passiones sanctorum passio Iustini

Testo base di riferimento: K. Strecker, 1914


1

Quando Christus deus noster natus est ex virgine,

Edictum imperiale per mundum insonuit,

Quatinus totius orbis fieret descriptio:

2

Nimirum quia in carne tunc ille apparuit,

Qui in caelo universos electos ascriberet,

Quos sacrae commendavisset fidei professio.

3

Quam qui digne observarint cum bonis operibus,

Quae sunt velut quidam census domino amabiles,

Civitatis describuntur caelestis municipes.

4

Quos census uterque sexus, omnis aetas exhibet,

Vt testatur plurimorum martyrum exercitus,

Non solum constans ex viris, verum et ex feminis.

5

Nec aevo tantum maturi subibant martyrium,

Sed et multos propter Christum et fidem catholicam

Legimus fuisse passos in aetate tenera.

6

Ex quibus sanctus Iustinus, novennis puerulus,

Qualiter per passionem migrarit ad dominum,

Sequens textus demonstrabit scire cupientibus.

7

Dum crudelis Diocletianus Romani imperii

Simul cum Maximiano teneret monarchiam,

Talis est in Christianos mota persecutio,

8

Vt darentur ad poenarum universa genera,

Vbicunque apprehendi aliquem contingeret,

Quem huius professionis obligaret titulus.

9

Et ne quisquam potuisset contutari latebris,

Vbique componebantur hoc modo insidiae,

Quae euntes compulissent in ius idolatriae.

10

Non illis emendi quicquam aut vendendi copia,

Nec ipsam haurire aquam dabatur licentia,

Antequam turificarent detestandis idolis.

11

Ea tempestate fuit praefectus in Gallia

Perfidus, ferox, inmitis, Christi nomen odiens

Et in Christianos furens, Rictiovarus nomine.

12

Quem cum supra nominati principes dirigerent,

Vt sanctos persequeretur positos in Gallia,

Cupidus caedis sanctorum protinus efficitur.

13

Et ingressus civitatem, Basileam nomine,

Qua suos cursus in Rhenum infert Ara fluvius,

Multos ibi Christianos dimergi praeceperat.

14

Sic per loca universa edictum dat impium,

Vt nullus Christianorum sineretur vivere,

Quibus vitam statuebat per tormenta adimi.

15

Erat ea tempestate in Autissiodoro

Quidam vir bonus et iustus, Matheus vocabulo,

Illique Iustinianus et Iustinus filii.

16

Sed Iustinianus ortu carnali praecesserat,

Iustinus vero aetate morum anteierat,

Per vitam inmaculatam senectutem induens.

17

Qui in brevi consummatus longa explet tempora,

Meritorum eius laude manente in secula,

Quia placuisse deo eius constat animam.

18

Hic antequam nasceretur, frater eius senior,

Iam dictus Iustinianus, capitur ab hostibus

Atque a domo paterna longius abducitur.

19

Beatus vero Iustinus mox a pueritia

Rebus animum divinis incessanter dederat,

Profectum cotidianum dante dei gratia.

20

Qui cum polleret virtutum donis spiritalium,

Inter caetera hoc primum illi deus contulit,

Vt haberet futurorum saepe praescientiam.

21

Tum per revelationem a deo instruitur

De fraterna servitute et de eius domino,

Qui appellabatur Lupus, Ambianis habitans.

22

Cum hoc illi revelatum fuisset a domino,

Patri suo hoc narrare confestim studuerat,

Ad redemptionem fratris hortans iter arripi.

23

Ad quod illi pater eius taliter responderat:

"O", inquit, "fili, ignoro, qua sit eo transitus,

Et propter hoc quid agamus me nescire fateor.

24

Tunc sanctus puer Iustinus animo accenditur

Atque omnem peragrabat mox Autissiodorum,

Sicubi reperiretur dux eis itineris.

25

Sed cum non inveniretur, qui quaesitus fuerat,

Reversus puer beatus hoc patri annuntiat,

Dicens tamen non cessandum esse ab itinere.

26

"Nos", inquit, "pergamus, pater, Christo nobis comite,

Qui non sinet nos fraudari nostro desiderio,

Quod de redimendo fratre habemus in animo.

27

Sed et transeundae nobis Christo viae praeduce

Nihil nobis adversatur, nil erit contrarium,

Quin illaesi ambulemus, redeamus sospites."

