Praesul amande, Leo, hic valeas per saecula multa,
Post haec det tibimet regna beata deus.
Inter mundanas furias gladiosque minaces,
Quis Romana tremit concutiturque quies,
5
Musica forte silet maestis contraria semper:
Frigida sic calidis dissociata manent.
Nunc cum tristis hiemps abiit diraeque procellae,
Iam resonent lyrici dulcisonique pedes.
Sat grata est requies post duros saepe labores;
10
Quam sit amanda salus, febris amara docet.
David, eximius regum per saecla canendus,
Proelia multiplici praecinit acta modo.
Haec mentem movere meum nunc tangere plectrum,
Vt spiret dulcem fistula rauca sonum.
15
Contemnenda foret, caneret ni grandia, certe;
Aurum sed fulvam capsa nigella tegit.
Per se nam stridet, Petri sed nomine gaudet:
Missus mittentis saepe in honore nitet.
Nec ridenda canit tanquam sine teste laborans,
20
Discipulusque Petri haec Egesippus ait.
Hic voluit sanctus valuit nec fingere falsa;
Ex vero vera haec fonte fluenta bibi,
Quae metro voluit nostra inmutare Camena,
Vt sudet Petro pinnula nostra sacro.
25
Haec vestrum spectant examen qualiacumque,
Quae digesta patent, papa beate Leo.
Littera nam rutilet quamquam splendente metallo,
Ni vobis placeat, nobilis esse nequit.
Claviger aeternae paradisi et ianitor aulae,
30
Cedere cui iussu claustra tremenda solent,
Postquam clave crucis reserata est ianua caeli
Friguit atque unda sanguinis ardor atrox,
Mox semet Petrum petrae cognomine dignum
Comprobat et fortem fortia gesta canunt.
35
Iudaeam gentem nam semper sorte duellem
Suscipit et pastor pascere certat oves.
Immemor illa tamen haud mentis semper avitae
Perfidiae solitum novit inire modum:
Reiecit sanctos propriaque ex sede fugavit
40
Expulit et vitam morte manente sibi.
Finitimae ergo fides genti dum traditur alma
Samariae et Petri spiritus ore datur,
Seminibus castis se toxica saeva subornant:
Falluntur, fallunt non tamen illa Petrum.
45
Pestis enim fallax, nudo cognomine Symon,
Daemonicis plenus artibus atque malis,
Dum divina cupit post vendere dona salutis,
Cum sociis meruit voce perire Petri.
Hinc postquam in Petro virtutem sensit herilem,
50
Implevit socium vis inimica suum.
Vrbs antiqua sedet declivi in parte locata,
Qua Phoebi lampas tingere novit equos:
Romam hanc dicunt olim et dixere priores;
Alluit hanc Tibris Albula nomen habens.
55
Hanc deus omnipotens, mundani conditor orbis,
Praeposuit cunctis urbibus atque locis,
Vt doctrina fluens mundum percurrere posset,
Dum manibus regitur unius imperii.
Praestruere hunc cupiens callem tunc fraudis amator
60
Symonem huc misit urbis obesse bono.
Qui magus populum dum ludens versat inertem
Et vanis vanum perdit, uterque perit.
Daemonis ista manet semper sub corde voluntas,
Vt perdat homines, qua valet arte mali.
65
Supposuit Christus dira sub peste ruenti
Ecclesiae propriae signiferum ipse suum,
Missile qui verbi librans et spicula torquens
Pectus in adversum figere macte queat.
Ausoniae Nero regnabat populoque Quiritum,
70
Parte sub occidua ius dare suetus erat.
Esperiam hanc veteri referunt cognomine dictam,
Italiam vocitant, qui modo rura tenent.
Heu, regit hic alios, legum qui vincula rumpit,
Abdicat et, quicquid sanctio honesta iubet!
75
Res Romana huius sub tempore paene relapsa est:
Vrbs conflagravit plurimaque aera cadunt.
Omnibus his cumulus successit Symon amaris,
Debitus ut finis parte in utraque foret.
Prestigiis suffultus erat hic daemonis atri,
80
Iactanter firmans cuncta subesse sibi,
Se patris esse docens virtutem, qua pater ipse
Polleat, et per quem cuncta creata regat.
Credulus his verbis princeps stultissimus ergo
Coepit amare parem, credere dicta quoque.
85
Defensor patriae vocitatur praesul et urbis
Nec talem Romam unquam habuisse virum.
In tantum magicis populum delusit in actis,
Vt se iactaret vi revocare animas.
Petrus ad haec domini virtute accinctus et armis
90
Cum Paulo socio haec fugienda monet;
Detegit insidias Symonis corde repostas,
Omnia falsa probans, quae ferus ille docet.
