vitae sanctorum vita Eligii

Testo base di riferimento: K. Strecker, 1914


Innumeros homines sublimia facta ferentes

Et virtutes in tempora honos frequentat longinqua.

Quorum famam laudesque poetae plectro, nectentes

Ingeniis ficta mendacia, diversis carminibus aptant.

5

Quodsi pravi gentiles deoque quidni rebelles

Tamque longa in aevum meruere carmina vatum

Eorumque si vana tantum discurrat gloria,

Adest et nobis fides certa digna Christo narrare gesta.

Iam dudum cogito, fateor, aptare carmine plectro,

10

Sermone tandem vel tenui acta narrare Eligii,

Nitor arripere modo opus olimque optatum,

Conor componere novam canendi congruam liram,

Ex multis audaci sensu perstringere pauca relatu;

Vix animis committo potentem meis carpere tramen,

15

Opto quoque, ut sanctificus adsit narranti spiritus

Puroque inriget ut mentem canentis pectore amne.

Igitur quisque sanctissimi requiris vitam Eligii,

Pone hic supercilium, hinccine sumis exemplum,

Non quaeras hic aut fumos Donatistarum vanissimos;

20

Attentus esto plus animo quam extollere verbo.

Nunc iam ingrediens pauca nitor perstringere acta:

Quis vero explicet cuncta? nec centum si habeat ora.

Temptabo ergo stupidis tangere corda digitulis,

Cum mihi non suppetat gurdus in arte huiuscemodi manus.

25

Scabrida insuper verba resonat rubigine lingua,

Erumpit vix et incomptus raucus ab ore sonus.

Vix quippe dabit in veteri ferrugine cutis acumen,

Sed amor dulcis Eligii cogit utcumque me fari;

Quamquam ardua tramis se iactet mente pergentis,

30

Dulcedo tamen adpulsans plus quasi malleus instat.

Idcirco celeri volatu adgrediar iamque propositum,

Comitante nunc voto properabo inpiger gressu.

Fuit igitur in diebus Lotharii regis venerandus

Speculum vocitatus sui nominis Eligius.

35

Hic christiana prosapia saeculariter natus,

Aquitaniae Galliae originaliter genitus,

Lemoveceno in caespite liberaliter ortus;

Cuius quondam praesagium mater sensit desursum.

In diebus antefati Francorum regis Lotharii

40

De cunabulis eductus cautisque moribus alitus,

Aevum dein adolescentiae gerens immoque strenuae,

Habens serpentis prudentiam simplicitatemque columbae,

Fabrili arte adultus insigniter iam inbutus

Honorabilem se ex moribus suis reddebat adfinibus.

45

Post nec longa spatia relicta urbe et patria,

Cognatis et lare propria, secessit extera terra,

Sedibusque externis exulavit pluribus annis;

Armatus virtute Christi adversa aequanimiter tulit,

Tenens mente praeceptum domini Christi verissimum,

50

Pollicens veras qui iustis sublimi in vertice sedes:

Hic quicumque sui caros linquet parentum affectus,

Centiplicata capiet atque vitam perennem.

Haec iugiter angustam volvens pergebat per orbitam,

Declinans sane praeruptum iter caliginis atro;

55

Humiles semper diligens, mitibus se coniungens,

Carum se omnibus reddens, essent qui Christo fideles.

At contra superbos pugnaci mente rebelles

Potenti fide armatus respuebat ceu caenum.

Erat ergo Eligius robore corporis validus,

60

Animoque fortissimus habituque conspicuus,

Natura utique lenis ingenioque alacris,

Conscientiae viribus fretus, manu etiam promptus.

Qui si cerneret proprium delictoque conmaculatum

Fratrem, moxque secreto dictis corripiebat solum,

65

Oculumque alterius purgare elaborans, prius

Deripiensque sed proprio pravum de lumine tignum,

Subditus semper deo sectabat monita patrum,

Dilatans se in bonis operibusque eximiis.

Si quis ad se peregrinus adventasset vel monachus,

70

Replebatur coniata ex caelo sibi laetitia.