28

Ad hos filii affatus ista pater reddidit:

"Possem", ait, "ego forsan, o fili dulcissime,

Sustinere iter tantum, qui sum fretus viribus;

29

Tibi autem, cum sis puer, ut non possis, timeo;

Ne forte teneritudo laesa tui corporis

Fatigatum te, quod absit, faciat deficere.

30

Respondens sanctus Iustinus patri suo retulit:

"Famulus", ait, "sum Christi, in quo me confidere

Et me illi commendare semper, pater, noveris.

31

Eamus ergo in eius adorando nomine,

Illi totum committentes effectum itineris,

Et quod illi inde placet, sit nobis amabile."

32

Adquievit pater istis hortamentis filii,

Assumptisque ad hoc iter sibi necessariis

Proficisci mox coeperunt de Autissiodoro

33

Et cum dies declinare coepisset ad vesperam,

In Milidonensi castro recepti hospitio

Quieverunt sub eiusdem ibi noctis spatio.

34

Quibus ad portam castelli pauper quidam obviat,

Qui et claudicabat gressu et visu caruerat,

Quem atra vexabat fames, pariter et nuditas:

35

Cui ut innotescebat Iustini praesentia,

Mendicabat, ut donaret illi elemosinam,

Quo paene extortam fame recrearet animam.

36

Tunc beatus puer suo genitori suggerit

Alimentum fore dandum eidem famelico,

Obtentoque a patre victu emendat esuriem.

37

Ipse vero sua sese tunica expolians

Nuditatem eius simul operire studuit,

Geminum praebens egenti taliter auxilium.

38

Tunc adversus illum pater motus aliquatenus

Increpare coepit eum, quare ita fecerit,

Eiusque tam pium factum vocabat dispendium.

39

"Non", inquit sanctus Iustinus, "hoc voce dispendium,

Propter quod beatitudo nobis repromittitur

Spiritu sancto dicente per David psalmographum:

40

Felix, qui super egenum intendit et pauperem,

Quoniam in die mala deus eum liberat,

Sed nec ab auditu malo timere compellitur.

41

Mala reprobis est dies in die iudicii,

Cum ad aeternum dampnantura deo interitum,

Arsuri igne aeterno una cum diabolo.

42

A malo timent auditu, quibus in iudicio

Vox a tribunali Christi sonat terribiliter:

Ite a me maledicti in ignem perpetuum.

43

In hac autem die mala, qua dampnantur impii,

Liberari promeretur, qui dat elemosinam,

Vt non eum ille malus auditus perterreat,

44

Sed magis dicatur ei ore Christi iudicis,

Vt accedat regno dei propter elemosinas,

Fratribus quas ipse Christi inpendebat minimis.

45

Vides", inquit, "pater, quanto bono conpensabimus,

Dum ex his, quae nos habemus, subvenimus inopi,

Et idcirco, quod mendico datum est, non querere."

46

Igitur in Milidone noctu requieverant;

Facto mane iter suum protinus accelerant,

Et Christo eos ducente venerunt Parisium;

47

Vbi a quodam excepti nomine Hippolyto

Ipsi omnem prodiderunt causam, pro qua venerant,

Scilicet quia captivum fratrem suum quaererent.

48

Proinde satis humanus fit eis Hippolytus,

Et cum eos refecisset, in pace dimiserat,

Vt coeptum iter egissent cum dei auxilio.

49

Tunc illi profecti flumen attingebant Iseram,

Et dum transire per illud ipsos oportuerit,

Non inveniebant illic aliquam naviculam.

50

Quod cum moleste tulisset pater sancti pueri,

Ipse beatus Iustinus demonstratum coelitus

Conturbato genitori protulit praesagium.

51

"Quamvis", ait, "nunc in promptu non adsit navigium,

Non est tamen anxiandum nobis de itinere,

Quia mihi est a Christo ostensum solatium.

52

Quidam enim homo nobis cum navi appropiat,

Cuius nobis impendetur incunctanter commodum,

Vt transire valeamus hunc praesentem fluvium."

53

Cum adhuc puer parenti loqueretur talia,

Ecce quidam nauta venit cum sua navicula,

Sicut sanctus praedicebat in praesago spiritu.

54

Tunc accedentes ad illum, qui cum navi venerat,

Se petebant adiuvari, ut transirent fluvium,

Navigationis iustum offerentes pretium.

