vitae sanctorum vita Theodulphi

Testo base di riferimento: H. Walther, 1931


Innocue menti deus offert vim documenti,

Qui facit insontes doctrine scandere montes.

Scribam, quid dederit; sua mens mea dogmata querit.

Illo lustretur, illius fonte rigetur.

5

En Theoderici, celorum regis amici,

Proposui vitam fari meritis redimitam.

Alemandorum curthe fuit orta suorum;

Clara propago nimis opibus fulgebat opimis.

Ad baratrum puerum non traxit gloria rerum,

10

Omnia calcavit, puer ocia sub pede stravit.

Ceu rosa florescit, que florem perdere nescit,

Christo fundatus virtutibus irradiatus

Enituit mundo, quem vicit fine secundo.

Magno doctore Christi flammatur amore

15

Pervigili cura bona doctus amare futura,

Presule Remigio; sursum consurgit ab imo,

Normam doctoris sequitur puer omnibus horis.

Mundi figmentum transire videns quasi ventum,

Hunc aspernatur, pia mens ab eo revocatur

20

Et velut errorem timet huius tangere florem.

Mente tenet stabili nisu servire virili

Rerum factori firmatus spe meliori.

Istius insigne nunc pandam carmine digne.

Cum puer hic oritur, fons perspicuus reperitur,

25

Miri candoris fons extitit atque saporis,

Quo lotis pannis pueri splendet tamen amnis.

Illius ruris cunctis fuit unda salubris;

Manat adhuc equidem fons hic preclarus ibidem.

A puero Christi virtus non defuit isti.

30

Etatis tenere flos non cadit ex muliere

Corpore virgo nitens, quod haberi mente renitens

Florescit castus, zabuli quem non gravat astus.

Nil agit incestum, fugit omne, quod est inhonestum,

Nil sequitur vile, nil fluxum, nil puerile.

35

Moribus intentum sacris hunc cura parentum

Alligat uxori; sic invidet hostis honori

Virginitatis; ei sperat diadema trophei

Taliter auferre, victum prosternere terre.

Tristis et invitus compellitur esse maritus.

40

Sponsa viri sancti se iungi credit amanti

Carnis naturam, carnis vermes parituram.

Sed famulus domini sponsam vocat ore senili:

"Audi, cara comes, fit carni mors tetra fomes,

Ob corruptelam iustam non sperne querelam,

45

Compede carnali noli mecum copulari!

Rerum namque sator est virginitatis amator;

Hunc sequor, hunc novi, me vita celibe vovi

Christo servire, quo celica spero subire.

Si sponsus talis delectat spiritualis.

50

Consilio leto tu semper virgo maneto!

Hic tibi sidereis donabit inesse choreis."

Coniunx astuta non est ad talia muta,

Respondet tristis sponso sermonibus istis:

"Heu, cur te duxi, infelix! cur tibi nupsi,

55

Qui spernis nuptam iusto tibi federe iunctam?

Deliras vere, qui despicis ex muliere

Natorum fieri genitor sponsusque videri.

Spernor cur a te, generosa nobilitate,

Que tibi lege pari possum satis assimilari?"

60

Hec Theodericus ait, integritatis amicus:

"Vtere mortali, que non vis spirituali

Sponso coniungi nec celi lumine fungi!"

Abscessit iuvenis, domini constrictus habenis;

Mox Remis properat, quoniam sacris ibi sperat

65

Susanne monitis, prece consiliisque cupitis

A merore gravi relevari famine suavi.

Prudens matrona, celesti digna corona,

Virgineum cetum rexit pietate quietum,

Virginibus sacris hec virgo ministrat alacris,

70

Virtutis magne vulgatur fama Susanne;

Exemplis miris Susanna micat velut Yris.

Huic, quicquid fecit, Christi servus patefecit,

Plurima conquestus, quibus estuat, edidit estus;

Inquit: "Ob uxorem cordis confundo decorem;

75

Integritas mentis meritum capit omnipotentis,

Perdere compellor decus hoc, a quo male vellor;

Muneribus latis est gratia virginitatis

Ante deum celebris semper manet absque tenebris."

Talia dum memorat, virgo cum virgine plorat,

80

Solatur mater virgo sanctum sapienter,

Quem bene consultum, valido munimine fultum,

Remigii sanctis dimisit eum documentis.

Noverat antistes animos sustollere tristes,

Inquit: "Nate, vaca celestibus et cito placa

85

Sponsam sermone, post mundi gaudia pone!

Es lucraturus, es celi regna daturus

Vxori!" Propere sponsam petit ille docere.

Vt Theoderici suscepit verba pudici,

Mutata mente lacrimatur sponsa repente,

90

Christi sacra sita promisit celibe vita

Semper servare, viciis animum revocare

Et sponsi more pro virginitatis amore

Spondens obscenum veneris non tangere cenum.

Coniunx carnalis fit femina spiritualis;

95

Primum tota caro modo fulget lumine claro,

Nil carnale gerit nec terre lubrica querit,

Amplecti rite cupiens sponsalia vite.

Gaudet eo multum sanctus, dum sumere cultum

Vxorem cernit divinum, que mala spernit.

100

Remensi quippe mons haud procul extat ab urbe,

Qui licet incultus, decor huic tamen arbore multus,

Silvula pulcra satis, vernantibus undique pratis.

Vena fluit fontis ditissima culmine montis;

Or appellatur, quasi mons, in quo tumulatur

105

Aaron vir tantus in lege per omnia sanctus.

Sanctorum cetum disponit habere quietum

Remigius montem, nullo discrimine sontem;

Est aptus monachis sectantibus agmina pacis

Hic locus illustris, pecudum vacuos, quia lustris.

110

Huc Theodericus cum virgine virgo pudicus

Accelerat lete sic presule precipiente.

....................................