Inter cetera obsequia hora congrua adventa

Aqua lavans parata lassabunda vestigia

Cotidieque uberius augmentabatur in melius,

Vndique colligens pauperes, benigne cunctos refovens;

75

Praebens obsequia feniis lavansque capita singulis,

Squalida ora mulcens osculoque blande suscipiens,

Dein conpositis sellulis aquam manibus fundens,

Ipseque cibum adponens, poculum ipse praebens.

Sic vir deo devotus totis corporis nisibus

80

Omnibus Christi visceribus famulabatur ut servus.

Idemque ulcera cicatricum more fovens evangelico

Oleoque perfuso mulcebat morbi contagium.

Sed inter haec hoc mirandum, unde tot thesauri peregrino,

Vt iugiter ministraret uberiusque et habundaret.

85

Apud quem vox egeni numquam inaniter sonuit

Nec ipse surda quemquam aure clamantem quondam praeteriit.

A cuius largitate positi nec longe absentaverunt se monachi,

Et sicubi pede ire non poterat, misso munere circuibat.

Quoties linteum vel pallium aut quodcumque opificium

90

In manu eius venisset pulchrum, mox dirigebat loco sancto;

Et illud, qua pietate praevidebat sollicite,

Vt quae construxerat coenobia, nullam paterent indigentiam;

Hoc quoque, quam prudenter caelo pulsaret inhianter,

Quis modo aut sermone narrare valeat digne?

95

Is inter epulas optimatum more trium puerorum

Legumina sibi frugum vindicabat in cibum.

Induebat cilicium ad carnem utique asperrimum

Desuper veste optima dulci portans in sarcina.

Idem nocturno tempore arciens membra mollimine

100

Iacebat humi prostratus frigore geluque vallatus;

Plerumque solo cilicio strato in pavimento

Hoc reputabat pro lecto ex consuetudine noctu.

Totaque carne praemortuus insistebat attentius,

Non curans corporis tormento mens intenta Olimpo.

105

Illud vero quis dicat quisve audiens credat,

Qualiter tota instantia se in oratione mactabat,

Qualiter tamquam praesentis pedes domini lambebat,

Quantoque amoris ardore caelum suspiciens fleret?

Aut quae oratio poterit explicare cuncta per ordinem,

110

Quantum proficeret iugiter ad tempus semper in tempore?

Qui semper futura sitiens praesentiaque refellens

Antea paene carne carens quam caro meta ruens.

Inter huiusmodi acta, quae nunc praedixi, magnifica,

Diligebatur a rege quasi filius unicus.

115

Nam quicquid ei poscebat, protinus impetrabat;

Nec erat grande vel parvum, quod non haberet effectum.

Quicumque etenim pro culpa ut adsolet quam nefanda

Mortis lata sententia traheretur ad poenam,

Concurrebat per proceres sanctus vir et optimates,

120

Vt deputatum tormentis arceret reum pereclis;

Prostratus pedibus regis inprecabat cum lacrimis,

Quo pietate permotus revocaretur moriturus.

Cuius blandissima verba ita mulcebant regia viscera,

Vt unde processerat sors mortis, inde mox curreret vox salutis.

125

Praeter ista quae dixi aliaque quam plurima

Ita se egit intonsus, ut esset merito iam sacerdos.

Celsa denique fide promeruit dignus honore,

Gentibus ut pastor foret, praesul credentibus esset.

Nam post annorum cursum plurimorumque decursa

130

Christi nutu adtonsus consecratur sacerdos.

Ecce dominus humilem levat de stercore pauperem

Et facit celsum egregias inter sedere catervas.

Exin Francorum iam rura sanctam serene doctrinam

Melesonis quoque plectris praesentia munera Christi.

135

Tractanti sedule in coetu digna adhaeret miratio,

De praesulis namque verbis, senibus et effoebis.

Sic pastor bonus obsequiis plebem iugiter monens

Ad proprium semper trahens nectebat amorem omnes,

Vocis apostolicae aures pio dogmate implens

140

Cursibusque assiduis dulce opus revolvens,

Flagranti studio villas, domus plebemque inrigans,

Certatimque cunctos monet, ire Olimpo quis prior velit.