55

Nauta igitur petita satis prompte annuit,

Ipsis vero naulum dare debitum volentibus

Non accepit ille quicquam, gratis praestans commodum.

56

Illi autem properantes Ambianis veniunt

Inquiruntque domum Lupi, fratris sui domini.

Qua mox inventa ad illum preces ferunt supplices.

57

Quem prior sanctus Iustinus his affatur vocibus:

"Venimus ad tuam", aiens, "o Lupe, clementiam,

Vt captivum fratrem nostrum reddas nobis liberum.

58

Compertum est enim nobis ipsum sub te degere,

Et ad illum redimendum nostram substantiolam

Apportavimus donandam nunc pro tua gratia."

59

Tunc Lupus, qui essent illi, coeperat inquirere

Didicitque, quod fuissent non ficti Christicolae,

Et quod habitantes essent in Autissiodoro.

60

"Frater autem", aiunt, "noster, propter quem huc venimus,

Et quem a captivitate conamur redimere"

Vocatur Iustinianus tuusque est domesticus."

61

"Ego" inquit Lupus, "vobis praebebo hospitium

Et quos habeo ostendam omnes meos pueros,

Et si frater vester hic est, redimatur pretio.

62

Igitur cum domum Lupi introissent vespere,

Demonstravit eis suos duodecim pueros,

Inter quos non est inventus ille, quem quaesierant.

63

Beatus vero Iustinus oculos circumferens

Vidit quendam extra ipsos assistentem puerum,

Cuius manibus accensa ferebatur lampada.

64

Hic erat frater Iustini gloriosi pueri;

Captus tamen ante eius natalis exordium

Nunquam ante tempus illud ei visus fuerat.

65

Beatus vero Iustinus plenus sancto spiritu

Nullo homine docente hactenus incognitum

Eundem germanum suum agnovit continuo.

66

Enimvero mens sanctorum, dum adhaeret domino,

De internis et occultis ab eo instruitur,

Res ignotas edocetur spiritu prophetico.

67

Ostendit hoc liber acta narrans apostolica,

Vbi legitur frequenter "dixit sanctus spiritus"

Sive Petro sive Paulo seu cuique discipulo.

68

Hoc modo sanctus Iustinus fratrem dum agnosceret,

Lupo, qui eum tenebat, confestim hoc prodidit

"Meus", inquiens, "est frater, qui fert manu lampadam.

69

Pro hoc redimendo ad te pater meus venerat,

Tu nobis ut promisisti hinc esto benivolus,

Vt germano comitati repetamus propria."

70

His auditis frater eius redditur attonitus,

Quod ab eo nunquam visus taliter sit cognitus;

Qui adfuerant, mirantur super re insolita.

71

Gratulabantur fideles, gaudentes in domino,

Atque pro tanta virtute deo agunt gratias

Et cum laude Christi nomen frequenter ingeminant.

72

Erant ibi in eodem constituti tempore

Homines Rictiovari, supradicti iudicis:

Qui ut eos Christianos esse recognoverant,

73

Conciti adnuntiarunt illud suo domino,

Si quid forte voluisset de ipsis praecipere

Iuxta leges promulgatas adversus Christicolas.

74

Tunc misit confestim iudex, qui eos adducerent.

Quos, si noluissent sequi, iussit claudi carcere,

Donec opportune possent praesentari sibimet.

75

Interim Lupus, qui illos suscepit hospitio,

Sub ipsis nocturnis horis eos excitaverat

Et abire hortabatur inde ante diluculum.

76

"Adfuerunt sero", inquit, "hic praefecti homines,

Qui ut esse Christianos vos primum compererant,

Nuntiare hoc praefecto festini abierant.

77

Fratrem ergo, quem quaesistis, vobiscum adducite,

Redemptionis a vobis pretium non exigam,

Tantum fugitote istinc a persecutoribus."

78

Illis sicut hortabatur profectis velociter

Supervenerunt ab ipso destinati iudice,

Qui, si invertire possent, ipsos conprehenderent.

79

Et cum non invenirentur, qui quaesiti fuerant,

Regressi sunt ad praefectum, quos illuc direxerat,

Narrantes quod iam digressi ab hac domo fuerint.

80

Tunc praefectus iubet, cito equites ut quatuor

Insequi eos studerent cursu velocissimo

Atque ad suum tribunal mox eos adducerent.

81

Si reniterentur quicquam, iussit eos perimi.

