Amarcius sermones 1

Testo base di riferimento: M. Manitius, 1888

Altre sezioni


Virtutum norma, Theopysti, fulte decora,

      Inque dei vernans candidus obsequio,

Vt cum corporea superes albedine cygnos,

      Gemmis interius candidior niteas.

5

Si magnum te parva iuvant, hoc excipe carmen

      Contextum crasso pectoris igniculo,

Oblitus tenerae quod pubertatis alumnus

      Confisus domino caelitus ausus eram.

Et si noscere amas, quo pacto trusus ad hoc sim,

10

      Cordis luminibus perspice, quod sequitur.

Perverti mores habitos maioribus hoc in

      Tempore pertractans vix tenui lacrimas.

Hinc carptim priscos intendi scribere ritus

      His qui nunc degunt ferre volens reduces.

15

Sed cum talis adhuc titubaret mente libido,

      Publicus herentem scribere iussit amor.

Non ergo te rusticitas deterreat eius,

      Versibus altisonis non opus omne viget.

Cumque superborum pigeat fastigia semper

20

      Inspicere, huc oculos flecte aliquando tuos.

Israhel qui venit oves revocare celebres,

      Manzeribus nobis contulit ille manum.

Quem bis natorum, semel ex genitrice, secundo

Pneumate de sancto regni celestis amore,

25

Corrugare genas et eas conspergere fletu

Non deceat, quod que quondam fortissima pugna

Virtutum stravit munimine rursus in hostes

Surrexisse sacro letisque vigere triumphis

Fataque victricum vicia irridere videmus?

30

A patrum vita tantum distare videmur,

Occasus quantum rutilanti distat ab ortu.

Cana venenose secura libidinis etas

Lumbos constrinxit zona succincta pudica,

At nos hircosus molli oblectamine flatus.

35

Ructantes auras suffundimus atque canino

Ore remordemus; tento inspicere aera collo

Est amor, et cupido nummos abradere rostro:

Illud more gruis, hoc corvi more voracis.

Inservire iocis avium libet et catulorum,

40

Et vana extolli scurrarum laude vafrorum,

Turbidulasque modis variis conpescere curas.

Inter avariciam constat via luxuriamque,

Quam raro incultam - namque his divina voluntas

Grata fuit, nec eos domini precepta gravarunt -

45

Dimisere patres renovantes passibus illam

Crebris. Mendicos victu cassos et amictu

Fulcibant et non marcarum pondere fiscos

Stipabant aut mole gravi granaria frugum.

Illi etiam heroas virtute evoque verendos

50

Constituere duces, primates atque tribunos.

Tunc qui vilis erat, quamvis centena talenta

Palma porrigeret tremula gemmasque nitentes

Proferret titubante vola, non ulla potestas

Concessa est illi. Sed nunc qui vendit opellas,

55

Discissos senio byrsas qui tendit olentes

Dentibus inpressis, tereti qui lignea torno

Vasa rotat, multo si scrinia faenore farta

Exspolians nitidam portabit ad atria massam,

Ille tribunus erit, quodcunque affectat habebit.

60

Nemo tunc scalprum, nemo tunc scruta paterna

Inproperat, dat gaza genus, formam, probitatem.

Nummatis para prima favet, laudantur amantur.

Consulibus quondam Romanis mos erat iste

Non nisi discretis committere pontificatus,

65

Vtpote morosis scripturarumque peritis,

Illis agricolas brutos ratione carentes

Presbiteris formare probis, nec poscere soldos

Immo sedulius ipsi petere ac peterentur.

Quis et quot claris tunc pollens terra sophistis

70

Fulsit, quotque animae regna obtinuere beata!

Heu nunc posteritas contempto more parentum

Omnia pervertit, pietas heu funditus omnis

Destruitur, pauci sunt qui ad caelestia tendant.

Quere fidem, non invenies, fraus regnat; et ipse

75

Cui bona tu facis aspergit rumore malo te.

Simpliciter quis agit? nichil est, malus intonat omnis,

Quique lupum vivit, cunctos similes sibi credit.

Ei mihi! ad infernum totus modo cursitat orbis.

Felix cui dabitur Stigias non ferre latebras,

80

Et Flegetonteos evadere caelitus ignes!

Felix quem tristem manes Acheronta colentes

Non detentabunt nec lurco vorabit Avernus!