Sollicitos etiam, quemquam ne devoret luporum ira,

Collegit ad caulas omnes pastor providus oves,

145

Assiduis monitis vocans, ad pascua vitae invitans,

Excitat segnes animas alto sopore depressas.

In vultu et ore solers, modestiam plebi praetendens,

Ad deponendas caeni maculas clamore indefesso vocans,

Fluminis ut liquidi optata miranda caperent lavacra

150

Et, quique iam essent tincti, adsequerentur paenitentiam.

Corrigebat anfractus linea itineris actus

Ex baptismo et paenitentia pollicens aboleri peccata,

Instruens quoque stratas sublimi indici amplas

Semitasque, quas Christi digne vestigia inhabitent;

155

Supplicia cunctis gehennae virtute monstrans vitare,

"Facite" inquiens "fructum si tandem paenitentiae aptum!"

"En" infit "filius hominis veniet patrisque ministris

Stipatus, celsa index in sede paterna.

Iustos dehinc secernens labe malorum ab haedis

160

Dextra in parte libens collocabit ovantes.

Tunc iam vitae secundae adest reparatio laeta:

Non thalamo sponsa anxia, non tetra gaudia eque.

Sed similes hi beatis Christi iuxta ministros

Fulgebunt gloria magna regni sublimis in aula.

165

Erit quoque iam gloria iustis et poena malignis,

Vtrisque suis pro meritis iustissimae retributiones."

Haec monita Eligius serebat assidue plebibus,

Seque magis operibus exercebat bonis enixius.

Vallatus undique serie digno parebat honore;

170

Decebat namque ut talem Christi haberet antestitem.

Inde nam sacerdotum Leviticus hinc micans ordo:

Medius utrosque Eligius decorabat sacerdos,

Regens inde iuvenes, hinc subrigens senes,

Hos gradiendo movens, moderando et illos trahens.

175

Ipse tamen sic sensim incedebat ut Aaron alter,

Non de veste nitens, sed immo sanctitate refulgens.

Iste satis melior veteri quam legi sacerdos,

Hic quia vera colit, umbra prius quod fuit.

Is omnia legitime solemni cura peregit,

180

Nominis exemplo Christi virtutis imago,

Multoque diversis agmen partibus orbis

Progenitus caeli regnum vocabit sublime.

Idem sic longo ieiunio satiabatur cum luctu,

Vt quis repletus deliciis vel suavibus cibis.

185

Pervigiles isdem noctes ad prima crepuscula iungens

Gressibusque exertis proposito coepto persistens,

Vim factura Olimpo acuens arma nisu

Staminaque psalterii texens cum modolamine,

Angore saeculi gravem sustinebat valde merorem;

190

Eatenus sed pene mortis somnum depellebat segnem,

Vocem creantis revolvens, hos esse beatos, quos vigiles

Dominus, dum venerit, videt secumque in regnum adsumit.

Haec secum crebro revolvens noctes agebat pervigiles,

Ne raperet seque horrida foedus hora fur ignota.

195

Orabat et ideo intente Christum cuncta regentem

"Tua" dicens "monita mea de sorte voluntas".

Cuius nimirum, quae gesserit, si quisquam cuncta percurreret,

Ipsum tam confessorem praedicaret quam martyrem;

Cuius etiam bonum si conscribatur in unum,

200

Verborum nam largitate inmensum aptet volumen.

Attamen ex multis pauca narrabo perplexis;

Corporis explendi dono membrorum postulat ordo.

Hic nempe tales in tempore res laudandas peregit,

Vt quoque suum post obitum miracula clara micarent.

205

Idola namque subruit, templa nefanda destituit:

Merito ob hos talem tulit actus honorem,

Quique tanta pro fide pro magno miroque opere

Dei armatus virtute mira gessit in corpore.

Illo vero sub tempore temptabo fari quod egerit,

210

Pauca pangam de multis utilitatem ob legentis.