Igitur arreptis equis insequuntur propere,

Quo sanctus puer Iustinus cum suis tetenderat.

82

Locus habetur antiquus Lupera cognomine,

Ad quem cum appropinquarent, non longe abfuerant

Ipsis a praefecto missi crudeles carnifices.

83

Tunc Iustinianus sanctum Iustinum alloquitur:

"Opportunitatem", ait, "istic cernis affore,

Qua aqua possit hauriri et nos cibo refici.

84

Si placet, consideamus parum panis frangere

Atque aquae haustu sitis ardorem extinguere,

Sicque postea valemus proficisci melius."

85

Cui beatus Iustinus iam futura praesciens:

"Si gustare", inquit, "istic aliquid disponitis,

Erit vobis hoc omnino faciendum citius.

86

Ecce enim appropinquant huc legati iudicis,

Qui nos, si valebunt, debent iudici adducere

Et ad poenas subeundas eidem contradere.

87

Vos ergo precor, si vultis, festinate, refici,

Ego astans speculabor, aliquis si venerit,

Qui insidietur nobis ex mandato iudicis.

88

Et si quisquam ad hoc nobis forte supervenerit,

Ego colloquar cum illo: at vos ingredimini

Et in praesentis speluncae antro vos abscondite."

89

Ista prophetali more puer sanctus loquitur,

Cum ecce mox adimplentur ipsius eloquia,

Quae praedixit de transmissis sibi carnificibus.

90

Etenim inter loquendum apparebant quatuor,

Quos transmiserat praefectus eos comprehendere,

Vel, si hoc non potuissent, tunc eos occiderent.

91

Quibus visis se in antrum ceteri abripiunt,

Beatus vero Iustinus consistit intrepidus,

Ad martyrii a Christo destinatus gloriam.

92

Ad quem ministeriales accedentes iudicis

Sciscitantur, quis fuisset, quae eius professio,

Quive vel ubi fuissent, quos habebat socios.

93

Quibus ille referebat omnia per ordinem,

"Ego", inquiens, "Iustinus appellatus nomine,

Christianum me haberi exultans profiteor.

94

At quia persecutores huius estis nominis,

Ob hoc prodere non possum meos vobis compares,

Ne propter me subigantur ad poenarum genera."

95

"Nisi", aiunt, "illos nobis citius prodideris,

Nostro scias iugulandum te iam fore gladio,

Tam quod abnuis haec nobis, quam quod es Christicola."

96

Respondens sanctus Iustinus dixit carnificibus:

"Repromittit quidem sanctum nobis evangelium,

Vt, qui propter Christum suam animam perdiderit,

97

In vitam aeternam vere eandem custodiat,

Et idcirco poenas peti pro illo non timeo,

Dilectu eius malens mori quam offensa vivere.

98

Quod vero iubetis a me prodi meos compares,

Nihilominus hoc sanctum vetat evangelium,

Ipso domino monstrante, quod hoc nollet fieri.

99

Nam quando in passione, quam pro nobis pertulit,

Suos ipse est exactus prodere discipulos,

Minime eorum delator voluit existere,

100

Sed cum comprehenderetur a persecutoribus,

Praecepit, ut sinerentur abire discipuli,

Ne quemquam, ut iam praedixit, ex eisdem perderet.

101

Nunc itaque noveritis neutrum me facere,

Vt vel Christi nomen sanctum metu mortis abnegem

Sociosve meos prodam contra evangelium."

102

Adversum haec documenta irascuntur nuntii

Mutuoque adhortatu necem sancto praeparant,

Quos vel parum expectare vetat iracundia.

103

Itaque evaginato demum unus gladio

Amputavit caput eius ceteris hortantibus.

Sic cum gloria et laude martyr caelos subiit

104

Duplici proprietate duplex habens bravium,

Quod et in confessione Christi perduraverit

Et usque ad mortem suos proximos dilexerit,

105

In ipso praeceptis Christi delectatus dulcibus,

Quod nos iussit ante illos nihil fore timidos,

Qui occidunt corpus istud textum venis languidis;

106

In hoc a sancto Iohanne suasus apostolo,

Qui sicut Christus pro nobis animam posuerat,

Sic dicit et nos debere facere pro fratribus.

107

Proinde ad declarandum, quantae esset gloriae

Idem venerandus martyr occisus pro domino,

Gloriosum demonstratur protinus miraculum.