Cernere erat proceres domini geminasque columnas,
Hinc quoque bis numero daemonis esse viros;
95
Hinc Petrus Paulusque micant et fulmina mittunt,
At Nero corde fremit, Symon et ipse gemit;
Hinc deus assistit spectator huius arenae,
Zabulus hinc et adest per simulacra latens.
Taliter in medio certantibus ecce repente
100
Fama refert clarum oppetiisse virum.
Non plebeius erat, celso sed sanguine cretus,
Caesaris, ut fertur, namque propinquus erat.
Curritur ad Petrum, complentur competa luctu,
Sexus uterque petit valde venire Petrum,
105
Vt vitam reddat capiant et membra vigorem,
Hoc faciens Christum approbet ipse deum.
Adversae partis cupiunt et adesse nefandum,
Vt se hoc virtutem prodat et esse dei.
Diversae partes, studium, diversa voluntas:
110
Hoc commune boant: "Vita fugata, redi!"
Symon ait vitam propriam pro morte pacisci,
Mortuus ad vitam sin remearet homo.
Daemonis ille lupus, fautor propriusque satelles
Primas dante Petro suscipit ipse vices
115
Carmina dira diu tacito sub gutture frangens,
Propter stans hominem ludificansque suos.
Clamor ad alta volat iam iamque sedere iacentem
Iamque agitasse caput, cetera membra simul.
Petrus ad haec vulgo miranti talibus infit:
120
"Non decet ista viros credere vana satis.
Si vivit, peragat vivorum munia sospes,
Ambulet, exurgat consedeatque simul.
Absistat paulisper enim si forte minister,
Cessabunt pariter facta nefanda quoque."
125
Abducto paulisper eo longeque remoto
Exanimem patuit mox iacuisse virum.
At vero Petri, cui claustra inferni patescunt,
Oratu et voce vita vocata redit,
Erigitur, cernit, loquitur, residens epulatur,
130
Ambulat, exultat, laudat amatque deum.
Tollitur in caelum clamor Christumque salutat
Sexus uterque simul, conditio et populus.
Amplectanda canunt cuncti iam verba salutis,
Quae Petri et Pauli voce manare solent.
135
Matre pia rogitante Petrum, ne morte reductum
Deserat et post haec morte perire sinat,
Petrus ad haec: "Sat fida tibi sententia, mater,
Insideat, Christo credito: salvus erit."
Ludibrio Symon habitus penitusque repulsus
140
Tecta Neronis adit corda ferina ferens,
Dentibus infrendens quassantibus undique verba;
Lumina felle livent taliaque ore sonat:
"Hactenus hanc urbem nostro moderamine fultam
Ob culpam offensae linquere corde sedet.
145
Iam deserta sciet, <se> quod fata impia prendant;
Contemptum nostri seu sua dampna luet.
Iam nunc celsa petam, caeli secreta subibo,
Saecula ne nos haec infida iam videant.
Ascendam rupem Capitoliaque ardua Romae
150
Et celeri pinna me aethra librabo volans,
Proxima iamque dies fidei documenta patescet
Aspiciens memet scandere regna mei."
Attoniti populi Romae induperator et ipse
Ignotas spectant cernere iamque vias.
155
Convenere viri Romani et gloria regni
Sponsoremque cient, reddere sponsa volunt.
Affuit et Symon, rupem conscendit in altam
Assumptisque alis aeris alta petit.
Infelix nimium, caelo terraeque perosus
160
Nec terra dignus nec fuit ille polo,
Spiritibus saevis sed, quorum patria haec sunt,
Communem sociis coepit amare locum.
Mirantur turbae, plangorem ad sydera tollunt;
Iam stupor atque metus inscia corda quatit;
165
Iam mutant verbum, (varia est sententia turbae),
Virtus magna dei Symon habetur ab his.
At magnis Petrus precibus votisque perorat,
Non impar voto Paulus et ipse fuit.
Sed Petrus, caelo terrae praefectus et imis,
170
Spiritibus taetris, quod cupiere, tulit.
Pectoris et imis crebro suspiria rumpit,
Obsecrat, ut tollat talia monstra deus.
"Tu, deus," inquit, "habens virtutem solis et umbrae,
Qui super astra sedens terrea semper amas,
175
Respice, ne pereat populus sub imagine falsa,
Ne serpat nimium daemonis atra lues.
Decidat in terram temerator culminis alti,
Cognoscat meritis regna petenda poli.
Nec tamen ille cita discendat morte malignus,
180
Sed doleat cernens crescere regna tua."
Extimplo his dictis pinnarum fulcra fatiscunt,
Decidit et fracto crure relapsus homo est.