Poscenti privato cuidam duo capitis lumina

Ad crucis signum diu clausas reseravit sub fronte fenestras.

Vna carpebat dierum nobiliter comitatu,

Cum turba quoque fortuitu fit ei obvia pauperum.

215

Inpertiri ilico potum iubet pauperum coetu

Ex vinoflasco exiguum quod continebat Falernum.

Actutum dein miraculum ex dei praeferens donum,

Cum ex vini pauxillum potatis non defecit merum.

Simillimumque et illud actus tulit miraculum,

220

Cum in apoteca vel penu exundans aluit baccum.

Nam ex meritis sancti succrescens liquor Falerni,

Vasculum pene vacuum fit in crastino refluum.

Splendeat iam et aliis virtutis gloria factis:

Praeteriensque sed forte partes lustrat Provinciae,

225

Occurrit ei repente quidam nimis truci mente

Vesanique spiritus obsidione captivus.

Imperat mox Eligius mentem linquere huius,

Statimque stupidum linquit pectore daemon.

Inseratur et operi res tam digna memoriae,

230

Vna tantum ex plurimis, quae contulerit clodis.

Quidam aeger horrenda confixus viscera tabae

Decumbebat nam claudus, in pavimento artatus;

Huius manu porrecta purgavit lurida membra,

Confestimque morbus mortem, morbidus accepit salutem;

235

Soliditatem et insuper elemosinam tribuit,

Incolomi iam dehinc celare gaudia iussit.

Adiciatur et illud, quod contigit, miraculum,

Quod reis contulit bonum, erutos mortis periclo.

Praeteriens nam sed claustra forte ergastuli tetra

240

Orante ilico ostia patescunt sancto et vincla.

Est et in rebus minimis magna gloria creantis:

Imperaverit fructifere nuci indicabo quo ordine.

Stabat ecce autem mediis sublimis frondea in arvis

Referta nucibus optimis, quibus inhibetur vescendis.

245

Olli conversus Eligius "arescat in te", inquit "fructus

Nullumque herus subsidium ex te percipiat in aevum".

Post dictum viduata suis arbusta aruit sucis

Et siccis demum medullis permansit mortua ramis.

Haec nec nempe inmerito Eligii comitata sunt verbo,

250

Qui Christi semper commonentis meminerat fidemque tradentis:

"Quaecumque robusto", inquit "fides pectore poscit,

Credentum et digna semper virtute mens obtinebit".

Idem semper condigna Christi secutus praecepta

Pro insignibus gestis meruit praemia digna.

255

Membra sanctorum namque cura sub grandi quaesivit:

Ita nemo supra ac post nec taliter egit.

Fuit salus orfanorum redemptorque captivorum

Consolator debilium, munerator largus egenum,

Pater peregrinorum pius, defensor pauperum providus,

260

Omnibus quippe largus sibique soli restrictus.

Distribuit omnem miseris sui substantiam iuris,

Ieiunis tribuens cibum, sitientibus haustum,

Hospitibus praebens tectum, nudis largiens amictum,

Captivos solvens servitute, aegros refovens in carne.

265

Vbique ibat ob merita, magno vulgatus exemplo,

Fama circuiens tota residens sub sidera saecla.

Docebat singulos castam tandemque agere vitam:

Placebat patriae principis et dogmata universis.

Semperque circumspeciens, divina iussa perficiens,

270

Linguae valde nectareos profundens tramite sensus.

His pro talibus actis quibus fruatur nunc bonis,

Nec valet mens conprehendi nec valeo ego quippe fari;

Quique omnia de Christo, per Christum cuncta locutus,

Fidelis namque ut servus mansit semper sollicitus.

275

Nec dubie quin substantiam in caelo percepit illam,

Quae Christo pie conlata datur sub pauperis forma.

Cum iam venerit ultima rationis dies pro talentis,

Tunc ecce capiet digna Eligius meritis praemia.

Reddet utique tunc credita Christo tractanda pecunia

280

Seque geminasse dona olli concredita monstrat.