Circa momentum mundanus abit dolor, illic

Eterni luctus, nec cessant stridere dentes.

85

Quo terre reges, argenti splendor et auri,

Precipitas? Quid rectores mundi illice forma

Hortaris nescire deum? Quid locis alumnos

Perpetuis cecas tenebris? Te regia caeli

Verarumque locus precellit deliciarum,

90

Mellifluo rutilans per tempora cuncta nitore!

Vnde modo incipiam de mundi principibus qui

Turpis avariciae vexillum ferre videntur?

Pene potens omnis temerarius agmine facto

Dedere munificam leto gliscit rationem,

95

Nec trutinam iudex aequo discrimine librat.

Illinc iusticiae sedes, hinc sessio gemme.

Sed toto obtutu gemmarum ad gaudia fixo

Naso suspendit camiro iusti stationem.

Illud pertractans animo Hieronimus inquit:

100

"Omnium avaritia est mater radixque malorum."

Quam recte intonuit! namque hac suadente magistra

Abiciunt domini decretum sepe fideles,

Vt victis quondam Ierichenis perfidus Achan.

Sordent Christicolae, nisi quis est copia gaze,

105

Diraque barbaries auro sociante fovetur.

Si pauper Christi Iudeo dixit: "Apella",

Proclamant cupidi nil nil cruce dignius esse.

At si cristatus Iudeus et excoriatus

Ex nostris inopem percellit strage profana,

110

Excusso querulis obpeditur ore propinquis.

Quid loquar in tribulis latrones more ferarum

Palantes cecosque specus et lustra colentes

Nil referre feris? Non illos arcet ab antris

Ianus et horrifico ramalia candida nimbo,

115

Pendula non glacies, sitis augens dira calorem.

Quid memorem regum rimantes tecta scelestas

Raptorum furumque manus? quos non pudet auri

Instimulante fame vagina stringere sicam,

Et non speratos vibrare proterviter ictus,

120

Aut conto cerebrum aut seva multare securi,

Vt mutilatorum stellata veste fruantur

Ignitaque auro trabea, proh ceca cupido!

Pontificum tedet corvinos promere rictus,

Quos, ceu flagra trocum, rotat insaciata cupido.

125

Non tam avide pandit stomacho latrante palatum,

Quando errare pecus per prata recentia cernit

Sopito pastore lupus, quem pontificum mens

Pluribus ecclesiis hiscit rectoribus orbis,

Se nitidum sperans corradere posse metallum

130

Quod multi ignavi procedant divite palma.

Cui cuius casus quaerenti verbera neutri

Reddit apudque probos stat muto inglorius ore

Et fronte obstipa; non presulis horret adire

Atria, distentas rutilanti fasce crumenas

135

Apportans, vernas ambit dominumque serenat;

Nam frendens visu subridet episcopus auro.

Hic ubi ruricolis nummo fautore sacerdos

Est datus, infirmis audet subducere corpus

Divinum, nisi dentur ei vel quatuor asses;

140

Quin et si infantum subitus dolor appetit artus

Nondum tinctorum sacrato in fonte, malignus

Absterret querulos prolis de morte propinqua;

"O quantus labor est plus insistentibus illis!

O si bis senis rotulis mihi palma gravetur

145

Argenti, puto sic posset labor iste levari."

Sicque mori plures linquit sine crismate, gazam

Illicite expensam sibimet persolvere querens,

Duriter ille stolam calicemque miser luiturus.

Preterea si qui sua plebibus ora resolvunt,

150

Promulgare sacras sic intendunt omelias

Vt plus pro nummis quam pro mercede tonantis

Vltro prebendam videantur pandere sanctam.

Quid de conversis, quos recto et nomine vero

Appellare volens perversos dicere debet,

155

Christe, feram? Sed enim tenebrosis vestibus artus

Frenantes tumidos et amantes abdita claustra

Primitus, inter se paulatim nobilis auri

Argentique struem, quanta est cuiusque facultas,

Secreto conferre student, quo limpida coram

160

Succina prodentes consciscere singula sensim

Rura queant. Hic fulmineus cupit esse decanus,

Alter egenorum provisor flagitat esse,

Ille peni curam petit, alter preposituram;

Ille cupidineum, novitatis amicus, amaro

165

Sollicitans rancore iecur moderamine fratrum

Enodi res cunctorum decernere gestit.

