Reginaldus Cantabrigensis carmina 1

Testo base di riferimento: F. Liebermann, 1887

Altre sezioni


Voce, manu, voto, pede, versu, pectore toto

Pagina dulce putat, cum te mea sepe salutat;

O Lamberte, pie pater, omnis papa sophiae,

Sit, precor, eius ave tibi gratum, dulce, suave!

5

Esse quidem gratum tibi vult, o vir probitatum,

Quod te magnificat, de te bona singula dicat;

Gratas esse putes tibi nostras ergo salutes!

Nunc bone Lamberte, laus cuius ubique sonatur,

Tutior ut per te sit, littera nostra precatur.

10

Trans mare quaesivit, quem cis reperire nequivit,

Quo tutore bono regeretur quove patrono;

Ad te tendenti cursum non prepediere

Aequora nec venti; labor et via grata fuere.

Pulsat, adest: aperi! vult Musa videre, videri.

15

Suscipias utinam famuli Musam peregrinam!

Hinc Angle poteris Musae gustare saporem;

Sed non mireris, quia Francia fert potiorem!

Altera res nostram Musam parit, altera vostram:

Vitis Francigenam docet -Anglica discit avenam;

20

Crassa Ceres nobis sensum cum faece laborat-

Pampineus vobis Liber documenta saporat.

Ergo madens Musa, bibulis doctoribus usa,

I sub opem vatis totius sobrietatis:

Eius enim fies examine digna theatris,

25

Et nomen capies tanti sub nomine patris.

Iam, venerande pater, lege Malchum, quem tibi frater

Per mare, per fluctus misit primordia fructus!

Qui si forte tibi liber inconcinna loquatur,

Iudex parce sibi; nec statim proiiciatur!

30

Sepe relegisse cartam iuvat et meminisse,

Sepius adde manum: quo hebebit erit, puto, planum.

Contigit hoc pridem mihi, cum data poma fuissent,

Vt suscepta quidem visu mihi displicuissent;

Reiicere pensantem largitor meque parantem

35

Sic vetat: "Oro, mane, ne proiicias, male sane!

Inde prius gusta! Si gustus displicet ori,

Lege satis iusta reddes mihi poma datori".

Persuasit cordi monitis, unumque momordi:

Nil esu melius visum mihi quam sapor eius.

40

Non mea magnifico; nec id, ut liber iste saporem

Hunc habeat, dico, sed ut hanc toleres per amorem.

Ergo geras morem, Raginaldo confer honorem!

Sic tua maiestas valeat, si carmina prestas.