O bona Traiectum, mater preelecta locorum,
Nunc retines dominum generali laude potitum.
Ansfrid pro meritis datus est tibi pontificalis,
Est et prelectus domino confessor et almus;
5
Qui prius in bello firmabat regna popello,
Ecclesiae custos nunc est sanctusque sacerdos.
Vertitur in melius sic sic certaminis usus:
Quondam bellator, nunc autem pacis amator;
Tunc pars bellorum, nunc autem dux animarum;
10
Quondam pugnabat, populi nunc corda gubernat;
Militis officium precis obmutavit in usum;
Veste sacerdotis nunc prorsus liber ab armis;
Accepit calicem manibus liquitque mucronem;
Deposuit parmam coepitque levare patenam;
15
Sprevit vexillam, voluit quia psallere missam;
Nunc missam cantat precibusque fideliter instat.
Ista sub exemplo Petri facit indubitando,
Qui primus cecinit missam barbamque totondit.
Que vult ut veniant deus, omnia protinus adstant;
20
De cane fecit ovem deus hic, ut fecerat olim,
Ad se cum Paulum rapuit de sorte luporum,
Quem post ecclesiae doctorem iusserat esse.
Nunc est albatus, cum stemate glorificatus,
Atque stolam portat virtutis et arma ministrat,
25
Qui prius in multis valuit per bella periclis.
Gloria pastoris sonat in sermone suavis.