Continuo nactus, quod mens exusta sitivit,

Ad regem si forte means signavit ocellis,

Pontifices Pario lapidi aequos ferre bacillos,

170

Mordacem ex imo gemitum pulmone remittit

Et natat in curis quo more vitellus in albo,

Atque haec intra se: "Que te detrusit in artum,

Mors tam dira locum candente satellite cassum

Vestitumque toga residi, roseos ubi stulti

175

Aut niveos viciant tunicis nigrantibus artus

Denormantque caput ferro? Quid fiet? in illis

Degener obscuris numquid versabere semper?

Absit ut hoc, fieri nummus sinat induperator,

Immo hanc lacteolo baculus volo candidiorem

180

Dente manum repleat; quid convenientius hoc est?"

Hinc fit ut egroti medicamen ubique salutis

Querentes errent, ut oves quas perdidit altor,

Et pereant, fido dum non fotore iuvantur.

Sunt inmundarum quos semper more ferarum,

185

Quod dictum scelus est, obvolvit feda libido.

Inde Severinus negat esse homines viciosos,

Sirenumque sonos et Circe fingit Homerus

Pocula collegas Ythaci fecisse canes et

Setigeros verres, canibus quod dignaque porcis

190

Fecerunt. Et sic homines mutasse Medusa

Fingitur in lapides, quos stare in sorde coegit.

Sorte pudiciciam vicisti tempore nostro

Insigni pridem redimitam timpora lauro,

Feda lues. Populum babtismate nobilitatum

195

Annon degeneris victores quo patre creti

Percensere decet? Iam desine, tolle catenam

Tolle, tuas, priscique furens reminiscere fati.

Bellantesne putas incerta sorte carere?

Nunc hi succumbunt, nunc aequa sorte resurgunt,

200

Non semper vaga sors in eodem tramite currit.

Dic age, dic, que tanta tu, fiducia palmae?

Cum quandoque satus de virgine respiciet nos

Ac nostri clemens miserebitur, interimet te.

O mater felix, heresim nam perculit omnem,

205

Quae virgo peperit, post partum virgo remansit.

Virgo deum peperit, non patrem, sed patre natum.

Vt quondam Cinici voluere, quod ipse Philippo

"Indubitas" inquit "quod ego in patre et pater in me est."

Sed tamen et soli variae sunt proprietates.

210

Ergo abscidantur de quorum pullulat error

Robore, Fotinus, Nestorius Elbidiusque,

Appellas, Noctus, Sabellius atque Bonosus.

Argumentum etiam frustrata puerpera virgo est:

"Femina si peperit, peperit semente virili."

215

Virgo deum genuit coniuncti ignara mariti.

Quid barbatorum vigilantum corde sagaci

Investigatus summa certante sophia

Sylogismus agat? quidve arte probata refellens

Contortis arguta modis dialectica possit

220

Cum, deus, innupte prodires ventre puellae?

Sed quid acumen ego Demostenis atque Themisti

Inculcando moror? Summi patris unice fili,

Qui mare, qui terras, qui caelos, Christe, regis, te

Clausa verecundae producit virginis alvus,

225

Ergo de feda nos solve libidine et omnes

Catholicos igni da sudo fervere facque

Astu serpentes, fac simplicitate palumbes.

Heu quanto interitu vincit cum plebe libido

Inportuna duces! Amor instat conubiorum,

230

Sed tamen ante omnes Lamia atrox cecat eburnos

Heroum thalamos, que vel Samsona Ididamque

Cecavit quondam. Cursare per atria dicunt

Cirris truncatis masclorum more puellas,

Vt dum primatum lectis verniliter assunt,

235

Obscenos coitus, quantum facinus! paciantur.

Obtutus haec externos vesania carpit,

Vt larvae pueros fallunt tragicique coturni,

Ebrius aut petus numerat plerumque lucernam.

Non est qui, facili quamquam discrimine sollers,

240

Sexu inmutato verum perpendere possit,

Supera dum spernens bracis caligisque virago

Crura tegit tunicasque exerto poblite findit:

Haut aliter quem si vesca lanugine nec dum

Crinitus invenis linquat de fronte virili

245

Femineas pendere comas et eas caliendro

Constringat parvaque genas obnutat aluta

Ac celante pedes incedat sirmate fusos

Aut colum usurpet, verum spectare queamus.

