Cum soleat multas res mittere nostra facultas,
Iustae lege vicis dominis nostris et amicis
Esse reor dignum, fraternum, dulce, benignum
Vt mittam domino Gosce - munuscula - lino:
5
Esset enim fraudis, si non sibi munera laudis
Mittere curarem, vel si sibi scripta negarem.
Sed cum digna sibi dare cogito, carmina scribi
A me digna puto, sed ei dare carmina nuto.
Nonne reformidem, quod habet ne munus ei dem
10
Ne quod habet simile faciat quod misero vile?
Carminis omne genus scit enim, sic carmine plenus,
Vt polus est stellis, Euro mare flante procellis,
Et nemus omne coma, radiis sol, marmore Roma,
Gens ut Greca libris, animantum corpora fibris,
15
Et glacie Pindus, Alpes nive, vermibus Indus,
Et Ligures villis, Scitha plebibus, Aethna favillis,
Vt montana Thracum, gregibus, monachis Cluniacum,
Floribus Aprilis, aetas algore senilis,
Murice Chaldei, gemmis et thure Sabei,
20
Piscibus et rivis Eoles, Aegyptus olivis,
Artibus Athenae, furiis iraque Micenae,
Vt Venus illecebris, vox aere, noxque tenebris,
Vt Rodope lauro, Libanus pice, Pactolus auro,
Rupibus et petris Arabes, Turcique pharetris,
25
Phenices pipere, Nilus grue, Cantaber here,
Anglus ut armentis, Riphea cacumina ventis,
Vt Senones vino, Latium nuce, Creta cimino,
Clara cinamomis Ephesus, Guasconia pomis,
Milite Flandrenses, heroibus Andegavenses,
30
Sicut aves plumis, draco viru, Scotia dumis,
Vt setis porcus, nix frigore, manibus Orcus,
Et variis curis homines, scriptura figuris,
Sicut ovis lana, fremitu leo, rore Diana,
Vt rubus est spinis, humus herbis, bruma pruinis,
35
Corduba saphiro, sue Tuscia, Brito butiro,
Aut ut stagna vadis, estu focus, arva cicadis,
Iunius ut feno, Iasonis Medea veneno,
Lertiades fraude, probitas Diomedea laude,
Vt panter maculis, aer ave, Capua mulis,
40
Vt Mulucca fimo, Tiberis lue, Bagrada limo,
Psalterium psalmis, fidibus lira, Ierico palmis,
Vt Iudas animo, Ionathas spe, robore Symo.
Cur igitur fundas Thetidi quas explicat undas?
Explicat haec undas: tu, Gosceline, redundas
45
Artibus omnigenis, ut pontus aqua vel harenis:
Mitis, iocundus et honestis rebus abundus,
Inter nos habitas, lites et iurgia vitas,
Gloria nostrorum, decor et decus es monachorum,
Tu requies mestis, lenimen dulce molestis;
50
Vt recreat miseros cantu Cillenius heros,
Lumine quem largus cantantem senserat Argus,
Sic tua vox mentes recreat, cantando tepentes,
Cantibus exhilaras omnes, ubi fundere claras
Collibuit voces, lenis fide, voce feroces.
55
Rethor gramaticus, Musarum dulcis amicus,
Dum tangis citharam vario modulamine claram,
Et Goscelinus canis: Orpheus ipseque Linus
Ambo suas citharas frangunt, quamvis bene caras;
Ambo desipiunt, elingues ilico fiunt;
60
Et, te presente, silet horum Musa repente.
Longa nimis pergo via, iam breviabitur ergo,
Ne me verbosum quis iudicet aut onerosum.
Haec igitur de te cecini, puer arte poetae,
Summe poetarum, fidicen pius ecclesiarum,
65
Haec tibi de parvis magno data sit seges arvis,
Tuque tui memorem cumulabis amore datorem,
Vt cumulare soles, mihi nec rescribere noles;
Si rescripta dabis, de Malcho certa notabis,
Scilicet an digne sit dignus laude vel igne
70
Sitque tui iuris Malchus propriaeque securis:
Quae remanenda vides, maneant; indigna recides!
Iam rescripta peto. Sic, Gosceline, valeto!