Experiens verum, quod saecula prisca canebant:
"Ne multum alta velis, ne inferiora petas."
185
Romani populi cuncti videre cadentem:
Hic stupet, ille dolet, talia ut esse solent.
Concessit miser Ariciam, haud miserabilis, ille;
Ipsius hinc vitam mors fugienda fugat.
Vrbs tanto viduata malo sub pace quiescit;
190
Nam redit apta salus, cum perit atra febris.
At Nero tunc tanti casum miseratus amici
Ceu lupus ore fremit, cum sua dampna videt,
Itque reditque frequens cupiens captare molossum,
Custodit domini qui pia lucra gregis,
195
Haud aliter princeps frendebat corde malignus,
Quod sibi nequitiae cernit abesse parem,
Pastoresque, pius posuit quos pastor ovili,
Terrae auferre parat, quis dedit <ille> polum.
Iussa nefanda tonant comprendi iamque iubentur,
200
Corporis ut nexus vita relinquat ovans.
Nec tamen ista timet Petrus Romamque relinquit,
Ne paveant nati, quod cupiere patres.
Grex tremit atque timet pastorem perdere magnum,
Ne leo perdat eum undique fraude fremens;
205
Supplex ergo preces allegat voce benignus,
Cedere ne pigeat tempore, rure, loco.
Ille recordatur verbi sub mente reposti,
Quod sibi Christus ait: "Commoriere mihi."
Praebuit invitus consensum Petrus amicis,
210
Et iuvat interdum urbe referre pedem.
Nocte sub obscura collectos undique fratres
Hos coram alloquitur, oscula sancta dabat;
Alloquitur, roborat, hortatur et instruit omnes
Sub nocte et tota semina sancta serit.
215
Aurora Oceanum cum linqueret alba profundum
Et roseam faciem spargeret ac radios,
Apparuit sibimet Christus sub imagine certa,
Quam certam ex usu noverat esse sibi.
Luminibus mersis curvo seu poblite terram
220
Membra repente petunt voce rogante pia:
"Quo tendis, domine, o caelum terramque reples quit?"
Hic Christus reddit congrua verba loquens:
"Advenio Romam crucifigi morte secunda."
Nam moritur membris pascitur inque suis.
225
Advertit Petrus domini se voce notari
Protinus et coeptum linquere coepit iter.
Vrbis uti portas murorum et claustra petivit,
Mox hunc comprensum vincula dura ligant.
Additur et Paulus vinclis sociatque catena,
230
Nectebat semper quos socialis amor.
Exquisita Nero poenarum monstra recurrit,
Quo genere hos sanctos perderet ipse viros;
Divinis nequeunt humana obsistere namque,
Quae deus ille volet, qui bona cuncta valet.
235
Itque reditque frequens intentio dira virorum:
Quod statuit Christus, tortor iniquus agit;
Nam praedicta crucis prensat sententia Petrum,
Caeditur at Paulus ense nitente pius.
Ducitur ad poenam gaudenter denique Petrus
240
Aspicit atque crucis stigmata nota sibi.
Carnifices poscit convertere robora ligni,
Dissimilis simili ne occidat ipse nece,
Seu quia tortor erat poenarum augmenta malignus
Indulgetque libens, si petat hoc patiens.
245
His Nero perfectis laeto sub pectore gaudet,
Doctores iuris quod cecidere sacri.
Et populi gesta haec maesto sub corde volutant,
Ne sata laeta prius tristis eruca voret.
Sed Petrus dictis tristes armarat amicis
250
Promittens pacem ecclesiaeque bona
Nec iam deferri contemptus digna superbi
Verbera posse diu vindice nempe deo.
Oratu, hortatu, precibus monitisque benignis
Instruxit, docuit pastor amandus oves.
255
Exuvias animae nobilis orbisque levamen
Pendens dimisit spiritus astra petens.
His firmis, o Roma, nitens geminisque columnis
Hinc retines Petrum, Paulus et inde iacet.
Hinc oriens Petrum pulchro cum lumine cernit
260
Occidua et Paulum pars tenet atque fovet.
Hae geminae partes populos ad limina mittunt,
Quorum gaudebas laeta cruore sacro.
Ornabare prius multo cum sanguine saeva,
Ornaris mitis cum pietate modo.
265
Oppugnata olim multis saevisque tyrannis,
Supplex te quisquam rex petit, audit, amat.
Hoc meruere duces, quorum tu munere tanto
Nunc vernas, flores, affluis atque cluis.
Gallus, Avar, Partus, Syrus, Getulus et Indus,
270
Quos tremuere tui, dant tibi colla, manus.
Gesta tyrannorum, bellum civile vel hostis
Nam saevire nequit te reprimente, deus;
Invidia absistit sancta et devotio flagrat.