Nos glaucos latet, hoc occulto fallimur actu,

250

Lama viae similes deludit sero viantes,

Meiit et in stratum dum potum somniat infans.

Hoc et pontifices vicium, si creditur, atque

Abbates premit, ah, documentum flagiciosum!

Clericus hinc canones avertitur et Benedicti

255

Monachus iniuncta claustrumque chorumque perosi

Pharmacopolarum male olentia tecta frequentant,

Proh dolor! et sceleri si compta iuvencula desit,

Succumbit veteres ululans edentula cantus.

Visere nunc discunt meritoria feda scolares,

260

Sanctarum fugiunt habitacula relliquiarum,

Non turpis flatus, non illos polipus arcet

Non unce nares, non dependentia labra.

Cordibus humanis ceu flamma insistit ofellis

Saevus amor, qui nos confundere iura fidemque

265

Conpellit; renum nil importunius igne!

Nunc mihi de sacro perstringere pauca tumore,

Quero, deus, presta, qui certo tramite lunam

Dirigis obscuram, quae prima nitore bicorni

Paulatim crescens pleno secat orbe tenebras,

270

Maior eis quae sunt in signum classibus astra

Plyades, Artofilax, Cinosura, Arcturus, Orion,

Regnorum statum solitus motare cometes,

Ac Tytane minor, qui lumen ei dare fertur,

Officio distans ab ea distans quoque cursu.

275

Stellarum numerum scis atque vocabula solus

Inque tuis oculis ut heri sunt secula mille,

Nilque deo vetus est. Relegamne ab origine cana

Antiquum satanae scelus, an replicare recusem?

Quid repetam infaustum, domino dum cedere nescit

280

Factori factus, dum se illi turgidus equat,

Vt subitum fulgur libratum cardine celi

Luciferum, culpae simul assensoribus actis,

Et sic fuscatum viciosi crimine nevi

Vt focus obducit cacabum fuligine cupreum?

285

Quid repetam domini formatum pollice plasma

De limo et limum subito incaluisse tumore,

Dum domini iniunctum servare exhorruit Adam,

Pomum manducans vetitum culpamque superbus

In dominum torquens sibi et omni posteritati

290

Aeternum inpendens aeterna morte laborem,

Ni rex excelsus, virides qui gramine terras

Lucentemque globum lateque sonantia stagna

Fecit, mortali dignatus carne operiri

In cruce pro nobis mortem libasset acerbam?

295

Vitam signat adhuc mediam tamen atra cicatrix.

Nunc Adae factum pauper locuplesque sequentes,

Quemquam dissimiles buccas inflare solent et

Naribus excussis suspendere cuncta nisi aurum.

Nempe tumor demens et habendi insana cupido

300

Convenere fide dextrasque dedere vicissim.

Nam cum paupertas rebus plerumque secundis

Pollet postque sagum lugubre prefulget in albis,

Cernere tedet humum priscamque reducere sortem

Inflaturque genas, ut onustae tubere turpi

305

Assurgunt scapulae, velut uncis unguibus olim

Haurit tabifluum pellis lacerata liquorem

Aspiratque novo sanies exotica folli,

Aut ut caenosae brumali tempore lamae

Declivesque viae nimbo turgent tenebroso.

310

Et sublatus inops quivis haec corde volutat:

"Hem, quis ego sum! quisve mihi par? Hercule nullus

Namque fruor simila plus Caucasea nive cana,

Nec porro cogor gingivas urere, quippe

Cui passer visco capiturque timallus ab hamo.

315

Stragula palla mihi est et iuncto purpura cocco.

Quid dubitem tortos cidari cohibere capillos,

Aut cur me nitidus non cingat balteus auro?

Nam et totum corpus gemmis velare coruscis

Et margaritis possum, mihi si placet illud.

320

Si libet, ut magnos gestat me reda Quirites.

Hactenus indulsi nec vindice dente remordi,

Si quis "rauce culix" dixit mihi "fetide cimex".

Iam qui dicet idem mihi, bubo scrofave fiet.

Si soleas quondam et phaleras in paupere tecto

325

Conpegi aut molles fiscellas vimine lento,

Nunc mea me virtus et cista referta lucello

Extulit; absistat, cui populus alba mapale

Dat fruticesque breves quae pisa procurat et omnis

Non bene vestitus, scabiosus, iners, strabo, varus."

330

Hec novus aut paria his elato pectore iactat.

