Reginaldus Cantabrigensis carmina 9

Testo base di riferimento: F. Liebermann, 1887

Altre sezioni


Nunc, Arnulfe, tibi cum per me carmina scribi

Possint, et multas res mittere nostra facultas,

Quid mittam, dubito: quod habes nam mittero vito,

Ne quod habes simile faciat quod misero vile;

5

Nam cur infundas Thetidi quas explicat undas?

Nam cur infundas Thetidi quas explicat undas?

Explicat haec undas: Cunctis, Arnulfe, redundas

Artibus et donis totius relligionis.

Si cuiquam probitas possit producere vitas,

10

Et tibi producet probitas tua: tanta relucet!

Hac igitur superis aequandus non morieris.

Ergo viro tanto que digna poemata canto?

Quantumvis detur -sua laus maiora meretur;

Quidlibet huic dedero - nil egi, frivola spero.

15

Tale tamen donum studui, sibi mittere, quo non

Aptum mittenti magis est nec suscipienti

Vllum, quam de te scriptus liber arte poetae,

O Arnulfe sacer, vir prudens, mitis et acer.