Quaerere te, Petre, undique terra sitit;
275
Te fletu lacrimisque rogant singultibus atque,
Culparum nexus solvere ut ipse velis.
Te quoque, Paule, adeunt aequa cum mente petentes,
Vt Petro precibus consociere piis.
Exitium postquam laetus Nero forte peregit
280
Sanctorum et maduit ille cruore sacro,
Non siluit sanguis furva sub nocte latendo,
Sed clamore suo aetheris alta subit,
Haud secus Abelis iusti documenta secutus,
Vox cuius clara sanguinis alta petit;
285
Nam queritur semet multo cum crimine fusum
Insontem et sontis cur pepulere manus.
Domicium haec tangant facta impia nempe Neronem,
Qui sine labe viros fecit adire necem.
Is meritas tribuente deo iam pendere poenas
290
Iussus Romanos movit in arma viros;
Nam patres caesos, urbis dispendia ab igni,
Maternum incestum, cetera probra seu:
Imputat ista viro populus Romanus inerti,
Conspirant pariter; linquitur, ut meruit.
295
Iam iugulo capulus superimminet atque recedit,
Vt visum misero est; lux tenebrescit ei;
Corde tremit, membris quatitur nec lustra fugaci
Munimen tribuunt sicque perosus abit,
Pro populo et patribus comitatus paupere turba,
300
Libertos numero quatuor aspiciens.
Silvarum dumis, ramno seu carice scissus
Huc illucque fugit omnia fida timens;
Consilio infelix nimium deceptus acerbo
Praeparat ipse sibi, quo pereat, laqueum.
305
Sic sic namque perire solent, qui tramite iusto
Abiecto et recto devia quaeque volunt
Sic periit quondam Davidis filius excors,
Qui patrem regno pellere, luce cupit.
Mors non dissimilis Achitofel forte peremit
310
Gutture constrictum sat pietatis inops.
Iudas ipse etiam domini nec traditor hoc est
Exitio exceptus, dum hac perit ille nece.
Facta hominum Christus aequa sub lance repensans
Aequa dabit paribus Tartara pro meritis.
315
Nunc etiam paribus gestis persolvere poenas
Aequalis aequus nomine sepe iubet,
Vt similes simili poena plectenda, malignos
Vrendos socio noveras esse foco;
At iustos iustus placida sub sorte beabit,
320
Dissimiles merito dissimilesque loco.
Auspiciis primis Symon fit nomine Petrus
Fratre duce et meruit cernere tecta dei.
Ex gemina gemino clamatur lintre vocatu,
Piscator hominis pastor et esset ovis.
325
Caerula dum verrit ponti, vi flaminis actus
Occidit atque manu hunc allevat ipse deus.
Cum Christo montem scandit sociisque gemellis,
Summa videt geniti audit et alta patris.
Multimodos sensus Petrus cum voce relinquens
330
Confessus Christum rura polumque ligat.
Traditur, en, Christus, titubat non denique Petrus:
Auris secta cadit ense recisa Petri.
Concutitur post haec humano denique more,
Sed levat hunc Christus visibus et lacrimis.
335
Primus hic Christum post Tartara saeva virorum
Cernere promeruit, qui pia castra regit.
Ast epulis post haec nimium dignatur amoenis,
Suscipit et terna vincula ternus amor.
Hinc duodenus honor Iuda moriente minutus
340
In numerum priscum hoc revocante redit.
Consilio pollens Iudaeam denique gentem
Instruit et salvat milia plura virum.
Claudus erat marcens utero, cui poples adhesit,
Quem Petrus socio nempe Iohanne levat.
345
Effera gens Iudaea viros pro talibus ausis
Caedit, at ipsa sacri caeditur ore Petri.
Principio nascens dampnatur schisma nefandum,
Voce Petri et coniunx ictus uterque ruit.
Symon, ille lupus ficto seu nomine frater,
350
Dum divina petit vendere, rite perit.
Aeneas Lyddae paralysis peste gravatus:
Pallida mors obiit luxque fugata redit.
Centeno ex numero iustus cognomen habebat,
Qui domus atque eius sacra lavacra petunt.
355
Ne dubitet Petrus gentili tradere sacra,
Lintea ter missa spiritus atque docent.
Carcere contrusum Herodes vinxerat atro;
Angelus absolvens iussit abire Petrum.
Legales ritus vellent cum extollere quidam,
360
Sublevat ecclesiam fasce gravante Petrus.
Antiochenae urbis visit post moenia Petrus,
Quo vernat pulcher multiplicatus ager.
Hic sata sancta iacit, redeat quis fruge fecundus;
Docturus Romam post venerandus adit.