Nec minus hoc errant primates et generosi,

Qui de tesauris, titulis statuisque tumentes

Christum contempnunt gemmae byssique datorem,

Suffocantque bonos ut Nili pessimus olim

335

Arbiter obpressit sanctos Moysen et Aaron;

Doctoresque pios stantes ad pulpita abhorrent

Vt scabiem, lendes quam sulcant atque peducli,

Talia latrantes infanda voce: "Quid hoc est,

Quod populo inponunt grave et inportabile pondus?

340

Nempe per hystorias nos annichilare severas

Querant ypocritae, religant anathemate quosvis,

Cauponas theatrumque vetant, a rege Gehennae

Haec docti potum regerunt ut hirudo cruorem."

Sed rogo, quos adeo iactantia frivola tollit,

345

Vt quid inaccesso genitum patre non imitari

Nituntur miseri? qui tectus carne caducas

Tempsit delicias, qui Iherusalem introiturus

Sprevit equos, mulos, humilemque insedit asellum

Et proficiscenti pubes Iordanica letae

350

Obvia palmarum ramos oleaeque virentis

Stravit humi et puerum clamavit "osanna" caterva.

Nec tu Tyriacae labes deterrima pennae,

Tu quae blandiciis diversicoloribus omne

Evum hominum, pueros, iuvenesque senesque, triunca

355

Fuscinula rapiens patulo detrudis Averno,

Luxuries, aberis; tibi tot quot Prothea vultus

Fama habuisse refert; sed maxime aplestia mentes

Dissicit et venas distendit et incitat inguen.

Nunc de missilibus diversis accipe luxus.

360

Huius flammifera lumbos transverberat hasta

Blandius effusum detentans vulnere caeco.

Palpitat ille cadens coituque avertere pestem

Cogitat inmissam, vulnusque ita curat ut ille

Qui lippo suadet, varias spectare figuras,

365

Aut qui fomentis credit parere podagram,

Aureaque incassum distendit frusta chirurgis.

Ast alium caeso de silva mille saporum

Appetit hastili viribusque premit duplicisque

In miserum iuris truculentos depluit imbres.

370

Ille labans nec iners iaculo stridente repugnans:

"Si mihi perdicum nidore adolere supinas

Contingat nares nec non pipere atque piretro

Irritare gulam gratoque robore Falerni

Proluere et stomachum monstris placare marinis,

375

Que fluviis aiunt ignota minoribus ut sunt

Renus, Arar, Rodanus, Tanais, Padus, Hister, Araxes:

Hoc equidem, reor, hoc medicamen reddere sanum

Me queat; i, puer et propolas perspaciare."

Venit ubi vinum moratum, sicera, medo

380

Consummat Cererem sive Dacus Saxoque potu:

"Ac bonus et tenuis mea pernatet exta Lieus!

Tu fora percurrens obsonia cara macelli

Huc eme, fer panes et edules adde placentas.

Vinctis deinde levem scopis abradito limum;

385

Vt cum narcisso dempto obice lilia vernent,

Iam picturato proscaenia pegmate vela

Fulcraque gemmatis scrobe rasa toralibus orna.

Nescio an esuriem vel non, tabulam tamen abta;

Rumpe moram, quid stas, quid hiantem, pessime, vexas?"

390

Dicit et adducto procumbit cernuus armo,

Perpetuo opperiens leti discrimina morbo.

Nam cibus inmodicus facit egrotare gulosum,

Dum certant elixa assis, mansueta ferinis.

Isti cyaneo purganti flumine palmas

395

Astat devote villoso gausape verna,

Dein nitidus malas distendit panis edaces.

Tunc quia vulgaris ventri sordet cibus albo,

Aggravat ingentes patinas rombusque lupusque.

Lancibus in pandis culter coclearque moratur

400

Aurea blandito portantur cymbia potu,

Chia ciphum cingunt abiecto vina Falerno,

Poma refutantur non, que dat Medica tellus.

Quid loquar astantes ficta ditescere laude

Mimos? hi dominis astu per verba iocosa

405

Plurima surripiunt etiam scalpente datore

Sinciput; exhausto decrescit copia cornu.

Alterius molles perturbat harundine Erinis

Auriculas resona, tenui volat illa susurro

Diffinditque cito cerebrum vitale volatu

410

Ocior ac tigris rapidis agitata molosis;

Nec tam pernici quassatur machina choro.