Recipietque pius decies millena talenta;

Constitutus perpetua regnat in multis sic gloria.

Aequabitur quoque solidis viro fundamina saxis

Ponentique libratam torrentibus larem inlaesi.

285

Laetabiturque indepta aeternae lucis tentoria,

His similis, mitis quos mansuetudo coronat.

Illum laudat herus, committens potiora muneribus,

Tantae qui rebus commulatae sortis habundat,

Dicens: "Huic detur possessio ampia uberior,

290

Inveni quem duplis commulasse talenta lucris.

Huc veniat athleta, iam olim debita sumat,

Bona quippe patris, quae sunt mundi aequa nitentes.

Namque fame fessum me gratis quondam refecit,

Potu etiam mihi sitim saepe removit.

295

Hospiciumque domus patuit mihi vocato

Et nudus huius vestis blandissima tegmina sumpsi,

Carceris et poenis huius solatia cepi,

Nec famis oppressum dira ditione notavit.

Haec mihi in meis iugiter tribuit membris;

300

Testor, quod fecit, et mihi, in minimis, fecit.

Idcirco promissum non differo reddere fructum,

Concessa ex hoc aeterna manebunt eidem praemia."

Longius sed qui verbis exivimus, nunc ad tramitem redeamus:

Cedamus ad tempus loco, qui immorari pridem.

305

Igitur Eligius virtutum mole ornatus

Proficiebat uberius diebus namque ex diebus

Constantque cuius multa istic quae gessit magnifica,

Quae, nec si ferrea ora essent, expleret aut lingua.

Postque cuncta peracta cum iam rediret ad patriam,

310

Haec verba extrema fundebat poscens in hora:

"Nunc nunc me famulum dominus, nunc plus liberat artis

Corporisque e vinclis finemque inponit laboris".

Sicque trahens animam per gaudium suspiriis mixtam

Subpressae vocis sono ambrosia dicta volutat,

315

Magnificas laudes deoque Christoque rependit.

Orantem simul alitus et vox et calor sic deserit.

Adsistunt mox caelicolae angelici coetus micantes:

Summa animam fastigia advectant poli ovantes.

Sic aurea in regna delata anima laeta,

320

Qua levis aerios non exprimit semita sulcos.

Iter sic sidereum penetravit curru corusco,

Quam bene fulmineo splendens orbita polo.

Transvectus aether amplius oberrans roscidis pedibus

Lustrat passibus agros paradysi amoenos,

325

Opem radians libertatis ubi regia fulvis

Emicat aula tholis, quo dantur praemia dignis;

Vbi principe Christo nobile perpetua caput

Ambiente corona gaudet milis de praemiis.

Ibi possidet regnum, cui tempora non succedunt per aevum,

330

Vbi dies caret fine, nescit quia tempus habere.

Gaudet se ex ludibrio seculi vinclis eruto

Eique ad speciem nivis micant velamina vestis.

Florigera in sede amoeni blandique odoris

Magnam adeptus larem Christi incola sanctis,

335

In loco ab omni felix adversitate remotus,

Qua nempe patet aeterni porta maxime poli,

Non patitur iam aestivus hiemisve inmoderatos,

Sed blanda eius semper quies laetificat mentem.

Non ibi adest morbus, non aegra omnino senectus,

340

Neque mors crudelis nec hydros serpit colonos.

Non scelus infandum nec cupido vesana opum

Neque metus ardens, cedit amore furor.

Abest luctus acerbus et consita pannis egestas,

Erumna omnino procul, nec violenta subripit famis.

345

Non ibi tempestas furit nec vis horrida venti,

Neque gelido terram stringit pruina seta.

Nulla super campos praetendunt vellera nubes,

Nec cadit ex alto iam turbidus aquae umor;

Non ibi sunt aescae nostro concessae in urbe,

350

Quodque istic magnum, illic putatur exiguum.

Procul abest tristitia, certa manet laetitia,

Non iam occurrit postulatio, sed totos tenet laudatio,

Tantus ibi est decor tantusque refluit honor,

Cuncta ut mundi nitentia ducantur ibi pro nihilo.

