

25

Nunc tua prosperitas diras infert mihi poenas.

O superi! mitis quae talia premia patris!

O fili, fili, mihi quam dulcissime fili!

Si tibi sunt animus, probitas, reverentia, virtus,

Quid sit Aquisgrani factum, poteris memorari,

30

Quo te, nobilium, servorum tumque clientum

Spernens consilia, mihi qui dixere futura,

Constitui regem, propriam tradens tibi sedem;

Quo mihi iurasti, quod post male, credo, negasti,

Te sine me regnum me vivo non habiturum.

35

Nunc ubi iura, fides, nati pietas? ubi leges?

Vis me deceptum, quia donavi tibi regnum,

Censes pellendum, quia commisi tibi regnum,

Exerces odia pro fascibus atque corona.

Vt quid persequeris me? quae merces pietatis?

40

Quis probet haec acta, mihi cum reddis male facta?

Spes mala, spes dura, si cum patribus peritura

Est exaltatis horum conamine natis.

Absit, ut haec facias! Tibi sum pater; accipe causas,

Neu des exemplum tibi subiectis abolendum,

45

Et dicat quivis: "Haec exemplaria regis".

Prostrati, flentis potius miserere parentis.

Famae parce tui, si non vis parcere patri.

Aspice, quod nostrum vexat discordia regnum.

Propter nos orta, propter nos desinat ira.

50

Nec mirum, plebes si discordant, ubi reges.

Pensa, quod caeli dant signum raro sereni

Imbribus effusis, turbati nubibus atris.

Aspice, quod signa portendunt sidera mira:

Quaedam fulgescunt nimium, quaedam tenebrescunt

55

Insolite, sed non sine causa nec ratione:

Dum nova spectantur, maiori damna parantur.

Ecce procul dubio, quae splendet ab ethere summo,

Mutandos reges designat rara cometes.

Ergo cave, nostri ne sit mutatio regni.

60

Omnia turbantur, per secula cuncta parantur

Vis, dolus et scelera, nunc sunt incendia, furta;

Pro virtute pia succedunt quaeque pericla,

Pro iusto bellum, pro religione duellum.

Vnde <coorta mala> quae sunt, tenus hac quasi clausa

65

Stabant, et merito nudantur tempore nostro.

Scisma fit ecclesiae; mundus dissentit ubique,

Clerus de plebe, vulgus de nobilitate.

Omne pium ius negligitur, lex vilis habetur.

Iura sacerdotum pleps exigit inscia legum,

70

Baptizat vulgus, sacratur chrismate nullus.

Lex pia deletur penitus .......

Possem multa queri, si velles <tu> misereri.

Non teneo lacrimas, dum computo res miserandas.

Ista movent et te, nisi si careas pietate.

75

Quis neget haec fiere? Miserere, precor miserere!

Iam nihil offertur, nec missa Deo celebratur.

Mistica nemo colit, nemo legit aut canit; et quid,

Obsecro, mirandum, cum virtus deficiat, cum

Desit apostolicus legali .......

80

Ex cuius meritis vigeant pax et status orbis.

Sic inter mites spargit discordia lites,

Cum per rectores pereunt virtutis honores.

Sed puto, sic faris: 'Venit hoc ex crimine patris'.

Sum carnalis ego -vivit sine crimine nemo-

85

Et me peccasse fateor, sed queso, quid ad te?

Non re reprehendendus nec eram tibi corripiendus,

Qui, nisi Factorem, statui mihi quemque minorem

Nomine, non merito. Quodsi vis pellere regno

Me peccatorem, spernens pietatis amorem,

90

Obsecro te per eum qui sceptra regit superorum,

Da saltem minimam respondendi mihi causam.

Forsan ut expurgatus (adest tibi turba senatus)

Restituar regno, tibi, nate, satis faciendo.

Quodsi privari me regno proposuisti,

95

Expulsum misere sine veri conditione,

Nec vincit pietas nec legis cura nec aetas,

Et tunc consilio, si vis, fungare paterno:

Suevulus et Saxo procul absistant tibi! Saxo

Perfida gens vere; per eos multi periere

100

Fraude doli. Pater ipse poli parcat tibi soli,

Ne raptum per eos, per eos <te> surripiat mors.

Hinc ortor, fili, si queris dignus haberi,

Sicut serpentes istorum prospice fraudes.

Queso, quis inlesus discessit ab his nisi lesus?

105

Omni momento tales vitare memento

Et patrios hostes fuge, nate, tuos velud hostes.

Provideat Dominus, si quis fuerit tibi natus,

Vt tu me ne te simili dampnet ratione.

Proh dolor! infelix ego quondam maximus orbis

110

Rex et cesar eram, magnalia iura regebam,

Nunc miser et pauper, non est mihi vilior alter.

Ei mihi! quid faciam? quo me vertam? cui credam?

Cui fuero carus, natus mihi cum sit amarus?

Sum velud orbatus, quamquam vivat mihi natus.

115

Vellem posse mori, sic sic parcendo labori.

Nate, precor, nate frustra mihi sepe vocate,

Spernendo patrem cur contempnis pietatem?

Immo Creatorem timeas, qui cum patre matrem

Iussit honorari pre cunctis et venerari.

120

Vilibus ex rebus nunc exemplum capiamus:

Inspice naturas pecorum ratione carentum,

Quae sese natis iungunt et amantur ab illis;

Quanto magis tu me, cum fungaris ratione,

Qui generavi te, nutrivi religiose.

125

Nunc demum vere scio somnia pondus habere,

Somnia nam vidi quondam, presagia veri:

Lecto prostratus, somni dulcedine captus,

Lassatus nimium, vidi succrescere quercum

Ex proprio latere, qua non est maior in orbe.

130

Primum vilis erat minimumque, vigoris habebat,

Post tempus modicum mire succrevit in altum

Et peperit flores, de me capiendo vigores,

Ramos extendit, nec iam velut ante pependit,

Dans umbram late volucres pecudes <trahit> ad se.

135

Sic crevit viresque mihi virtutis ademit.

Vix capud erexi, sed tollere membra nequivi.

Tunc excitus ego, pervolvens somnia crebro,

Pro nihilo tenui, qui somnia vana putavi.

Sed nunc postremo mihi vera patent, heu sero!

140

Quid facias, queso, videas; vere tibi dico:

Nunc ego si pellor, et tu pelleris, et error

Peior erit primo. Fili dilecte, caveto!