Tum sese in sponda vovet ut lasciva puella

Cur in avaricia tantum plerique laborant?

"Vellem ori dulcis blandiretur cibus, aures

415

Mulcerent moduli, brevis hic quia mansio nobis.

"Ve mihi" cur dicam, si morbo non agitur, si

Turgentes papulae si torquens pleurisis absit?

Non talis mihi mens. puer, o puer ales adesto,

Scin aliquem liricum, dic, aut gnavum chitaristam

420

Aut qui quassu cavo concordet tympana plectro?

Scito quidem, si non mulcebit Lidius aures

Has - sed curre, ardet mea mens in amore canendi,

Vt torrela foco vel adunca cremacula igni."

Ergo ubi disposita venit mercede iocator,

425

Taurinaque chelin cepit deducere theca,

Omnibus ex vicis populi currunt plateisque

Affixisque notant oculis et murmure leni

Eminulis mimum digitis percurrere cordas,

Quas de vervecum madidis aptaverat extis,

430

Nuncque ipsas tenuem nunc raucum promere bombum.

Si quis ab externo dimoto climate caeli,

Sol roseus vastos ubi rura per Afra vapores

Evomit, aspiret terris qua frigida clausis

Omnibus hybernas exercet zona pruinas

435

Obcalletque tenax emuncto stiria naso,

Secum miretur caelum constare duabus

Vnum naturis, estate geluque trementi:

Ille fides aptans crebro diapente canoras,

Straverit ut grandem pastoris funda Goliath,

440

Vt simili argutus uxorem Suevulus arte

Luserit, utque sagax nudaverat octo tenores

Cantus Pytagoras et quam mera vox Philomelae.

Perstrepit. Interea motus clangore tubarum

Vrget herus celerem calcaribus ire caballum

445

Per saltus, nemora et spissos caligine lucos.

Hic tilias, fagos reboare inpellit et orans

Procerasque feras ferro sulcante trucidat,

Sed teneros pullos annexo fune domandos

Venari atque plagis vivos innectere fervet,

450

Vt muscis letum molitur aranea tela.

Precipitique capit volucres indagine cervos,

In qua conveniunt linces, capreae, ursus aperque.

Post haec irretit assuetos vivere rapto

Accipitres pedicis et captos sepe coronat

455

Suppeditatque cibos tuguri clausos ut in arce

Vmbrosa videat pluma candente novari.

De viciis memorans non te, Cocytia pestis,

Transierim, invidia, te, per quam luridus anguis

Arguta primos pellexit fraude parentes;

460

Per te Hebreorum nunc ludit pectora, libris

Ne credant propriis, Iacob patris utpote dictis:

"Sceptrum de Iuda numquam tolletur et unctus

Donec is adveniat qui demittendus ab alto est,"

Subiunxitque "et eum gentilia corda manebunt".

465

Sic etiam vates de Christo iunior inquit:

"Cum sanctus veniet, sanctorum desinet unguen."

Olim namque suos reges Iudea solebat

Vnguere, quod Regum liber attestatur aperte.

Ast ubi de caelis mittendus erat genitoris

470

Filius excelsi, cui compar cuique coevus

In deitate manet, servilem assumere formam;

Stirpis Iulee cretus de sanguine Caesar

Augustus celsum tenuit tunc Romulidarum

Imperium, sibi qui preclarus belliger orbem

475

Subdidit, ipsius dono iussuque senatus

Excluso Hyrcano Iudeam sumpsit agendam

Barbarus Herodes, cuius sub tempore Christum

Catholicus populus natum de virgine credit.

En bene concordant adolescentisque senisque

480

Verba: Palestinis paganus prefuit arvis

Rex et inunctus, ubi rex summus ab aethere venit.

Messiam dicunt venturum. Credimus, hic non

Venit adhuc, ergo dicant: "Vbinam unctus eorum?"

Quem si non possunt ostendere, credere tandem

485

Incipiant Christum. De quo non hi duo tantum

Verum cunctorum cecinere oracula vatum

Iam nunc nobiscum conpuncto pectore dicant:

Est pater, est natus, sacer una spiritus his est

Coniunctus, tres hi deus unus; num sine nato

490

Quis pater esse potest vel iure pater vocitari?