355

Locum hunc beatorum agmen incolit magnum

Agnum ubique sequentum nusquam lapsurum per evum.

Turba omnis cohabitans munere laeta pio

A Christo eternam vitam muneris indepta dono.

Cum his omnibus vernans Eligius nanctus honore

360

Insigni albigat lumine, regali plenus decore.

Mira luce stipatus Christi in laude fusus

Gaudet pangere sacri modolamina cantus

Inter angelica agmina indefessa dicentia

"Sanctus trina persona" voce magna continua.

365

O quam ille beatus tanta brevi adeptus

Micavit, ita qui in arvis nostro sub tempore fulgens.

Namque adpraehendit suis caelorum regna rapinis,

Iam fores adiit supremas, Olimpi receptus valvas.

Et quia implevit secundum suum apostolum cursum,

370

Ideo pro brevi labore est nactus corona iustitiae.

De cuius felici quidem omnimodis consummatione

Sancti quique laetantur summi et nuntii gloriantur,

Exultat etiam mundus, gratulatur dominus Christus,

Concelebrant quoque grates caelicolae festalia agentes.

375

Amictus idem splendifica refulget nanctus stola,

Metit iam fructum, bona mundo quae contulit semina,

Paradisi delitiis florentis inter adsistens

Redolentes aromatum silvas aeternae frondium.

Inter candentia lilia rubentesque et rosas

380

Roscidis incedens plantis blandiente sibilo aeris,

Inter ea nempe agmina, quae pulchrae vestibus albent,

Vbi candent rutilis lilia mixta rosis,

Corpus undique decens velamine fulget candens,

Ambrosios namque libat nectareosque odores.

385

Inter varios nemorum gratissimosque nitores

Delectatur et insuper ex visione creantis.

Eius et pompa verticem non ut saeculi simile,

Sed vernans ambit corona paradisi inmarcida.

Non mirtum decore, non laurum frondet ut viride,

390

Sed inmarciscibilis serta faustum tegit cesariem.

Vndique eum cingit honor, comitatur par decor,

Munus largum suorum adeptus ovat laborum.

Sicque gratissime bonis Lesiae fruens deliciis

Percepti tenet iam muneris, verbis quod credidit divinis.

395

Latex trine paradisi eiusdem viscera rigat,

Illinc spiritus lenior conclusum ortulum perflat.

Ibi candida turba purporeis togis compta

Profundit nimium claro fulgentia corpora visu,

Sacrati quibus est capitis praetiosa corona liliis

400

Omnium pleni odorum purpuraque violarum.

Ingemit ibi colonum serpens habitare reductum,

Invidus quemque dudum gustando eiecerat vetitum.

O felicia tecta, o nempe domus beata,

Quibus cum iustis inclitus felix vernat Eligius!

405

O quam rerum beata haec communicatio celsa:

Pro brevi mundi aerumna adeptus premia aeterna!

Flevit quondam in mundo, ut nunc exultet in caelo,

Sitivit et esuriit, ut nunc bonis reflueret,

Vestitus setis asperrimum caprearumque cilicium,

410

Vt nunc amictus albifica veste decantet verba:

"Saccum meum conscidisti meque laetitia induisti,

Gloria mea ut canam tibi, in aeternum ne conpungar."

Pro mundi ergo adversis fructus bonis inmensis,

Oculus quae nec vidit auditu nec auris percepit;

415

Illa videlicet bona, ab aevo quae sunt praeparata,

Quae disposuit omnibus se deus diligentibus.

Concelebrent ergo cuncti laudes gratesque frequentent

Astrorumque et terrae hominumque parenti.

Dives nunc municipius nomen nanctus Noviomus,

420

Quaeque cuius ob merita celsa fulget ad imo.

Inde iteris aetheriae sidera cuncta transcendit

Auras flammis sulcantem summo quoque cum lumine.

Gaudet iam in perpetuum repertum in caelo thesaurum,

Vbi numquam nocturnum iam pavitabit incursum,

425

Vbi nec tinea sulcat erugo mordax nec vorat

Necne male defossum famulatur furibus aurum.