108

Amputato enim eius sacrosancto capite

Corpus truncum hoc in suis manibus accipiens

Ante suimet lictores steterat inmobile.

109

Cuius mox obstupefacti terrore prodigii

Fugiunt persecutores non ausi subsistere,

Cum sanctum viderent tantum facere miraculum.

110

Parentes vero ipsius egressi de latebris

Vident sanctum corpus eius consistens inmobile,

Miratique, quod abscisum caput ferret manibus,

111

Varia in mente versant de eius martyrio,

Dum talis eis gaudere censuisset gloria

Et rursum flere de illo natura suggereret.

112

Maxime tamen de illo fiunt inde anxii,

Qua sepeliendum esset sacratum corpusculum,

Mutuaque inde sibi conferunt colloquia.

113

Quae cum agerent diversa motione animi,

Caput beati Iustini, quod gestabat manibus,

Mirum dictu, coepit illos absolute alloqui

114

Et docens de sepultura sui eos corporis:

"Euntes", inquit, "ad locum, qui Lupera dicitur,

Atque meum sepelite ibidem corpusculum.

115

Matri vero meae caput hoc meum advehite,

Vt naturalem affectum in illud exhibeat

Et amoris mei secum istud pignus habeat.

116

Ipsa vero si tenetur mei desiderio,

Studeat in paradiso me locatum subsequi,

Vbi animae sanctorum quiescunt feliciter."

117

Tunc illi, ut sanctus martyr Iustinus praeceperat,

Condientes corpus eius ibi sepelierant,

Vbi ipse locum ad hoc signavit ex nomine.

118

Caput vero eius matri ipsius attulerant,

Quod illa gaudens suscepit deo agens gratias,

Quia innocentem eius animam asciverit,

119

"Tibi", dicens, "Christe, honor, laus et iubilatio,

Quia dignatus es istum puerum assumere

Et associare tuis beatis martyribus.

120

At tu, beate Iustine, fili mi dulcissime,

Qui Christi regnum intrasti cum palma victoriae,

Ibi mei memor esto in tuis suffragiis."

121

Haec ipsius genitrice orante cum lacrimis,

Mox resplenduit lux ingens super habitaculum,

In quo sanctum caput eius habebatur positum.

122

Haec autem lux circumquaque cuncta illustraverat,

Ita ut admirarentur, qui in urbe aderant:

Erat autem nox, cum istud fieret miraculum.

123

In illis diebus sedem in Autissiodoro

Rexerat episcopalem Amator, vir domini,

Quem divinorum ornabant munera karismatum.

124

Hic dum caelitus emissum splendorem conspiceret,

Ire ad domum Mathei iussit tres presbyteros,

Qui de ipso studiose portento inquirerent.

125

Quibus omnia Matheus retulit per ordinem,

Vt se de sancto Iustino res gesta habuerat

Vel de passione eius vel sepulto corpore.

126

Subiungit et de allato matri eius capite

Qualiterque lux de coelo hora noctis tertia

Domum ipsam, in qua erat, omnem illustraverit.

127

Haec presbyteri ad suum referunt pontificem,

Qui adesse omnem clerum protinus praeceperat;

Gratias omnipotenti agunt pro miraculo.

128

Denique clarificatur hoc factum per populum;

Concurrunt omnes gaudentes, martyrem glorificant,

Immo dominum, qui illum sic mirificaverat.

129

Interim iubente sancto Amatore praesule

Caput sanctum collocatum condigne in feretro

Cum honore atque ymnis fertur ad ecclesiam.

130

Et in loco, quem paravit sibimet episcopus,

Ibi illud veneranter recondi providerat,

Vbi plura martyr sanctus praestat beneficia.

131

Nam ad comprobandam eius cum deo potentiam

Sacro capiti dum dignas celebrant exequias,

Puella, quae caeca venit, clare videns rediit.

132

Quae cum esset in aetate habens annos sedecim,

Inter martyri delatum veniens obsequium

"Adiuva", inquit, "beate martyr Christi, adiuva,

133

Vt visum diu negatum tuo patrocinio

Domino Christo praestante adipisci merear,

Quo laudetur nomen eius in tuo martyrio.

134

Dixit atque coram omni populo continuo

Restituto, ut petebat, oculorum lumine

In glorificatione martyris tripudiat.

135

Iterum plebs omnis gaudens gratias congeminat,

Laudem dicens salvatori Iesu Christo domino,

Cui honor et potestas per aeterna secula.