Nonne duos libro Genealogus indidit almus

Personas quando dixit cum sulphure flammas

Depluit a domino dominus Sodomam super urbem?

Hinc etiam David: deus unxit te tuus, inquit

495

Premisitque: deus sedes tua; dicit et alter:

Exulta Syon, iubila satis, en ego namque

Tecum habitaturus venio, dominus deus inquit,

Et nosces quia me misit dominus deus ad te

Me dominum dominus. "Quid adhuc dubitatis, inepti,

500

Christum hominem atque deum venerari? Quid dubitatis

Virginis ex vulva Christum prodisse Mariae?

Contra naturam qui fari iussit asellam

More hominum, intactam iussit generare puellam."

"Quem generare?" "Deum, per quem pater omnia fecit.

505

Hic est verus homo, verus deus, accipe, num sit.

Esurit et dormit, tristis dolet, hec hominis sunt.

Nunc quae sunt, adverte, dei, Iudee, retexam.

In vinum convertit aquas, bibit architriclinus

Et vinum servasse bonum pincerna putatur.

510

Siccis ceruleas plantis peragrat deus undas,

Stans panda in puppi tumidas Aquilone procellas

Conterit et pelagus depulso mitigat Euro.

Piscando tota nequicquam nocte laborans

Petrus ut in verbo domini sua retia laxat,

515

Vix effert multo distentas pisce sagenas.

Dum pergit dominus Iayri revocare puellam

Suprema de sorte retro, bene femina credens

Accedit tangitque manu pendentia fila:

Nec mora, tacta rubrum constrinxit fimbria fluxum.

520

Quis neget esse deum qui demones eicit et cui

Spirituum humano glomerata in carcere tetra

Exclamat legio: Quid vis nos perdere, Ihesu?

Quis pulsis olidae concedit are pecus hocque

Grunnitu rauco se mergere per freta currit.

525

Ipsa deum plane testantur facta, duos sic

Augentem pisces, sic panes quinque sacrantem ut

Milia quina hominum saturans auferre refertos

Bis senos micis cophinos iussisset, eas ne

Sorex vel limax tardus vel talpa vorarent.

530

Regulus eius opem pro nato postulat egro,

Ad quem "Vade, tuus iam vivit filius," inquit.

Ille abit et sanum reperit quem liquerat egrum.

Hec inter pascenda cibis celestibus assunt

Agmina, conspectum speciosi visere Christi

535

De quo sic quondam cecinit rex atque propheta:

Gratia digna tuis diffusa est in labiis, qui

Pre pueris hominum forma pollente renides.

Nonnullos Christi facies gratissima visu

Allexit, quosdam vitae doctrina perennis,

540

Et circumfusam videas stipare cohortem,

Sicut apes circa flores densantur in Ybla,

Suavia quando petunt thyma convolitantque gregatim

Ad cytisum, unde favos generent et dulcia mella;

Vtque ferae Hyrcanis coeunt in montibus, utque

545

In parvis stipant formicarum agmina cellis.

Quis non estimet hoc magnum visuque stupendum

Atque deo dignum, quod Christus milia multa

Panibus ex paucis saturavit, fragmine panum

Bissenos pridem qualos et denuo septem

550

Accumulans, qui invisibilis sine carne farina

Pavit inexhausta Sareptensem viduam atque

Inconsumpti olei non deficiente lagena

Arida frugiferis caruit quo tempore tellus

Imbribus? Helia sic exorante beato,

555

Nunc carne assumpta panes paucos benedicens

Innumeras hominum saciat turbas et ob hanc rem

Dumtaxat plures ad eum venere, sed illos

Ipse piis monitis miti de pectore sumptis

Instituit: Solam ne querite corporis escam,

560

Quin immo dictis vestras petitote cibari

Divinis animas; tales epulas operari

Non cessate, quibus valeatis vivere semper.

Manna patres vestri, cum per deserta mearent,

Atque coturnices deplutas aere denso

565

Ederunt et non potuere evadere mortem.

Panis ego vivus sum quique comederit ex me,

Esuriet numquam, numquam vitalis obibit.

Pani confertur domini et dilectio fratris,

Et bene, namque epulum pane est elucius omne

570

Et tam dulce nihil tibi torretur coquiturve.

Si modo pane cares, vilescunt fercula cuncta;

Sic si sola tibi desit dilectio Christi,

Quicquid agis, nichil est, virtus prodest tibi nulla.