Amoena illic in loca deget sancta eiusdem anima

Placidumque et iocundum corpus fruitur somnum.

Meritis semper viget numquam dormit in aevum;

430

Auxilio succurrit pio se petentibus voto.

Nam quae fiunt ad tumbam, quis nunc enumeret mirabilia,

Quae ibi iugiter misericordis Christi operatur clementia?

Confluunt ubi quotidie languidorum catervae,

Favente ilico praesule adipiscunt salutem.

435

Sani remeant propere, salutem mirantes celerem,

Cursitant inde ovantque, confessorem ubique praedicant.

Quos ergo tibi prae tantis dignos demus honores,

Beatissime, bonis Christi referte donis?

Optimum duco laetus procerum ad me decus,

440

Vt referam tibi dona tuasque laudes viribus canam.

Dignum opinor affectu sincero pangere affatu

Laudesque tuas perpetuo sacrare et psallere cantu.

Pectoris atque mei succendis igne caminum,

Obsequor quoque voto, tuus quod me adigit amor.

445

Auxilium imploro tuum, te custodem deposco,

Cuius laudem per saecla mitto cuncta canendam.

Te nam pio affectu veneramur, amamus

Meque viribus cunctus plaudentem reboat coetus.

Tu advocate digne sacer, Galliae inclite,

450

Cuius plebis solatia videns gaudet miracula.

Mitis tu et humanus, sola summi gratia plenus

Vt Helyseus ditatus, si fas est, geminum munus

Farinamque scilicet nanctus munere triplo,

Mens cuius stabilis, sapientia comis et consiliatrix.

455

Prudentia nempe sagax, alacer et fortis animo,

Deo subditus soli, summo supplex tonanti.

Te nam ditavit honore alto quem Christus amasti

Throno tonans sublimi, summi filius dei,

Cui flectitur soli omne genu priscorum,

460

Praesentium et futurorum nempe nunc et in aevum:

Qui est testis et arbiter, cuncta occulta qui perspicit,

Humana mens quaeque concipit; hunc nemo iudicem fallit.

Ille omnium caput idemque summi patris verbum,

Lux aeterna, formator deus rerum et auctor.

465

Cuius nempe stelliferum fecit sapientia polum,

Fundavit et terras, vestivit floribus agros,

Formavit hominem, solum ratione replevit

Vivificans siccum sacro spiramine lutum.

Ille te nam ditavit quo frueris honore celso,

470

Ad regnum quoque vocavit paradysi iocundum.

En micant regis castra, reboat vox herilis,

Porta patet beata, suscipiens te athletam.

Ianua te aeterna recipit, que ianua Christus,

Aureaque perpetuae te manent praemia vitae.

475

Te iam Christi dulcia laetum reficiunt ubera,

Exuperantia favos atque omnia mella.

Quas tibi persolvet tanto pro munere grates

Humana, Christe, fragilitas, nisi referat laudes?

Laudamus ergo te supplices aeterna in cantica dictis,

480

Oramus genibus flexis, palmis Olimpo erectis.

Murmur erigit vocum, iocunda carmina vulgum

Oculos purasve palmas praeferentem in caelum.

Augetur nimirum maximus psallenda ad cantica coetus,

Honorans hymnis continuis te deum, vocibus altis.

485

Praesta ergo optata simul nobis praesidia

Orante, deus, antestite Eligioque pro plebe.

Per Christum quippe genitum, summe pater, tuum,

In quo visibilis celsa stat tibique gloria,

Quique noster dominus quique tuus unicus

490

Spirat de patrio corde paraclitum,

Per quem splendor, honor, laus, sapientia,

Maiestas, bonitas et pietas tua

Regnum continuat aevis, nomine triplici texens

Omnibus perpetuis altis saecula saeclis.

495

Satisfecisse me reor succincto carmine plectro;

Plura nam referre gravor, necesse quoque nec opinor.

Haec pauca exametris reciprocare studui versiculis,

Adludentibus digitis tanti amore antestitis.